Caput 9. Disputat de communitate bonorum quantum ad possessiones, quas quidem philosophus nomine Pheleas dicit debere adaequari in omnibus: et quod est falsum quod Lycurgus philosophus sensit

Et quia opiniones dictorum philosophorum versabantur circa communitatem possessionum, congruum videtur de aliis dicere, qui circa ipsas suam constituerunt politiam. Duo enim fuerunt philosophi, qui considerantes litigia generari in civitatibus ex eo quod unus abundat, et alter caret, voluerunt in sua politia adaequare in civitatibus suis possessiones. Unus fuit Pheleas Chalcedonius, de quo philosophus loquitur in secundo Politic., alter fuit Lycurgus, Spartanorum regis filius, qui Lacedaemoniis iura constituit, ut tradit Iustinus, ut aequata possessio neminem potentiorem altero redderet. Modus autem, quem teneri voluit Pheleas in adaequando, narratur a philosopho, ut fieret videlicet in ipsa constitutione civitatis, habita consideratione multitudinis civium et camporum: alias difficile iudicabat: et ut hoc perseveraret, ordinabat matrimonia contrahi inter maiores et minores: et sic per hoc tollebantur iurgia, amovebantur iniuriae, auferebantur arrogantiae, vel superbiendi materia. Ad hoc etiam movebat exemplum in aliis politiis. Quia, ubi est bonorum temporalium inaequalitas, contingit saepius perturbatio: ibi enim est invidendi occasio: inde cupiditas oritur, quae, iuxta apostolum, radix omnium malorum est. Ipse etiam Lycurgus propter hanc causam in legibus, quas Lacedaemoniis tradidit, pro ipsorum conservanda politia, artificiales subtraxit divitias, sive numismata in commutationibus rerum venalium, in solis naturalibus divitiis tales permutationes relinquens. Sed hanc positionem philosophus reprobat in secundo Politic., ostendens hanc adaequationem omnino impossibilem, et per consequens contra rationem. Et primo ex parte humanae naturae, quae non semper in familiis multiplicatur aequaliter: quia contingit unum patremfamilias habere multos filios, alium autem nullum. Quod ergo isti duo haberent aequales possessiones, esset impossibile: quia una familia deficeret in victualibus, altera superabundaret; et hoc esset contra provisionem naturae: quia quae familia plus multiplicatur in prolem, amplius cedit ad firmamentum politiae propter ipsius argumentum, quam quae in generatione prolis deficit; et quodam iure naturae magis meretur a republica, sive politia provideri. Amplius autem: natura non deficit in necessariis, ut dictum est supra; ergo nec ars, quae civilis est regiminis. Sed hoc contingit, si in familiis adaequantur possessiones, quia videlicet cives moriuntur penuria, unde politia corrumpitur. Non tantum autem ex parte naturae humanae sequitur inconveniens adaequare possessiones, sed etiam ex gradu personae. Est enim differentia inter cives, quemadmodum inter membra corporea, cui politia est superius comparata. In diversis autem membris virtus diversificatur, et operatio. Constat enim quod maiores expensas cogitur facere nobilis, quam ignobilis: unde et virtus liberalitatis in principe magnificentia vocatur, propter magnos sumptus. Hoc autem fieri non posset, ubi possessiones essent aequales: unde et ipsa vox evangelica testatur de illo patrefamilias, sive rege, qui peregre profectus est, qualiter servis suis bona distribuit, sed non aequaliter, immo uni dedit quinque talenta, alteri duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem. Amplius autem: nec ipse ordo naturae hoc patitur, in quo divina providentia res creatas in quadam inequalitate constituit, sive quantum ad naturam, sive quantum ad meritum. Unde ponere aequalitatem in bonis temporalibus, ut sunt possessiones, est ordinem in rebus destruere, quem Augustinus respectu inaequalitatis definit, de Civ. Dei: est enim ordo parium et disparium rerum sua cuique tribuens dispositio. Et ex hoc Origenes in periarchon reprehenditur, quia omnia dixit aequalia ex sui natura, sed facta inaequalia propter defectum sui, hoc est propter peccatum. Non ergo ex adaequatione possessionum vitantur litigia, quin potius augmentantur, dum in hoc destruitur, sive tollitur ius naturae, quando subtrahitur indigenti, qui plus meretur. Item, quia contra rationem est esse omnia aequalia in politia, cum omnia Deus instituerit in numero, pondere et mensura, ut in libro Sap. dicitur, quae gradum inaequalitatis ponunt in entibus, et per consequens in civilibus, sive politicis.