|
Habita igitur necessitate constituendae civitatis propter communitatem
hominum, nunc quaerendum videtur in quo consistat ista communitas.
Circa quod diversi philosophi et sapientes diversas constituerunt
politias respectu communitatis, ut philosophus refert in sua politica:
ubi primo narrat opinionem Socratis et Platonis, in secundo
Politic., quod communitatem ponerent in sua politia quantum ad
omnia, ut videlicet omnia essent communia, tam divitiae, quam uxores
et filii, moti quidem ex bono unionis in communitate, per quam
respublica commendatur et crescit. Amplius autem: cum bonum sit
diffusivum et sui communicativum, quanto res communior est, tanto plus
de bonitate habere videtur. Ergo omnia communicare plus habet de
ratione virtutis et bonitatis. Praeterea: amor est virtus unitiva,
ut Dionysius tradit. Ubi est ergo unionis maior ratio, ibi plus
vigebit virtus amoris, qui civitatem constituit et conservat, ut
Augustinus dicit, et dictum est supra. Ergo omnia habere communia,
tam divitias, quam uxores et filios, habet rationem maioris
bonitatis. Hae autem rationes sunt, et multae aliae, quas
philosophus refert iuxta opinionem Socratis et Platonis, licet non
per eadem verba, sed a sententia non discordat. Et si attendimus ad
qualitatem dictorum philosophorum, quia fuerunt homines virtutibus
dediti super omnes philosophos, eo quod solas virtutes bonum hominis
ponebant, non videtur credibile, talem communitatem eos posuisse eo
modo quo Aristoteles videtur eis imponere in praedicto libro, quia hoc
videtur magis bestiale quam humanum, feminas scilicet esse communes
quantum ad mixtionem carnis. Unde et sacra Scriptura matrem separat a
filiis, et filiam a patre, et virum uxori coniungit, ac solum cum
sola distinguit in coniugio in primo hominis praecepto: propter quod in
Genesi, dicitur: quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et
adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Non autem dicit
plures. Sed et de filiis est impossibile, quia in actu generationis
duo semina non conveniunt, sed unum solum ex parte viri. Propter quod
ipsa etiam animalia suos natos cognoscunt quanto tempore est necessarium
ad nutrimentum filiorum, ut in pullis avium maxime contingit, antequam
advolare possint. Quod ergo dicamus dictos philosophos minus
compositos animalibus, videtur absurdum, qui ad componendos mores
corrigendosque totam suam struxerunt philosophiam, ut Augustinus
tradit de Socrate, octavo de Civ. Dei; cuius doctrinam Plato eius
discipulus fertilissime sortitus est, ut Valerius maximus scribit:
qui, cum sapientissimus omnium esset sui temporis, et a iuvenibus
studiosis certatim quaereretur Athenis, in Aegyptum descendens a
sacerdotibus illius gentis geometriae multiplices numeros caelestium
rationum observare percepit, et in Italiam peragrans ab Archita et
Arione Pythagorae praeceptis instructus est. Talibus ergo, et
tantis viris talem politiam attribuere, unde ordo destrueretur
naturae, non est sine admiratione. Sed et ipsi commentatores
Aristotelis hoc eidem attribuunt, quod non plene retulerit aliorum
opiniones, et praecipue Socratis et Platonis, sicut Eustratius
dicit super primo Ethic., circa ideam bonitatis, et Simplicius in
fine primi de caelo de generatione mundi. Augustinus autem, in nono
de Civ. Dei, hoc idem refert de opinione Stoicorum circa passiones
animi, quod aliqui attribuebant Stoicis, quorum princeps Socrates
fuit, quod in sapientem non caderet, ut idem Aristoteles in secundo
Ethic. praefato imponit philosopho. Et tamen Augustinus idem dicit
esse falsum, ex sententia A. Gellii in Lib. noctium Atticarum.
Sed haec omnia referenda sunt ad effectum amoris. Quia ergo dicti
philosophi virtutibus erant praediti, et ad hoc sollicitabatur eorum
conatus; virtus autem amoris ad paria nobis cum proximo praecipitur:
diliges, inquit salvator, proximum tuum sicut te ipsum: cum ipsi sub
quibusdam metaphoris soliti essent loqui, volentes persuadere ad
concives amorem, per quem civitas proficit, communitatem posuerunt in
uxoribus, et filiis in dilectione mutua: sed in possessionibus in
communicatione necessaria. Quia si quis viderit fratrem suum
necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo amor Dei
manet in eo? Quod fuit praecipuum Stoicorum. Rerum enim exteriorum
sive divitiarum contemptivi erant, ut de Socrate refert Hieronymus.
Per hoc autem patet responsio ad obiecta. Quia unio et amor habet
gradum in inferioribus entibus: quoniam perfectior est unio in corpore
animato, si in diversis organis virtus animae diffundatur ad diversas
operationes unitas in una substantia animae, sicut apparet tam in
animatis perfectis, quam in animatis quae habent solum sensum tactus,
ut sunt vermes et quaedam animalia quae Aristoteles vocat, in secundo
de anima, animalia imperfecta. Propter quod et apostolus comparat
corpus mysticum, id est Ecclesiam, vero corpori et naturali, in quo
sunt membra diversa sub diversis potentiis et virtutibus, in uno
principio animae radicatis: unde et unionem allegatam reprobat
apostolus in I Epist. ad Cor. dicens: si totum corpus oculus, ubi
auditus? Et si totum auditus, ubi odoratus? Quasi necessarium sit
in qualibet congregatione, quae praecipue est civitas, esse distinctos
gradus in civibus quantum ad domos et familias, quantum ad artes et
officia: omnia tamen unita in vinculo societatis, quod est amor suorum
civium, ut dictum est supra, et de quo etiam apostolus dicit ad
Coloss. Cum enim connumerasset quaedam opera virtuosa, ad quae cives
ad invicem obligantur, statim subdit: super haec autem omnia
charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis, et pax Christi
exultet in cordibus vestris, in qua vocati estis in uno corpore,
distincto videlicet per membra iuxta civium statum. Ex qua diversitate
artium et officiorum, quanto in eis multiplicatur amplius, tanto
civitas redditur magis famosa, quia sufficientia humanae vitae,
propter quam necessaria est constructio civitatis, magis reperitur in
ea. Quod si forte allegatur de discipulis Christi, quibus omnia
fuerunt communia, non importat legem communem, quoniam status eorum
omnem modum vivendi transcendit. Ipsorum enim politia non ordinabatur
ad uxores et filios, sed ad civitatem caelestem, in qua neque nubent,
neque nubentur, sed sunt sicut Angeli Dei: sed quantum ad divitias
bona erant communia. Quod solum perfectorum est, ut dominus dicit in
Evangelio: si vis, inquit, perfectus esse, vade et vende omnia,
quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me. Hoc et
Socratici fecerunt et Platonici, sicut contemptivi rerum
temporalium, ut de Plotino scribit Mercurius Trismegistus, et
Macrobius super somnium Scipionis. In caeteris autem civibus
communis status expedit possessiones habere distinctas ad vitanda
litigia: sicut etiam et de Abraham et Loth scribitur in Genesi.
Cum enim contentio oriretur inter ipsorum pastores pro pastura gregum:
ne quaeso, dixit Abraham ad Loth, sit iurgium inter me et te, et
pastores meos et tuos. Fratres enim sumus. Ecce universa terra coram
te est. Si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si dexteram
elegeris, ego ad sinistram pergam. Per quod habemus, quod inter
cives expedit ad societatem servandam, ipsorum divitias esse
distinctas: et sic patet responsio ad praedicta.
|
|