Caput 8. Declarat melius esse in politia non perpetuare rectores; et respondet ad partem oppositam

Sed quod pro se inducunt de mineris praefati philosophi, non habet similitudinem, sive necessitatem in arguendo, eo quod minerae sive auri, sive argenti, sive cuiuscumque metalli recipiunt impressionem a corpore caelesti, quae est ad unum determinata; unde sicut ficulnea semper ficus producit, et non alium fructum propter eadem principia quae sunt in ipsa, et mediante influentia caelesti; ita et eadem pars terrae sic disposita, ut sit minera auri, semper faciet aurum. Sed non sic est de voluntate humana, quae sideribus non subiicitur, ut Ptolomaeus probat in Centiloquio, quia volubilis est: unde actus humani ponuntur a philosopho in Ethicis de contingenti materia, et inde variantur de bono in malum, et a converso; et ideo perpetuatio est periculosa. Sed quod postea dicitur de experientia, hoc supponi debet, ut eligatur expertus, qui possit et sciat regere et cives dirigere ad virtutem: alias si eligitur unus insufficiens pretio vel amore, iam politia est corrupta. Formam enim eligendi tradit ille Iethro Moysi cognato suo, ut in Exod., scribitur, loquens de principibus et assessoribus populi: provide, inquit, viros potentes de omni populo, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam; et constitue ex eis tribunos, et centuriones, quinquagenarios et decanos, qui iudicent populum. Philosophus etiam, in quinto Ethic., dicit, quod non sinimus hominem principari, in quo est natura humana tantum, sed illum qui est perfectus secundum rationem: quia, si aliter fiat, assumptus ad principatum, dat sibi plus de bonis, et tyrannus efficitur. Quod autem inducitur ultimo de derogatione regiminis, si principatus immutetur, hic attendendum est, sicut tactum est supra in secundo libro, quod regiones diversificantur quantum ad homines, et in complexione et in modo vivendi, sicut caetera viventia secundum aspectum caeli, ut Ptolemaeus tradit in Quadripart. Si enim plantae transferuntur ad aliam regionem, ad eius naturam convertuntur: simile est de piscibus et animalibus. Sicut ergo de viventibus, ita et de hominibus. Gallici enim, qui se transferunt in Siciliam, ad naturam applicantur Siculorum: quod quidem apparet, quia, ut narrant historiae, iam ter est populata dicta insula de praefata gente. Primo enim tempore Caroli magni; secundo ad trecentos annos tempore Roberti Guiscardi; et temporibus nostris per regem Carolum, qui iam induerunt ipsorum naturam. Hoc ergo supposito, dicendum est, quod regimen et dominium ordinari debet secundum dispositionem gentis, sicut ipse philosophus in Politic. tradit. Quaedam autem provinciae sunt servilis naturae: et tales gubernari debent principatu despotico, includendo in despotico etiam regale. Qui autem virilis animi et in audacia cordis, et in confidentia suae intelligentiae sunt, tales regi non possunt nisi principatu politico, communi nomine extendendo ipsum ad aristocraticum. Tale autem dominium maxime in Italia viget: unde minus subiicibiles fuerunt semper propter dictam causam. Quod si velis trahere ad despoticum principatum, hoc esse non potest nisi domini tyrannizent: unde partes insulares eiusdem, quae semper habuerunt reges et principes, ut Sicilia, Sardinia et Corsica, semper habuerunt tyrannos. In partibus autem Liguriae, Aemiliae et Flaminiae, quae hodie Lombardia vocatur, nullus principatum habere potest perpetuum, nisi per viam tyrannicam, duce Venetiarum excepto, qui tamen temperatum habet regimen: unde principatus ad tempus melius sustinetur in regionibus supradictis. Quod enim dicitur derogare politiae, non est verum, si eligantur idonei: alias, ut dictum est, corrumpitur politia. Idoneos autem Aristoteles tradit, in Politic. Lib. quarto, mediocres civitatis, hoc est nec nimis potentes, quia de facili tyrannizant, nec nimis inferioris conditionis, quia statim democratizant. Cum enim se in alto considerant, sui immemores, et sicut ignari regiminis, in erroris barathrum submerguntur, vel de improvida cura ad subditos, vel de praesumptuosa audacia ad aliorum gravamina: unde et politia corrumpitur et inquietatur. Assumendi igitur sunt rectores vicissim in politia, sive consules, sive magistratus vocentur, sive quocumque alio nomine, dummodo idonei reperiantur. Amplius autem nec periculum imminet, quia iudicant secundum leges eis traditas, quibus sunt per iuramentum astricti: unde non est materia scandali puniendo, quia tales leges ab ipsa multitudine sunt institutae. Rursus nec dominio derogat, si leviter puniat secundum naturam gentis subiectae: quia aliquando in talibus regionibus melius politia servatur dissimulando culpam, vel dimittendo poenam. In quo facto virtus epicheiae de qua philosophus loquitur in quinto Ethic., videtur locum habere, quae iustum legale diminuit. In quo etiam regimine regulae illius summi pastoris sunt attendendae, videlicet beati Gregorii in registro et Pastor., in quibus modum correctionis tradit secundum personarum statum et qualitatem.