|
De partibus autem politiae respectu regiminis, quia Romana respublica
magis ordinem praecipuum tenuit, et post Tarquinium expulsum a regno
gradus officialium ponitur ab historiarum scriptoribus, de ipsis
specialiter tanquam aliorum exemplaribus est agendum. Narrant enim
primo, consules institutos, brutum videlicet, qui maxime egerat ut
expelleretur Tarquinius, et Tarquinium Collatinum maritum
Lucretiae: sic dicti vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta
consilio; quos mutandos ideo elegerunt per singulos annos, ut dictum
est supra, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito
succurreret. Propter hoc autem duo pares erant, quia unus rem
civilem, alter vero rei militaris curam gerebat. Processu autem
temporis, id est quinto ab eiectis regibus anno, inventa est
dictatura, occasione habita alicuius novitatis in urbe. Dum enim
gener Tarquinii ad vindicandum regis iniuriam magnum congregasset
exercitum contra civitatem, ad confortationem gentis nova instituta est
dignitas, quam dictaturam appellarunt, maior potestate ac imperio
consulatu. Item, tempore excellentior, quia de quinto in quintum
annum ipsorum expirabat officium, consulatus autem per annum. Hi
dictatores magistri a populo vocabantur, quam dignitatem ferunt
historiae habuisse Iulium. Eodem etiam anno tradunt magistrum equitum
institutum, qui dictatori obsequebatur. Dictator autem primus, ut
scribit Eutropius fuit Lartius, sed magister equitum spurius
Cassius. Sexto autem anno, quia consules nimis gravabant plebem, a
populo instituti fuerunt tribuni, sic dicti, ut tradit Isidorus
Lib. nono Etymolog., eo quod iura populo tribuant: quem locum in
civitatibus Italiae tenent antiani, ordinati ad defensionem gentis
plebeiae. Sed advertendum hic, quod senatores semper fuerunt ex quo
sunt a Romulo instituti: unde tradunt historiae, quod quia consules
cum senatoribus populo erant infesti, inventi fuerunt tribuni in
favorem plebis. Sunt autem et alia nomina officialium urbis, de
quibus historiae faciunt mentionem, sed praecipue Isidorus libro nono
Etymol, videlicet censores, patritii, praefecti, praetores, patres
conscripti, proconsules, exconsules, censorini, decuriones,
magistratus et tabelliones, de quibus omnibus sub compendio est
dicendum. Censoria autem dignitas apud veteres Romanos erat, quae
apud modernos est dignitas iudicialis: censere enim iudicis est.
Dicuntur etiam censores patrimoniorum, ut tradit idem Isidorus, a
censu aeris appellati, quod est officium specialis curae in civitate,
sive in tutoribus dandis, sive auctoribus, sive curatoribus, vel
quibuscumque causis et negotiis pupillorum et viduarum, vel etiam rebus
patrimonialibus dividendis. Sed patritii ideo dicuntur, quia sicut
patres filiis, sic illi cives Romanae reipublicae curam gerebant,
qualis fuit domus Fabia, de qua dictum est supra. Patritiatus igitur
non erat officium in republica, sed quaedam paterna reverentia populi
ad aliquam progeniem civitatis pro zelo politiae Romanae quem
gerebant: unde et iura gentium patritiatum omni eminentiae, sive
principatui praeferunt, sicut pater omni curae tutoriae. Praefecti
autem dicti sunt, eo quod praetoria potestate praesint, unde et
praetores idem quod praefecti dicuntur. Importat enim tale officium
omnimodam factionem quasi praecipuus sit operator et executor
iustitiae. Scriptura tamen sacra ad exteriores refert actiones, ut in
principio Exodi scribitur, quod praecepit Pharao praefectis operum et
exactoribus populi, dicens: nequaquam ultra dabitis populo paleas ad
conficiendos lateres. Hi autem et praetores vocabantur ex prosecutione
iustitiae. Patres autem conscripti appellabantur senatores ratione
officii. Ut enim refert Isidorus, cum Romulus ipsos instituit in
decem curias, ipsos eosdem elegit, et nomina eorum praesenti populo in
tabulas aureas contulit, atque inde nominati sunt patres conscripti,
quos etiam in tres ordines distinxit. Primi vocabantur illustres,
secundi spectabiles, tertii autem clarissimi: quorum verba exponere
longum esset. Proconsules autem dicti sunt coadiutores consulum quasi
proiecti, sive adiecti consulibus; nec consulatu fungebantur
simpliciter, sicut nec procurator curatoris sive actoris; vel
proconsul dicebatur assessor, qui vide consulum iudicabat. Exconsul
vero dicebatur consul amotus ab officio, peracto vicis suae anno, unde
exconsul quasi extra consulatum existens. Habebat tamen aliqua
fastigia sui consulatus sive alicuius immunitatis, sive alicuiuscumque
signi eminentiae, per quod cognoscebatur fuisse consul. Censorini
autem minores iudices dicebantur, ad actus censoriae curiae vel
regiminis deputati, de qua dictum est supra, quasi inferiores
censores. Sed decuriones ad omnem actum curialis officii: sic dicti,
ut dicit Isidorus, quia sunt de ordine curiae, et quia officium
curiae administrant: sic vocatus est Ioseph ab Arimathaea, nobilis
videlicet decurio, ac vir iustus et bonus, qui pro domino nostro Iesu
Christo mercatus sindonem, officiosissimam et reverendissimam contulit
sepulturam. De magistratu autem in fine superioris libri satis est
declaratum. Nunc autem agendum est de altero officio et infimo
cuiuscumque regiminis, quod est tabellio: sic dictus, ut tradit
Isidorus, quoniam portitor sit tabellarum et susceptor, in quibus
acta geruntur sive reipublicae, sive personae privatae. Idem etiam et
Scriba publicus vocatur, quia ea solus scribit gesta quae publica
vocantur, quem et iura gentium servum publicum appellant. Restat
autem de uno solo nomine dignitatis diffinire quantum ad regimen
politiae, quod Scipio appellatur: quod quidem secundum proprietatem
vocabuli baculus dicitur, cui quasi ad sui ducatum innititur et
sustentatur, quo pater Cornelii Scipionis indiguit. Hunc autem
patrem tradunt historiae fuisse caecum, unde cum baculo, sive scipione
veniebat in forum. Ad huius igitur similitudinem filius eius Publius
Cornelius, quia sustentavit rempublicam contra Hannibalem et
Carthaginem, vocatus est Scipio; et quia totam Africam subiugavit
Romanis, dictus est Scipio Africanus ad differentiam alterius
Scipionis, nepotis eius, qui Hispaniam devicit, et vocatus est
Lucius Cornelius Numantinus, a Numantia, quam subiecit ac
prostravit. Scribit etiam Augustinus, primo de Civ. Dei, tertium
fuisse Scipionem, qui et Nasica est vocatus, frater maioris
Scipionis, qui ne Carthago destrueretur prohibuit, asserens ipsam
esse medicinam Romanis. Ex his igitur propter probitatem tantorum
virorum considerato principio, unde nomen Scipionis ortum habuit,
scipionem legislatores vocarunt virgam, quam princeps portat in manu
cum sceptro quasi semper victoriosus, ut ille magnus Scipio fuit.
Unde narrat Isidorus in decimoseptimo Etymologiarum, quod
triumphantes purpuram palliatam, et togatam habebant vestem, et
scipionem cum sceptro gerebant in manu ad imitationem victoriae
Scipionis. Haec igitur de nominibus dignitatum respectu regiminis in
tantum sint dicta.
|
|