Lectio 12

1. Postquam philosophus determinavit de saporibus, hic incipit determinare de odoribus. Et dividitur in duas partes. In prima determinat de odoribus. In secunda comparat sensum odoratus ad alios sensus, ibi, videtur autem sensus, qui est odorandi. Circa primum duo facit. Primo determinat generationem et naturam odoris. Secundo determinat species ipsius, ibi, species autem odorabilis. Circa primum duo facit. Primo manifestat quid sit passivum in generationem odorum. Secundo quid sit activum, ibi, quoniam vero ab enchymo. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo exponit quod dixerat, ibi, commune autem his. Tertio probat, ibi, non enim solum. Dicit ergo primo, quod eodem modo oportet intelligere in generatione odorum, sicut et in generatione saporum: scilicet quod aliquid est in generatione saporum passivum, et aliquid activum. Dictum est enim circa sapores, quod humidum aqueum patitur a sicco terrestri, et sic reducitur per actionem caloris ad hoc quod sit saporosum: in generatione autem odoris est activum humidum enchymum. Et dicitur enchymum ab en, quod est in, et chymos, quod est humor, quasi humore existente imbibito et incorporato alicui sicco. Hoc igitur est activum in odore; passivum autem est aliquod aliud genus, quod comprehendit sub se aerem et aquam.

2. Deinde cum dicit commune autem exponit quid sit illud genus commune aeri et aquae, quod est susceptivum odoris. Et dicit, quod commune utrique dicitur esse perspicuum, non tamen perspicuum, inquantum perspicuum est susceptivum odoris, sed coloris, ut supra habitum est; sed est susceptivum odoris secundum quod est lavabile vel mundabile enchymae siccitatis, idest secundum quod est receptivum enchymi sicci: quam quidem receptionem vocat lavationem, vel mundationem, inquantum aliquid per humidum receptivum natum est ablui vel mundari.

3. Deinde cum dicit non enim probat quod supposuerat, scilicet quod susceptivum odoris non solum sit aer, sed etiam aqua. Et primo inducit huius probationem. Secundo concludit quid sit proprium susceptivum odoris, ibi, si quis ergo. Dicit ergo primo, quod odor non solum suscipitur in aere, sed etiam in aqua; et hoc manifeste ostenditur propter hoc quod pisces aliqui, ut sunt ostracoderma, idest animalia durae testae, viventia in aqua, videntur odorare ex hoc quod a longe odore trahuntur ad alimentum, quod videre non possunt. Et ex hoc apparet quod aqua est susceptiva odoris, duplici ratione. Primo quidem, quia huiusmodi animalia non vivunt in aere, sed in aqua. Quod autem sub aqua, in qua huiusmodi pisces degunt, non sit aer sed aqua, probat per hoc, quod aer supernatet aquae etiam si infra aquam ponatur; sicut patet de ventre inflato, si per violentiam submergatur, quod supernatabit aquae. Secundo etiam, quia si daretur quod aer esset intra aquam, cum tamen huiusmodi animalia non respirent aerem, ita non sentirent odorem, si solus aer esset odoris susceptivus.

4. Deinde cum dicit si quis ergo concludit quid sit proprium susceptivum odoris: et dicit quod aer et aqua, quae sunt susceptiva odoris, sunt humida; sequitur quod odor nihil sit aliud quam quaedam natura, scilicet forma ab enchymo sicco impressa in humido, quod est aer et aqua; et illud est odorabile, quod est tale, idest humidum habens naturam sibi impressam ab enchymo sicco.

5. Deinde cum dicit quoniam vero probat quod enchymus sit effectivum odoris. Et hoc probat tripliciter. Primo quidem per ea quae habent vel non habent odorem. Secundo per diversas opiniones quorumdam de odore, ibi, videtur autem quibusdam. Tertio per affinitatem odoris ad saporem, ibi, adhuc autem siquidem. Dicit ergo primo, quod manifestum est et per ea quae habent odorem, quod haec passio, quae est odor, sit impressa ab enchymo, idest ab humore imbibito et comprehenso a sicco, ut supra dictum est. Primo enim elementa omnia, scilicet ignis, aqua, terra, carent odore; quia sive sint humida, sive sicca, sunt achyma, idest sine humore comprehenso a sicco; quia quae eorum sunt humida habent humidum sine sicco; quae autem eorum sunt sicca habent siccum sine humido, nisi sit facta aliqua commixtio elementorum. Unde mare habet aliquem odorem, quia in eo siccum terrestre est admixtum humido aqueo, ut manifestatur per salsum saporem. Sal etiam magis habet odorem, quam nitrum. Et quod ista duo, scilicet sal et nitrum, habeant aliquid de enchymo, manifestatur per hoc quod oleum exit ab eis per aliquod artificium; et ex hoc manifestatur quod est in eis aliquis humor pinguis comprehensus a sicco: sed nitrum minus habet de huiusmodi humore quam sal; et ideo est minus odorabile.

6. Secundo manifestat idem in lapidibus et lignis: et dicit quod lapis solidus et durus caret odore, quia non habet praedictum humorem, a quo odor causatur, propter magnam sui terrestritatem; sed ligna habent odorem, quia habent aliquid de praedicto humore: quod patet ex hoc, quia inflammabilia sunt propter pinguedinem in eis existentem. Unde ligna, quae habent humorem magis aquosum et minus pinguem, quasi non comprehensum a sicco, sunt minus odorabilia, sicut patet de ligno populeo: ligna autem abietis et pinea sunt multum odorabilia, propter pinguedinem humoris ipsorum.

7. Tertio manifestat idem in metallis, inter quae aurum est minime odorabile, eo quod caret praedicto humore: quod contingit propter eius magnam terrestritatem, quae significatur ex maximo pondere eius. Est enim ponderosius ceteris metallis. Sed aes et ferrum est odorabile, quia humidum in eis digestum est imbibitum a sicco, et non est totaliter ab eo separatum, sicut in auro. Unde et scoriae eorum, propter adustionem humidi, sunt minus odorabiles. Argentum vero et stannum sunt magis odorabilia quam aurum, minus vero quam aes et ferrum: habent enim humorem magis aquaticum et minus comprehensum a sicco quam aes et ferrum. Quia tamen humiditas eorum aliqualiter comprehenditur a sicco, non sunt penitus absque odore, sicut aurum.

8. Deinde cum dicit videtur autem ostendit quod enchymum sit activum odoris per opiniones aliorum. Secundo excludit eas, ibi, sed neutrum horum. Tertio concludit propositum, ibi, quoniam ergo. Dicit ergo primo: quibusdam videtur quod odor sit fumalis evaporatio, quae est communis aeri et terrae, quasi medium inter ea, quia est aliquid resolutum a sicco terrestri non pertingens ad subtilitatem aeream: et omnes antiqui qui loquuntur de odore, propinqui fuerunt ad hanc positionem. Unde et Heraclitus dicit, quod, si omnia entia resolverentur in fumum, nares percipientes odorem, discernerent omnia entia, quasi omnia entia essent odores. Existimabat enim Heraclitus vaporem esse rerum principium.

9. Quia tamen non omnes philosophi posuerunt odorem esse fumum, sed quidam aliquid simile, ideo ad hanc diversitatem manifestandam subiungit, quod quidam attribuebant odori exhalationem, quidam evaporationem, quidam utrumque; et ostendit differentiam inter haec duo; quia evaporatio nihil aliud est quam quaedam humiditas aquea resoluta; exhalatio autem sive fumus est commune aeri et terrae, cum sit resolutio quaedam ex sicco terrestri, sicut dictum est. Et signum huius differentiae est quod ex evaporatione quando condensatur, generatur aqua, ex fumali autem evaporatione aliquid terrestre.

10. Secundo ibi sed neutrum excludit praedictas positiones duabus rationibus. Quarum prima est, quia vapor pertinet ad aquam, quae non est odorabilis absque admixtione sicci, sicut supra dictum est; fumus autem non potest fieri in aqua, tamen fit odor, ut supra est ostensum per hoc, quod quaedam animalia odorant in aqua: ergo odor non est fumus nec vapor.

11. Secundam rationem ponit ibi amplius evaporatio quae talis est. Similis ratio est quod evaporatio dicatur odor, et quod colores dicantur effluxiones; sed illud non dicitur de coloribus, ut supra dictum est; ergo nec istud bene dicitur de odoribus. Utrobique enim sequitur quod sensus fiat per tactum, et odorum, et colorum; et quod corpora odorata et visa diminuerentur, et tandem totaliter resolverentur per effluxionem: et hoc est inconveniens, praesertim cum inveniatur tam a remotis aliquid videri et odorari, quod nullo modo resolutio corporis usque illuc reduci possit. Sic enim ad tantam distantiam, et color et odor per spiritualem immutationem medii percipi possunt.

12. Deinde cum dicit quod ergo concludit propositum, scilicet quod ex quo odor non est nec vapor, nec fumus, manifestum est quod humidum, quod est in spiritu, idest in aere et in aqua, patitur ab enchyma siccitate, et sic odor fit et sentitur. Humidum enim non solum invenitur in aqua, sed etiam in aere.

13. Deinde cum dicit adhuc autem manifestat quod enchymum sit activum odoris per affinitatem ad saporem. Et circa hoc tria facit. Primo proponit dicens: et si enchymum similiter facit odorem in humido aqueo et in aere, sicut siccum terrestre lavatum per humidum aqueum facit sapores, manifestum est quod odores oportet proportionatos esse saporibus.

14. Secundo ibi, sed adhuc manifestat propositum adaptando odores saporibus. Et dicit quod in quibusdam hoc accidit manifeste. Dicuntur enim acetosi et dulces odores, et austeri, et styptici, et Pontici, et crassi, sicut et sapores; sed amaros odores non dicimus, sed putridi odores proportionabiliter respondent amaris saporibus, quia amari sapores difficile sorbentur. Putrida sunt dysanapneusta, idest difficilis respirationis. Unde manifestum est ex hac affinitate odoris ad saporem, quod sicut sapor fit in aqua, ita odor in aere et aqua.

15. Tertio ibi, et propter. Probat praedictam affinitatem per impedimenta saporis et odoris; quia per frigus et congelationem, sapores hebetantur et odores, exterminantur, inquantum per praedicta aufertur calidum, quod generat et movet odores et sapores, ut ex dictis apparet.