|
Non solum autem ex parte corporis, hoc est quantum ad sensitivam
virtutem, habet persuasionem, et veritatem continet, quod secundum
naturam constructio civitatis est necessaria; sed etiam ex parte animae
rationalis hoc est manifestum: et tanto amplius, quanto homo, in
quantum est rationalis, quod ex parte intellectus provenit, societatem
magis requirit. Circa partem autem rationalem duplex distinguitur:
potentia et actus, videlicet intellectus et voluntas. Quantum autem
ad partem intellectivam duplices sunt actus, iuxta quos versatur
politicum regimen, videlicet speculativus et practicus. In practico
quidem includuntur virtutes morales, quae referuntur ad opus et non ad
scire tantum, sicut philosophus dicit in secundo Ethic., ut sunt
temperantia, fortitudo, prudentia et iustitia: quae quidem omnes ad
alterum ordinantur, et sic requirunt multitudinem hominum, ex quibus
constituitur civitas, ut iam dictum est supra. Et quamvis dictae
virtutes non omnes habeant pro subiecto intellectum (fortitudo enim est
in irascibili, temperantia in concupiscibili, quae ad partem
sensitivam pertinent), participant tamen rationem in quantum
regulantur ab ipsa, unde prudentia est ipsarum directiva. Est enim
prudentia recta ratio agibilium, ut philosophus dicit in sexto Ethic.
Amplius autem: et ipsa sacra Scriptura dictas virtutes morales ad hoc
idem ordinat. Sic enim de istis virtutibus dicit in libro Sap.
loquens de eo, quod sobrietatem et sapientiam docet, iustitiam et
virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Deinde subdit
de merito istarum virtutum: habebo, inquit, per hanc (videlicet
scientiam, sive experientiam harum virtutum), claritatem ad turbas,
et honorem apud seniores; et multa alia ibidem subduntur, quae ad
multitudinem hominum pertinent. Sed de speculativo intellectu adhuc
est manifestum, quia, ut vult Aristoteles in secundo Ethic.: homo
maxime ex doctrina argumentum accipit, et scientiae generationem, et
experimento indiget et tempore: quae omnia respiciunt hominum
multitudinem, ex quibus civitas constituitur. Rursus: duo sunt
disciplinabiles sensus, ut tradit philosophus de sensu et sensato,
visus videlicet et auditus: auditus autem multitudinem respicit. Ergo
idem quod prius. Praeterea: philosophus dicit in primo Metaph.,
quod sapientis est ordinare. Ordo autem multitudinem requirit. Est
enim ordo, ut Augustinus dicit de Civ. Dei, parium dispariumque
sua cuique tribuens dispositio: quod sine multitudine esse non potest.
Amplius autem: et ipsa loquela, quae manifestativa est cordis, ad
partem intellectivam pertinet, ut philosophus dicit, et ad alterum
ordinatur: propter quod in Eccli. scribitur: sapientia abscondita et
thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? Hoc idem et de
Scriptura dici potest, quia respicit multitudinem, sine qua nec
fieri, nec explanari valeret. Sed ex parte voluntatis, quae potentia
rationalis ponitur a philosopho, hoc idem dici potest. Duae enim sunt
virtutes in ipsa, quae ad alterum ordinantur, ac multitudinem
requirunt. Una quidem est iustitia, quam respectu voluntatis ius
gentium sic definit: iustitia est constans et perpetua voluntas ius
suum unicuique tribuens: quae quidem sive legalis, quae dominatum
iustum vocatur a philosopho, sive distributiva, sive commutativa,
quae partes iustitiae omnes sunt, politiae in civitatibus sunt
praecipue necessariae, immo sine eis exerceri non possunt, ut
philosophus tradit in quinto Ethic., nec etiam ipsae civitates
conservari. Per quod concluditur civitatis constructionem esse
necessariam secundum naturam respectu talis virtutis. Secunda vero,
quae in voluntate ponitur et ad multitudinem refertur, est amicitia,
quae principaliter communitatem requirit multitudinis, et sine ea non
est ista virtus, de qua philosophus dicit in octavo Ethic., quod
maxime est necessaria ad vitam humanam, eo quod nullus eligeret vivere
sine amicis: unde idem Aristoteles connumerat utilitates istius
virtutis, ad ostendendam ipsius necessitatem, semper tamen respectu
multitudinis. Primo quidem in infortuniis, quia in talibus recurritur
ad amicos. Item in fortuniis, quia per amicos conservantur: unde
praecipue opus habent amicis, qui divitias possident, et sunt in
principatibus, ut philosophus ibidem ait. Amicis autem indigent
iuvenes, ut religentur a concupiscentiis et ad non peccandum; senes
vero ad famulatum; et sic de singulis generibus hominum. Per quae
colligitur communitatem multitudinis hominibus esse necessariam secundum
naturam, et per consequens constructio civitatis, in qua, si amicitia
vigeat et nutriatur concordia, civitas quamdam causat harmoniam et
animae suavitatem, ut Augustinus de Civ. Dei dicit, ex summis
videlicet, infimis et mediis ordinibus, quibus moderatur. Propter
quod propheta dicit: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres
in unum. Idem etiam Augustinus duas constituit civitates in dicto
libro secundum duos amores. Praeter haec vero est alia ratio ad
ostendendum communitatem multitudinis hominum esse necessariam,
appetitus videlicet humanus ad communicandum opera sua multitudini, ut
molestum sit eidem aliquid virtutis agere absque hominum societate:
unde Tullius dicit in libro de Amicit. quod natura nihil solitarium
amat. Verum est enim quod ab Archyta Tarentino, ut opinor, dicere
solitum esse, a senibus nostris audivi: si quis in caelum
ascendisset, naturamque mundi ac siderum aspexisset, pulchritudinem
insuavem illi sine amico, vel socio admirationem fore. Ipsae etiam
divitiae nisi effusae in multitudine non clarescunt, ut Boetius
dicit. Patet igitur hominem sive ex parte corporis, sive partis
sensitivae, sive considerata sua rationali natura, necesse habere
vivere in multitudine. Ex qua parte necessaria est secundum naturam
constructio civitatis: unde philosophus dicit in primo Politic. quod
natura quidem omnibus inest ad talem communitatem, qualis est civitatis
communitas. Et quamvis primos institutores civitatum malos homines
Scriptura referat, ut Cain fratricidam, Nembroth oppressorem
hominum, qui aedificavit Babylonem, Assur, qui aedificavit
Ninivem, ut in Genesi scribitur, a Nembroth fugatus; moti tamen
fuerunt ad constituendum civitates propter hominum commoditates iam
dictas, retorquendo tamen in suum dominium, pro quo conservando
necessaria erat in unum multitudinis congregatio.
|
|