Caput 7. Refert aliam opinionem dictorum philosophorum, quantum ad principatum, quem volebant esse perpetuum: circa quem disputat ad utramque partem quod sit melius

Est autem et alia conditio, quam philosophus, in secundo Politic., attribuit politiae dictorum philosophorum, videlicet magistratus ad regimen iuxta morem Atticae regionis, cuius caput sunt Athenae, post mortem videlicet Codri regis; quos quidem magistratus Romana respublica senatores vocabat. Hos praefati philosophi voluerunt esse perpetuos et quoscumque officiales in sua politica constitutos: quorum motivum, fuit imitatio naturae, ut Aristoteles eis imponit. Videmus enim in terra, quod partes eius eodem modo semper se habent, ut in mineris contingit quia minera auri in eadem parte terrae semper generat aurum, et minera argenti argentum. Unde in Iob dicitur: habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est, in quo conflatur. Ex hoc ergo principio sic concludunt, quod si locus auri numquam mutatur et argenti, ut fiat locus plumbi vel ferri; nec locus plumbi vel ferri, ut fiat locus auri vel argenti: sic et in principatibus contingere debet: quia nec principes, nec sui officiales mutari debent, ut fiant aliquando subditi, vel quod subditi fiant officiales vel principes: quia ars imitatur naturam in quantum potest. Amplius autem: ad hoc idem probandum, sic argumentum assumi potest: quia, ut philosophus dicit in principio suae Metaph.: experientia facit artem, et inexperientia casum, et Vegetius, de art. Milit.: scientia, inquit, rei militaris nutrit audaciam. Nemo enim facere metuit, quod se bene didicisse confidit. Ex his autem arguitur, quod si fiat mutatio rectorum vel principum, seu magistratus, interdum assumitur inexpertus, ex quo multi contingunt errores in politia. Rursus ad idem. Talis vicissitudo regimini derogat, ut dictum est supra in secundo libro: quia datur occasio subditis non obedientiae ex spe evadendi manum principis, vel veniendi ad dictum principatum: et sic motivum dictorum philosophorum, Socratis videlicet et Platonis, videtur consonum rationi. Sed e converso fuit motivum sapientum urbis, sive Romanae reipublicae, quia post expulsionem regum statuerunt consules: unde in I Mach., scribitur, inter alia commendabilia de Romanis, quod committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae, et omnes obediunt uni. Causam autem assignant historiae, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Quam quidem causam philosophus etiam tangit in secundo Politic., quia mutare aliquando principatum ac dignitatem, magistratus personis idoneis distribuere, causa est maioris pacis in civitate, et in politia quacumque. Alia autem causa assumitur ex uno principio philosophi, quinto Ethic., ubi dicitur, quod principatus virum ostendit. Contingit enim interdum personam assumptam ad dignitatem esse hominem virtuosum in gradu suo; sed postquam statum principatus accepit, elevatur in superbiam et tyrannus efficitur: sicut accidit de Saule, de quo dicitur in I Reg., quod, quando assumptus est in regem, inter filios Israel non erat melior vir illo, et solis duobus annis in sua permansit innocentia. Postquam autem factus tyrannus, et Deo inobediens, dictum est ei per Samuelem: quia abiecisti sermonem domini, et non obedisti voci eius, abiecit te dominus ne sis rex. Amplius autem: gradus quidam est in natura hominis, quantum ad virtutes et gratias. Quidam enim sunt ad subiectionem dispositi, sed ad regimen minus valent; quidam autem e converso. Ex tali ergo opinione, quia bonus est subditus assumptus, et male regens, si perpetuetur cum principatu, est causa scissurae in civitate. Rursus: appetitus honoris inest homini: unde Valerius maximus dicit, quod nulla est tanta humilitas, quae hac dulcedine non tangatur: et hinc sequitur aliud, scilicet quod est superioris impatiens. Dare ergo principatum uni soli est causa seditionis in multitudine. Et ista est etiam ratio Aristotelis in secundo Politic., ubi dicit, quod Socrates semper facit eosdem principes, quod seditionis est causa apud nullam dignitatem possidentes. Videntes enim se omnino statu carere, si contingat eos esse viriles et animosos, ad discordias nituntur civium. Propter quod Valerius maximus refert de Fabio duce Romano libro decimo, de quo dictum est supra, quod cum saepius consulatum habuisset, et in sua progenie talis dignitas a longo tempore per successionem continuata fuisset, id egit cum populo, ut aliquando vacationem huius honoris Fabiae genti darent. Laudabilis igitur politia est, in qua secundum merita unicuique civi vicissim distribuuntur honores, ut antiqui fecerunt Romani, quam etiam philosophus magis commendat.