|
1. Postquam philosophus determinavit generationes saporum, hic
distinguit species saporum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit
in communi generationem mediorum saporum. Secundo ostendit quomodo
medii sapores diversificantur, ibi, et secundum proportionem et
cetera. Tertio ostendit quomodo album et nigrum se habeant adinvicem,
ibi, et quemadmodum nigrum. Dicit ergo primo, quod sicut alii
colores medii generantur ex commixtione albi et nigri, et ipsorum
secundum se vel ex compositione causarum albi et nigri, ita medii
sapores generantur mixtione dulcis et amari, vel ipsorum secundum se,
vel ex mixtione causarum dulcis et amari. Calidum enim perfecte
digerens humidum, causat saporem dulcem; privatio autem humidi
perfecte digesti, est causa amaritudinis. Alii vero sapores causantur
secundum quod humidum medio modo se habet, nec totaliter est
consumptum, nec totaliter est indigestum. Quia enim sapor propinquius
sequitur humorem quam calorem, non oportet considerare medium et
extrema secundum calidum, sed secundum humidum aliqualiter passum a
sicco et calido, quia in hoc principaliter consistit natura saporis;
alioquin si medium et extrema acciperentur in saporibus secundum
calidum, non essent dulce et amarum extrema, sed dulce esset medium.
Nam calidum intensum et consumens frigidum, aut digerens calidum, aut
omnino deficiens in digerendo propter victoriam frigidi, causat
Ponticum vel acetosum saporem; calor autem moderatus sufficiens ad
digerendum causat dulcedinem.
2. Deinde cum dicit et secundum agit de distinctione mediorum
saporum. Et primo quantum ad differentiam delectabilis et
indelectabilis. Secundo quantum ad nomina, ibi, qui quidem ergo
pinguis. Tertio quantum ad numerum, per similitudinem ad colores,
ibi, fere enim aequales. Dicit ergo primo, quod medii sapores
diversificantur secundum proportionem commixtionis, inquantum scilicet
unusquisque eorum vel magis vel minus accedit ad dulcedinem, sive
amaritudinem. Quod quidem contingit dupliciter, sicut in coloribus
dictum est: uno modo secundum numeralem proportionem observatam in
praedicta commixtione et transmutationem humidi a calido; alio modo
secundum indeterminatam superabundantiam, absque proportione numerali.
Solum autem illi sapores delectant gustum, qui sunt commixti secundum
numeralem proportionem.
3. Distinguit sapores medios secundum nomina. Et dicit quod sapor
pinguis est quasi idem cum dulci: uterque enim sapor designat
digestionem humidi a calido: verumtamen in dulci sapore ostendit calor
magis dominari super humidum; unde pinguis sapor propinquior est aquoso
sive insipido sapori propter abundantiam humiditatis. Similiter etiam
amarus sapor et salsus fere sunt idem: uterque enim ostendit excessum
caloris consumentis humidum: verumtamen in amaro videtur esse maior
consumptio humiditatis quam in salso quia in salso videtur esse
consumptum humidum infusum corpori: in amaro autem videtur esse
ulterius resolutum et consumptum, vel totaliter vel in parte,
humidum, conglutinans substantiam corporis. Unde faeces corporum
resolutorum et interminatorum sunt amarae.
4. In medio autem sunt Ponticus sive mordicativus sapor, et
austerus, idest acetosus, et acutus: ita tamen quod Ponticus et
acetosus consistunt in humore nondum digesto propter defectum caloris:
propter quod fructus indigesti sunt vel acetosi saporis, ut poma acerba
vel Pontici, sicut pyra acerba. Ponticus tamen sapor videtur plus
habere de terrestri. Unde et terra fere Ponticum saporem habet:
acetosus autem videtur plus habere de frigido. Stypticus autem sapor
videtur etiam multum habere de terrestri, propinquius enim est
Ponticus, sed plus habet de calido, magis enim ad digestionem
accedit; unde etiam quaedam digesta habent saporem stypticum, sicut
fructus myrti. Acutus autem sapor significat excessum caloris, non
quidem consumentis, sed superdigerentis humidum.
5. Deinde cum dicit fere enim distinguit sapores medios secundum
numerum per similitudinem ad colores. Et dicit quod species humorum,
idest saporum, sunt fere aequales numero speciebus colorum: septem
autem species saporum sic numerandae sunt, ut pinguis sapor non
distinguatur a dulci, salsum autem distinguatur ab amaro: ita quod si
his tribus saporibus addantur alii quatuor supernumerati, erunt septem
sapores. Similiter etiam rationabiliter dicitur ex parte colorum,
quod lividum se habet ad nigrum sicut salsum ad amarum; flavum autem ad
album, sicut pingue ad dulce. In medio autem erunt hi colores:
puniceus, idest rubeus, et alurgon, idest citrinus, et viridis et
ciarium, idest color caelestis, ita tamen quod viride et ciarium magis
appropinquant ad nigrum, puniceum autem et citrinum magis appropinquant
ad album. Sunt autem aliae species plurimae colorum et saporum, ex
commixtione praedictarum specierum adinvicem.
6. Deinde cum dicit et quemadmodum comparat amarum ad dulce. Et
dicit, quod sicut nigrum est privatio albi in perspicuo, ita amarum et
salsum est privatio dulcis in humido nutrimentali. Semper enim alterum
contrariorum est ut privatio, ut patet ex decimo metaphysicorum. Et,
quia amarum est privatio dulcis, inde est quod omnium combustorum cinis
est amarus, propter exhalationem humidi nutrimentalis, quod potabile
vocat.
7. Deinde cum dicit Democritus autem excludit falsas opiniones
aliorum de natura saporum. Primo in generali quantum ad omnia
sensibilia. Secundo in speciali, quantum ad sapores, ibi, quidam
autem proprie. Circa primum duo facit. Primo improbat opinionem
antiquorum, quantum ad hoc quod reducebant omnia sensibilia ad
qualitates tangibiles, secundo quantum ad hoc quod reducebant
sensibilia propria ad sensibilia communia, ibi, amplius autem
communibus. Dicit ergo primo, quod Democritus et plurimi naturalium
philosophorum, quicumque intromittunt se ad loquendum de sensibilibus,
faciunt quoddam incongruissimum, quia omnia, scilicet sensibilia,
dicunt esse tangibilia: quod si esset verum, sequeretur quod quilibet
sensus esset tactus, cum potentiae distinguantur secundum obiecta.
Quod autem hoc sit falsum, facile est videre; quia alii sensus
sentiuntur per medium extraneum, non autem tactus.
8. Deinde cum dicit amplius autem arguit antiquos in hoc, quod
utebantur sensibilibus communibus quasi propriis. Reducebant enim
colores et sapores et alia sensibilia ad magnitudinem et figuram.
Magnitudo enim et figura, et asperum et leve, secundum quod ad
figuram pertinent, et similiter acutum et obtusum, quae etiam
pertinent ad dispositiones figurarum habentium angulos, sunt communia
sensuum: quamvis non omnia haec percipiantur ab omnibus sensibus,
percipiuntur tamen saltem tactu et visu; et ita non sunt propria
sensibilia, quia sic uno solo sensu sentirentur. Dicit autem quod
acutum et obtusum, quod est in melodiis, vel in magnitudinibus
secundum aliam literam, id est in corporibus ad differentiam acuti,
secundum quod est in vocibus et in saporibus. Et quod praedicta sunt
sensibilia communia, manifestat per quoddam signum, quod circa
huiusmodi, quae dicta sunt decipiuntur sensus, qui tamen non
decipiuntur de propriis sensibilibus, sicut visus non decipitur de
colore, nec auditus de sonis.
9. Deinde cum dicit quidam autem excludit opiniones praedictas in
speciali. Et primo narrat eas. Secundo improbat, ibi, quamvis
autem nullius. Dicit ergo primo, quod quidam reducunt propria
sensibilia ad ista communia, sicut Democritus, qui nigrum dixit esse
asperum, existimans obscuritatem nigri causari propter hoc quod
partes, quae supereminent in aspero, occultant alias. Album autem
dixit esse laeve, existimans claritatem albi provenire ex hoc, quod
laeve totaliter illustretur propter hoc quod partes eius aequaliter
iacent. Sapores autem reduxit ad figuras propter hoc, quod invenit
acutum et obtusum in saporibus sicut in figuris, aequivocatione
deceptus.
10. Secundo ibi, quamvis aut improbat praedictam opinionem de
saporibus tribus rationibus. Quarum prima est, quod nullus sensus
cognoscit figuras quasi propria sensibilia; et si essent alicui sensui
propria maxime pertinerent ad visum. Sed, si sapores essent figurae,
sequeretur quod gustus magis ea cognosceret. Si ergo hoc est verum,
cum sensus aliquis quanto est certior tanto possit maxime discernere
etiam minima in unoquoque genere, sequeretur, quod gustus tamquam
certissimus cognosceret communia sensibilia, et maxime discerneret
figuras: quod patet esse falsum, quia visus in hoc est potentior.
11. Secundam rationem ponit ibi amplius sensibilia quae talis est.
Omnia sensibilia habent contrarietatem, quia secundum ea fit
alteratio, ut probatum est septimo physicorum, sicut in colore sunt
contraria album et nigrum, in saporibus autem dulce et amarum, et idem
patet in aliis.
12. Videtur autem esse instantia in lumine, quod secundum se non
habet contrarietatem, utpote qualitas propria existens supremi corporis
contrarietate carentis. Tenebra vero opponitur ei ut privatio, non ut
contrarium. Habet tamen contrarietatem secundum quod participat in
coloribus. Sed figura non videtur esse contraria figurae; non enim
est assignare quod polygoniarum, idest figurarum habentium multos
angulos sit contrarium circumferens, idest circulus, qui nullum
angulum habet. Contraria enim maxime distant. Non enim est dare
aliquam figuram, qua non sit invenire aliam plures angulos habentem:
ergo sapores non sunt figurae.
13. Tertiam rationem ponit ibi amplius et quae talis est. Figurae
sunt infinitae, sicut et numeri: multiplicantur enim secundum numerum
angulorum et linearum, ut patet in triangulo. Si ergo sapores essent
figurae, sequeretur quod essent infinitae species saporum: quod patet
esse falsum, quia nulla esset ratio quare unus sapor sentiretur et non
alius. Non autem discernit sensus infinitos sapores: ergo sapores non
sunt figurae.
14. Ultimo autem epilogando concludit quod dictum est de sapore et
gustabili: quaedam autem aliae proprietates saporum propriam habent
considerationem in libro de plantis, quem Aristoteles non fecit, sed
Theophrastus, ut Alexander hic dicit in commento.
|
|