Caput 25. Ostendit sufficientiam partium integralium politiae quas Hippodomus tradit et Romulus

Sed et de duobus aliis modis iam dictis adhuc divisio tolerari potest: quia comprehenduntur cum prima, cuius sufficientia est iam ostensa. Et quidem in divisione Romuli cum de senatoribus agitur, rectores accipimus politicos et sapientes eis adiunctos, sive assessores, sive quoscumque alios iurisperitos. Plus enim principes politici sunt consiliativi quam regales vel imperiales; sicut et de Romanis scribitur, I Mach., quod consulebant quotidie trecentos viginti de multitudine, ut quae digna sunt gerant. Cuius ratio esse potest, quia regimen politicum solis roboratur legibus, ut dictum est supra; regale vero, sive imperiale, etsi legibus gubernetur, in casibus tamen opportunis, ac gerendis quibuscumque negotiis regimen consistit in arbitrio principis: quia pro lege habetur quod principi placuerit, ut iura definiunt. Concludendum est igitur, in dominio politico consiliarios maxime fere necessarios, quos in nomine senatorum includimus: unde Isidorus dicit in secundo Etymolog., quod senator a consulendo et tractando est dictus, qui sic se habet ut consulat, et nulli noceat; unde et Augustinus, de Civ. Dei, senes inter senatores connumerat. Comprehendimus etiam in nomine senatoris rectores, sicut idem Isidorus tradit in praenominato iam libro ex verbis Salustii dicentis, quod senatores patres vocati sunt propter diligentem curam regiminis. Nam sicut patres filios, ita illi rempublicam gubernabant. Patet igitur quod in nomine senatorum, quos Romulus distinxit a militibus et plebeiis, etiam rectores et consiliarios comprehendit, quos Socrates et Plato in sua Politic. posuerunt distinctos. Sed in nomine plebis artifices et agricolas accipere possumus, quia utrumque genus de gente plebeia accipitur. Et apparet, quod divisio multitudinis in civitate per praefatos philosophos a divisione quam fecit Romulus non discordat. De distinctione tamen Hippodomi iam praefati videtur esse dubium: quia nulla fit ibidem mentio de consiliariis et rectoribus, nec ad partes reduci valent per dictum philosophum assignatas, cum actus et naturae ipsarum penitus sint diversa. Sed si attendimus ad ea quae ad civilitatem eius sunt tradita quaestio facilius solvitur. Pertractat enim de iudicibus et assessoribus, ubi circa ipsos suam ponit distinctionem, et nos ex ea possumus accipere consiliarios et rectores: de quibus pro tanto mentionem non facit cum de partibus agit politiae, eo quod illas partes solum assumit, quae ad indigentiam referuntur corporalis vitae: unde et sua positio quantum ad substantiam a prima, videlicet Socratis et Platonis, non videtur differre. Haec igitur de partibus politiae, ex quibus constituitur, dicta sufficiant. Unum tamen de eis adhuc considerandum videtur, de bellatoribus videlicet, quia omnes politiae de ista parte faciunt mentionem; cuius quidem rationem habere possumus a Vegetio, de arte militari, in fine primi libri, quia omnes regiones et civitates per bellatores in suo sunt conservatae vigore, et quod respublica diminuta est per dissuetudinem bellandi in urbe, post primum bellum Punicum per annos viginti in pace vitam deducens; unde Romanos ubique victores sic enervavit, ut in secundo bello Punico Hannibali pares esse non possent. Tot itaque consulibus, tot exercitibus amissis, tunc demum ad victoriam pervenerunt, cum exercitium militare condiscere potuerunt, et postea concludit: semper ergo legendi exercitandique sunt iuniores. Utilius enim constat suos erudire armis, quam alienos mercede conducere. Necessarii igitur sunt bellatores omni tempore in republica, tum pro pace civium conservanda, tum pro incursu hostium evitando: quorum considerato fructu in republica amplior eis inter cives confertur honor, tanquam magis necessariis ad conservationem politiae, et propter periculum cui se pro ipsa debent exponere. Propter quod eisdem solis dabatur victoriosis corona. Hinc est quod in Policrato assimilantur manui, quae secundum Aristotelem in secundo de anima est organum organorum. Iura etiam ipsos milites ampliori decorant privilegio inter omnes civiles sive in testamentis, sive in donationibus, seu in quibuscumque negotiis, sed praecipue dum sunt in castris, ac suum exercent officium.