|
Est ergo circa primum
considerandum, quod antiquitus erat valde magnum quod Angeli
apparerent hominibus; vel quod homines facerent eis reverentiam,
habebant pro maxima laude. Unde et ad laudem Abrahae scribitur, quod
recepit Angelos hospitio, et quod exhibuit eis reverentiam. Quod
autem Angelus faceret homini reverentiam, nunquam fuit auditum, nisi
postquam salutavit beatam virginem, reverenter dicens, ave. Quod
autem antiquitus non reverebatur hominem Angelus, sed homo Angelum,
ratio est, quia Angelus erat maior homine; et hoc quantum ad tria.
Primo quantum ad dignitatem: ratio est, Angelus est naturae
spiritualis. Psal. CIII, 4: qui facit Angelos suos spiritus;
homo vero est naturae corruptibilis: unde dicebat Abraham (Gen.
XVIII, 27): loquar ad dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
Non ergo erat decens ut spiritualis et incorruptibilis creatura
reverentiam exhiberet corruptibili, scilicet homini. Secundo quantum
ad familiaritatem ad Deum. Nam Angelus est Deo familiaris, utpote
assistens. Dan. VII, 10: millia millium ministrabant ei, et
decies millies centena millia assistebant ei. Homo vero est quasi
extraneus, et elongatus a Deo per peccatum. Psal. LIV, 8:
elongavi fugiens. Ideo conveniens est ut homo revereatur Angelum,
utpote propinquum et familiarem regis. Tertio praeeminebat propter
plenitudinem splendoris gratiae divinae: Angeli enim participant ipsum
lumen divinum in summa plenitudine. Iob. XXV, 3: nunquid est
numerus militum eius, et super quem non surget lumen eius? Et ideo
semper apparet cum lumine. Sed homines, etsi aliquid participent de
ipso lumine gratiae, parum tamen, et in obscuritate quadam. Non ergo
decens erat ut homini reverentiam exhiberet, quousque aliquis
inveniretur in humana natura qui in his tribus excederet Angelos. Et
haec fuit beata virgo. Et ideo ad designandum quod in his tribus
excedebat eum, voluit ei Angelus reverentiam exhibere: unde dixit,
ave. Unde beata virgo excessit Angelos in iis tribus. Et primo in
plenitudine gratiae, quae magis est in beata virgine quam in aliquo
Angelo; et ideo ad insinuandum hoc, Angelus ei reverentiam
exhibuit, dicens, gratia plena, quasi diceret: ideo exhibeo tibi
reverentiam, quia me excellis in plenitudine gratiae. Dicitur autem
beata virgo plena gratia quantum ad tria. Primo quantum ad animam, in
qua habuit omnem plenitudinem gratiae. Nam gratia Dei datur ad duo:
scilicet ad bonum operandum, et ad vitandum malum; et quantum ad ista
duo perfectissimam gratiam habuit beata virgo. Nam ipsa omne peccatum
vitavit magis quam aliquis sanctus post Christum. Peccatum enim aut
est originale, et de isto fuit mundata in utero; aut mortale aut
veniale, et de istis libera fuit. Unde Cant. IV, 7: tota
pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Augustinus in libro
de natura et gratia: excepta sancta virgine Maria, si omnes sancti et
sanctae cum hic viverent, interrogati fuissent utrum sine peccato
essent, omnes una voce clamassent: si dixerimus quia peccatum non
habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Excepta,
inquam, hac sancta virgine, de qua propter honorem domini, cum de
peccato agitur, nullam prorsus volo quaestionem habere. Scimus enim
quod ei plus gratiae collatum fuerit ad peccatum ex omni parte vincendum
quae illum concipere et parere meruit quem constat nullum habuisse
peccatum. Sed Christus excellit beatam virginem in hoc quod sine
originali conceptus et natus est. Beata autem virgo in originali est
concepta, sed non nata. Ipsa etiam omnium virtutum opera exercuit,
alii autem sancti specialia quaedam: quia alius humilis, alius
castus, alius misericors; et ideo ipsi dantur in exemplum specialium
virtutum, sicut beatus Nicolaus in exemplum misericordiae et cetera.
Sed beata virgo in exemplum omnium virtutum: quia in ea reperis
exemplum humilitatis: Luc. I, 38: ecce ancilla domini, et
post, vers. 48: respexit humilitatem ancillae suae, castitatis,
quoniam virum non cognosco, vers. 34, et omnium virtutum; ut satis
patet. Sic ergo plena est gratia beata virgo et quantum ad boni
operationem, et quantum ad mali vitationem. Secundo plena fuit gratia
quantum ad redundantiam animae ad carnem vel corpus. Nam magnum est in
sanctis habere tantum de gratia quod sanctificet animam; sed anima
beatae virginis ita fuit plena quod ex ea refudit gratiam in carnem, ut
de ipsa conciperet filium Dei. Et ideo dicit Hugo de s. Victore:
quia in corde eius amor spiritus sancti singulariter ardebat, ideo in
carne eius mirabilia faciebat, intantum quod de ea nasceretur Deus et
homo. Luc. I, 35: quod enim nascetur ex te sanctum, vocabitur
filius Dei. Tertio quantum ad refusionem in omnes homines. Magnum
enim est in quolibet sancto, quando habet tantum de gratia quod
sufficit ad salutem multorum; sed quando haberet tantum quod sufficeret
ad salutem omnium hominum de mundo, hoc esset maximum: et hoc est in
Christo, et in beata virgine. Nam in omni periculo potes salutem
obtinere ab ipsa virgine gloriosa. Unde Cant. IV, 4: mille
clypei, (idest remedia contra pericula), pendent ex ea. Item in
omni opere virtutis potes eam habere in adiutorium; et ideo dicit
ipsa, Eccli. XXIV, 25: in me omnis spes vitae et virtutis.
Sic ergo plena est gratia, et excedit Angelos in plenitudine
gratiae; et propter hoc convenienter vocatur Maria quae interpretatur
illuminata in se; unde Isai. LVIII, 11: implebit
splendoribus animam tuam; et illuminatrix in alios, quantum ad totum
mundum; et ideo assimilatur soli et lunae. Secundo excellit Angelos
in familiaritate divina. Et ideo hoc designans Angelus dixit:
dominus tecum; quasi dicat: ideo exhibeo tibi reverentiam, quia tu
familiarior es Deo quam ego, nam dominus est tecum. Dominus,
inquit, pater cum eodem filio; quod nullus Angelus, nec aliqua
creatura habuit. Luc. I, XXXV: quod enim nascetur ex te
sanctum, vocabitur filius Dei. Dominus filius in utero. Isai.
XII, 6: exulta et lauda habitatio Sion, quia magnus in medio tui
sanctus Israel. Aliter est ergo dominus cum beata virgine quam cum
Angelo; quia cum ea ut filius, cum Angelo ut dominus. Dominus
spiritus sanctus, sicut in templo; unde dicitur: templum domini,
sacrarium spiritus sancti, quia concepit ex spiritu sancto: Luc.
I, 35: spiritus sanctus superveniet in te. Sic ergo familiarior
cum Deo est beata virgo quam Angelus: quia cum ipsa dominus pater,
dominus filius, dominus spiritus sanctus, scilicet tota Trinitas.
Et ideo cantatur de ea: totius Trinitatis nobile triclinium. Hoc
autem verbum, dominus tecum, est nobilius verbum quod sibi dici
possit. Merito ergo Angelus reveretur beatam virginem, quia mater
domini, et ideo domina est. Unde convenit ei hoc nomen Maria, quod
Syra lingua interpretatur domina. Tertio excedit Angelos quantum ad
puritatem: quia beata virgo non solum erat pura in se, sed etiam
procuravit puritatem aliis. Ipsa enim purissima fuit et quantum ad
culpam, quia ipsa virgo nec mortale nec veniale peccatum incurrit.
Item quantum ad poenam. Tres enim maledictiones datae sunt hominibus
propter peccatum. Prima data est mulieri, scilicet quod cum
corruptione conciperet, cum gravamine portaret, et in dolore pareret.
Sed ab hac immunis fuit beata virgo: quia sine corruptione concepit,
in solatio portavit, et in gaudio peperit salvatorem. Isai.
XXXV, 2: germinans germinabit exultabunda et laudans. Secunda
data est homini, scilicet quod in sudore vultus vesceretur pane suo.
Ab hac immunis fuit beata virgo: quia, ut dicit apostolus, I Cor.
VII, virgines solutae sunt a cura huius mundi, et soli Deo
vacant. Tertia fuit communis viris et mulieribus, scilicet ut in
pulverem reverterentur. Et ab hac immunis fuit beata virgo, quia cum
corpore assumpta est in caelum. Credimus enim quod post mortem
resuscitata fuerit, et portata in caelum. Psal. CXXXI, 8:
surge, domine, in requiem tuam; tu, et arca sanctificationis tuae.
|
|