|
Sed et de partibus ordinatis ad bellum, quae sunt partes politiae, et
eidem necessariae, ut superius est probatum, congruum videtur
tradere: quae quidem bene dispositae pulchritudinem et decorem
causant, et delectationem generant: ex quo etiam ingens cordis
augmentum, audacesque reddunt animos ad arduorum aggressum. Unde
Salomon in canticis, exercitum dispositum ad bellandum pulchritudinis
sponsae assimilat et decori: pulchra, inquit, es et decora, filia
Ierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. Sic enim
pulchritudo allicit, ut extasim faciens nihil aggredi timeat vel
formidet; quod in excessivis amantibus maxime est manifestum. Ita
etiam de acie bene ordinata contingit, et ideo ipsam terribilem vocat,
sive ad pulchritudinem sponsae, sive ad aciem referens ex causa iam
dicta. Propter quod non immerito de dictis partibus est agendum, quia
ad ornatum faciunt politiae. Et quia homo in bello praecipue regimine
indiget propter difficilem et terribilem actum quem exercet, inde
opportunum videtur in castris exercitum dividere in numerum certum,
cuilibet assignando ducatum, per quem regatur et dirigatur ad pugnandum
cum hostibus. Quem quidem accipere possumus a Vegetio, in secundo
Lib. de re militari, ubi exercitus dividitur in legiones: in quo
dicit duas sufficere cuilibet duci vel consuli. Legionem dividit in
decem cohortes; sed cohors prima numero et merito antecedit. Nam
genere quidem et litterarum instructione viros electissimos quaerit, ut
idem tradit Vegetius: quod pro tanto dicit, ut castra magis
confidant, si tanti viri in prima exponantur acie, et quia maxime
requiritur sapientia, ubi periculum totius dependet exercitus. Haec
autem cohors aquilam suscipit signum praecipuum Romanorum castrorum,
et totius legionis insigne: quod et imperatoribus posterioribus est
relictum. Cuius quidem ratio assignari potest, quia, ut idem dicit
Vegetius, militaris Romana disciplina primas acies faciebat alares:
inter omnes autem avium alas aquilinae sunt fortiores. Vel aliter dici
potest, quod ideo signum aquilae eis traditur ex praeeminentia,
videlicet in mundo, quantum ad dominium, propter caelestem et divinum
effectum, quem implorare debent continue, ut faciebat ille princeps
Iudas Machabaeus, qui in pugnando auxilium de caelo petebat: quod
praecipue eis competit propter periculum cui se committunt, vel quia
merentur apud Deum ut sint victoriosi, eo quod morti se exponunt pro
populo. De qua aquila dicitur in Ezechiele, loquente de
Nabuchodonosor orientis monarcha: aquila grandis, magnarum alarum,
longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum,
et tulit medullam cedri. Post hoc subdit Vegetius numerum primae
cohortis, quam millenariam vocat, eo quod mille centum pedites in ea
sunt, equestres autem centum triginta sex. Caeteras autem vocat
quinquagenarias, quia in qualibet ponit quingentos quinquaginta quinque
pedites, equestres autem sexaginta sex, ut quilibet eques certum
numerum peditum habeat. Disponit etiam in quinta cohorte milites
fortiores, quia sicut prima dextrum tenet cornu, ita et quinta
sinistrum. Multa alia dicit ibi Vegetius, quae enumerare nimis esset
longum, et verba eius tanquam inusitata modernis temporibus maiori
indigerent expositione. Haec autem tantum ad praesens sufficiant.
Quod si multitudo populi in politia sub certis limitibus in gradu et
numero disponitur quantum ad sui directionem, multo magis in castris,
in quibus maxima et periculosissima est difficultas regiminis, tum ex
parte operis quod eis incumbit, quia ad finem terribilium ordinatur,
quod est mors; tum ex parte hostium qui infestant. Unde sicut in
Exod. consulitur Moysi a cognato suo Iethro, ut onera divideret per
officia diversa in iudicando populum, ubi ait: provide viros potentes
(...) et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et
centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui iudicent populum:
ita et Iudas Machabaeus cum infestaretur ab hostibus, sua castra
divisit, in eodem numero constituendo duces, per tribunos videlicet,
centuriones, pentacontarchos et decuriones: qui quidem numerus satis
proportionatus est militibus ad distinctionem exercitus: unde unus in
altero continetur, ut facilior sit ad coniunctionem unius cum altero,
cum bellandi necessitas hoc requirit. Distinctio vero, quam facit
Vegetius ex dispositione acierum, attenditur cum campale bellum
ordinatur, licet etiam ipse cohortes ad centurias reducat et decurias
ex certis causis, et rationibus.
|
|