Caput 6. Assumit alteram partem, quod non est conveniens mulieres exponi debere bellicis rebus, et respondet ad argumenta in contrarium facta

Sed quia motivum dictorum philosophorum probabilitatem habuit, sicut in argumentis apparet; solvendae sunt ipsorum rationes, et cum reverentia pertractandae. Quod enim ponitur exemplum de avibus rapacibus, et quibusdam bestiis, quod audaciores et fortiores sunt foeminae ad pugnandum et capiendum praedam, ergo similiter erit in mulieribus. Ad hoc est responsio, quia non est simile de avibus, et bestiis, et mulieribus. Ut enim dictum est supra, homo naturaliter est civilis et oeconomicus, et in gubernatione suae familiae proprius actus est mulieris, sive in nutritione filiorum, sive in honestate servanda in domo, sive in provisione victualium: quae omnia fieri non possent, si rebus bellicis intenderent. Et propter haec natura ipsam sic disposuit, ut ab ipsa pugnandi occasio tolleretur: quia, ut philosophus de Animal., mulieres debiliora habent corpora quam viri, et sunt minoris caloris, et sola illa membra grossiora in eis videmus, quae ad actum ordinantur generationis et gestum, ut venter et nates, ac ad nutrimentum mammillae. Omnia autem alia habent subtiliora et debiliora quam viri, et minus nervosa, in quibus fortitudo consistit, ut sunt pedes et crura, manus et lacerti, et sic de singulis membris, ubi fortitudo fundatur, ut dictum est supra. Quod vero dicitur, quod fortitudo augetur in eis per exercitium, hoc est verum: ergo pugnare expedit eis. Ad hoc responderi potest, quod sola fortitudo non sufficit ad vincendum in pugna, ut probat Vegetius de re militari in principio; sed astutia bellandi, qua mulieres carent. Rudis enim et indocta multitudo exposita est semper ad necem. Sic autem brevitas corporum Romanorum adversus germanorum proceritatem praevaluit, ut ibidem dicitur. Et praeterea mulieres non debent actibus exponi ex quibus a virtutibus excludantur; quod contingit, si rebus bellicis deputentur propter incentivum libidinis, quod in eis est, et respectu sui, et ex consortio viri: propter quod natura mulieri multa fraena providit, ut est verecundia, quae est praecipuum vinculum eius, ut Hieronymus scribit ad Cellantiam virginem, talares vestes, annulus in digito, servitus viri. Sic enim Scriptura sacra testatur: quoniam sub viri potestate eris. Bellicis autem rebus intendere in republica libertatem meretur, unde et militibus iura gentium speciales apices privilegiorum concedunt. Quod autem tertio obiicitur super idem medium de fortitudine ad bellandum, locum haberet, si sola fortitudo esset causa victoriae, et aptitudo membrorum esset in foeminis ad pugnandum, sicut in viris, cuius contrarium est probatum. Et praeterea natura mulieris est a viro pati, et non agere: pugnare autem summa est actio, cum sit actus fortitudinis, qui solus, si laudabiliter exerceatur, meretur coronam. Dicendum est ergo simpliciter, mulierem non debere exponi bellicis rebus, sed in domo quiescere, curam gerere rei familiaris, ut dictum est supra: unde et in hoc Salomon, in fine Prov., fortitudinem mulieris commendat, speciale de ipsa componens canticum, sub litteris Hebraici alphabeti, ac totum circa eam ad domesticam referens actionem. Mulierem, inquit, fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium eius; quasi multum sit reverenda, si habeat, quae sequuntur. Unde primo ponit artem filandi: quaesivit, inquit, lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum: per hoc volens ostendere, quod istud sit proprium earum officium. Propter quod et in gestis Caroli magni scribitur, quod filiabus suis, quas intime dilexit, colo et fuso mandavit insistere, et operosas esse. Ulterius Salomon subiungit alios actus mulieris, qui referuntur ad domesticam domum, ut est filiorum curam habere, familiam dispensare, suae domui providere, amicos viri sui honorare, ac defectus eius supplere: quae sunt propriae operationes coniugi, et ad bona matrimonii pertinentes, ut de Abigail uxore Nabal Carmeli scribitur, sicut patet in I Reg. Sed quia talis sollicitudo multas habet perturbationes, ut de Martha dicitur in Luca: Martha, Martha, inquit, sollicita es, et turbaris erga plurima, cum talia sint obiectum virtutis et fortitudinis: ideo dictus sapiens talem mulierem fortem vocat, non quidem fortitudine ad opera bellica, sed ad patienter gubernandam familiam, ut superius est ostensum.