Caput 5. De opinione Socratis et Platonis circa mulieres, quomodo sint exponendae rebus bellicis

Sed ad eamdem politiam redeundo praedictorum philosophorum, quaedam alia Aristoteles eisdem attribuit in praefato libro: quia volebant mulieres instruendas in rebus bellicis. Quorum argumentum inducit secundum ipsos, quia videmus in avibus rapacibus ferociores esse foeminas et efficacius pugnare: hoc idem et de bestiis liquet, sicut praecipue in ferocibus animalibus est manifestum. Amplius autem: corporale exercitium confert foeminis, quantum ad virtutem corporis et fortitudinem, sicut in ancillis familiarum et mulieribus rusticanis est manifestum, quia fortiores sunt et saniores. Virtutis autem proprium est, quod bonum faciat habentem, et opus suum bonum reddat. Si ergo in gymnasiis ac rebus bellicis magis confortatur foeminea virtus, congrue opera bellica videntur eisdem competere. Amplius autem: proportio qualitatum primarum ad hoc idem inducit, ut calidi et humidi, frigidi et sicci, ex quibus ad medium deductis, fortificatur mixtum in sua virtute. Sic enim videmus ligna viridia, ex quo in eis humidum est consumptum, et ad medium deductum, quod fortius ardent. Sic etiam videmus in avibus rapacibus, quod foeminae ratione sui motus sunt fortioris naturae et maioris corpulentiae. Cum igitur in mulieribus abundet humidum, sicut in pueris, per motum consumitur, et venit ad temperamentum, et vires recipit. Huius autem argumentum assumitur de regno Amazonum, quod fortissimum fuit in oriente, et quasi totam Asiam, tertiam partem orbis, subiugaverunt sibi, ut historiae narrant, quae de Scythis Orientalibus traxerunt originem: unde et apud ipsos Scythas, de quibus descenderunt Tartari, mulieres in rebus bellicis exponuntur, et cum suis militant viris. Ex quibus omnibus moti forte fuerunt praefati philosophi in constitutione politiae, mulieres fore ad opera bellica exponendas. Sed contra hanc politiam rationes sunt fortes, quibus difficile est respondere. Una quidem est Aristotelis in secundo Politic.: quia non est eadem ratio de animalibus et hominibus, eo quod animalia non subiiciuntur dominio oeconomico. Solus autem homo gubernationi intendit familiae. Quae quidem fieri non potest, ubi mulieres exponerentur armis: quia sicut in politica officia sunt distincta, ita et in oeconomia, ut pater familias ad exteriora negotia intendat, mulieres autem ad intrinsecos actus familiae. Cuius quidem argumentum assumere possumus ex parte Romanae reipublicae, quae, ut tradunt historiae, duos habebat consules: unus intendebat bellicis rebus, alter rempublicam gubernabat. Hoc idem et de Amazonibus scribitur. In quorum regno, seu monarchia duae erant reginae, sive monarchae, quae sic distinguebantur in officiis, sicut de Romanis consulibus est dictum. Secunda ratio sumitur ex ipsa membrorum muliebrium ineptitudine ad pugnandum. Sic enim philosophus distinguit de gestis animalium inter masculum et foeminam, quia masculus habet superiora membra grossiora, brachia, manus, nervos et venas, ex quibus vox grossior generatur, nates vero et ventrem et alia circumstantia subtiliora; mulieres autem e converso: et hoc ut in actu generationis sint aptiores. Ampliores autem et mammillas ad nutriendam prolem, quae omnia sunt impeditiva pugnae: unde et de Amazonibus scribitur, quod puellis mammillas amputabant dextras, sinistras autem comprimebant, ne impedirentur a sagittando. Tertia ratio sumitur ex dispositione animae. Tradit enim philosophus de gestis animalium quod mulier est masculus occasionatus: unde sicut deficit in complexione, ita et in ratione. Et inde est, quod propter defectum caloris et complexionis sunt pavidae et mortis timidae: quod in bellis maxime fugiendum est. Propter vero defectum rationis, carent astutiis bellicis, quibus pugnantes ut plurimum sunt victores, sicut Vegetius tradit de re militari: unde tradunt historiae, quod Alexander quibusdam astutiis et blanditiis devicit Amazones, magis quam bellandi fortitudine: quarum regnum temporibus eius fortissimum et potentissimum erat in Asia. Quarta ratio sumitur ex periculoso commercio viri et mulieris, quia actus venereus corrumpit extimationem prudentiae, ut tradit philosophus, in septimo Ethic. et impossibile est in eo aliquid intelligere. Ex qua causa virilis animus enervatur: unde ferunt historiae Iulium Caesarem, cum bellum immineret, iussisse suas omnes delicias separari a castris, et praecipue mulieres. Cyrus etiam, rex Persarum, cum Lydos superare non posset, quia fortissimi erant et ad labores assueti, tandem per ludos et usum Veneris ibidem constitutos virtute et fortitudine enervatos perdomuit. De ipsis insuper Romanis antiquis sic scribit Vegetius in principio primi libri: ideo ipsos perfectos ad bellum semper, quia nullis voluptatibus nullisque deliciis frangebantur. Quid plura? Quia etiam equi fortissimi, qui alias sunt audacissimi ad pugnandum, et procul odorant bellum, ex praesentia equae distrahuntur a pugna. Propter hanc ergo causam ipsae Amazones, ut historiae narrant, nullum virum in sua recipiebant acie. Patet igitur ex iam dictis, mulieres a rebus bellicis excludi debere.