|
1. Postquam philosophus determinavit generationem et naturam odoris,
hic determinat de speciebus odorum. Et circa hoc duo facit. Primo
determinat diversas species odoris. Secundo determinat modum
odorandi, ibi, et propter hoc fit per respirationem. Circa primum
tria facit. Primo proponit esse aliquas species odoris. Secundo
determinat de speciebus odoris per convenientiam ad species saporum,
ibi, hoc quidem enim est secundum sapores. Tertio determinat
species, quae sunt odoris secundum se, ibi, quidam autem secundum
ipsos. Dicit ergo primo, quod duae sunt species odorabilis: una
quidem per convenientiam ad sapores, alia secundum se. Falsum est
enim quod quidam dicunt, odorabile species non habere; sed oportet
determinare quomodo habeat, et quomodo non habet. Est enim
determinare species odorum secundum convenientiam ad species saporum,
ut supra dictum est; non autem sunt determinatae odoris species
secundum se nisi solum secundum diversa odorabilia; sicut si dicamus
alium esse odorem rosarum et violarum, et aliorum huiusmodi.
Discernitur tamen in his odoribus delectabile et abominabile.
2. Deinde cum dicit hoc quidem determinat de speciebus odorum, quae
consequuntur species saporum. Et dicit, quod inter odorabilia aliquid
est odorativum secundum saporis species, ut supra dictum est; et ideo
delectabile et contristans est in eis secundum accidens, idest non
inquantum habent odorem, sed inquantum eorum odor significat
nutrimentum. Odor enim est quaedam passio nutrimenti, sicut et
sapor: animal enim discernit conveniens nutrimentum a remotis per
odorem, sicut coniunctum per saporem. Et ideo huiusmodi odores non
sunt delectabiles animalibus repletis, et quae cibo non indigent,
sicut nec esca habens hos odores est his delectabilis; sed animalibus
appetentibus cibum, idest esurientibus vel sitientibus, sunt huiusmodi
odores appetibiles, sicut et cibus vel potus est eis appetibilis.
Unde manifestum est quod huiusmodi odorabile habet delectationem et
tristitiam secundum accidens, sicut dictum est, scilicet ratione
nutrimenti.
3. Et, quia nutrimentum est commune omnibus animalibus, idcirco
omnia animalia percipiunt hos odores: quod tamen intelligendum est de
omnibus animalibus habentibus motum progressivum, quae necessario
habent quaerere alimentum ex longinquo per odorem: animalibus autem
immobilibus sufficit gustus et tactus ad discernendum convenientiam
alimenti.
4. Deinde cum dicit quidam autem determinat species odoris per se.
Et primo ponit huiusmodi species odoris. Secundo ostendit a quibus
animalibus percipiantur, ibi, hoc quidem igitur odorabile. Circa
primum tria facit. Primo proponit quid intendit. Secundo probat
propositum, ibi, nihil enim magis. Tertio excludit obiectionem
contrariam, ibi, qui autem nunc commiscent. Dicit ergo primo, quod
quidam odores sunt delectabiles secundum seipsos, idest non per
comparationem ad alimentum, sicut fit de odoribus florum.
5. Deinde cum dicit nihil enim probat quod huiusmodi odores sunt
secundum se delectabiles; quia scilicet non habent conferre ad escam,
ut videlicet appetentes escam magis his odoribus delectentur, et
repleti minus. Neque etiam huiusmodi odores conferunt aliquid ad
desiderium escae, sicut odores, de quibus supra dictum est,
promoventes escae appetitum; sed magis accidit contrarium: quia per
immixtionem horum odorabilium, redditur esca indelectabilis, quia
frequenter quae bene redolent secundum huiusmodi odorem, sunt mali
saporis.
6. Et inducit ad hoc verbum cuiusdam poetae comici, qui Stratis
dicebatur, qui in vituperium alterius poetae, scilicet Euripidis
exquirentis cibaria nimis delicate parata, dixit: quando lentem
decoquis, non infundas myron, idest unguentum suaviter redolens: quia
non oportet quod in pulmento tuo apponas aliqua suaviter redolentia.
7. Deinde cum dicit qui autem excludit obiectionem quae posset fieri
propter consuetudinem quorumdam talia cibis admiscentium. Sed ipse
respondet dicens, quod illi qui huiusmodi virtutes, idest res
odoriferas, commiscent cibis et potibus, faciunt per consuetudinem
quamdam violentiam naturali delectationi, ut scilicet perveniant ad hoc
quod unum et idem sit delectabile duobus sensibus, scilicet gustui et
odoratui, sicut naturaliter est unum delectabile uni sensui.
8. Deinde cum dicit hoc quidem ostendit a quibus huiusmodi odorabilia
percipiantur. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quid
intendit. Secundo assignat causam dictorum, ibi, causa autem est.
Tertio excludit obiectionem, ibi, cibus. Dicit ergo primo, quod
hoc odorabile, quod secundum se delectat vel contristatur, est
proprium hominis, quia scilicet solus homo huiusmodi odorabilia
discernit, et in eis delectatur vel contristatur. Unde quantum ad hoc
abundat in homine sensus odoratus prae aliis animalibus. Sed odor,
qui coordinatur sapori, competit etiam aliis animalibus, quae in
huiusmodi odoribus discernendis habent acutiorem sensum quam homo; et
quantum ad hoc supra dixit, quod sensum odoratus habemus peiorem aliis
animalibus. Et, quia illi odores, qui coordinantur saporibus,
habent delectationem per accidens, scilicet per comparationem ad
escam; ideo species eorum distinxit secundum species saporum: quod non
contingit in his odoribus, qui secundum propriam naturam habent
tristitiam vel delectationem; sed huius odoris species distingui non
possunt nisi secundum odorabilia, ut dictum est.
9. Deinde cum dicit causa autem assignat causam praedictorum: et
dicit, quod odor secundum se delectabilis, est proprius hominis ad
contemperandum frigiditatem cerebri ipsius. Homo enim habet maius
cerebrum secundum quantitatem sui corporis inter cetera animalia:
cerebrum autem secundum suam naturam est frigidum, et sanguis qui circa
cerebrum continetur in quibusdam subtilibus venis, est de facili,
infrigidabilis; et ex hoc contingit, quod fumi resoluti a cibo sursum
ascendentes propter loci infrigidationem, inspissantur infrigidati, et
ex hoc causantur rheumaticae infirmitates in hominibus; et ideo in
adiutorium sanitatis contra superfluam cerebri frigiditatem attributa
est ita species odoris hominibus; et si quandoque huiusmodi odores
gravent cerebrum, hoc est quia non adhibentur secundum quod debent,
sed superflue ipsum calefacientes faciunt nimiam resolutionem; sed, si
modo debito adhibeantur, conferunt ad sanitatem; et hoc manifeste
apparet ex effectu, cum tamen nulla alia utilitas appareat talis
odoris: parum enim deservit intellectui perceptio talium odorum ad
investigandas naturas rerum, cui multum deservit visus et auditus, ut
supra ostensum est.
10. Deinde cum dicit cibus enim excludit quamdam obiectionem.
Posset enim aliquis dicere, quod ad praedictum remedium sanitatis
sufficeret aliqua species odorabilis, quae coordinatur sapori. Sed
ipse respondet, quod illa species odoris, quae est delectabilis
propter cibum, multotiens magis gravat caput, vel propter superfluam
humiditatem, vel propter superfluam siccitatem. Sed illa species
odoris, quae est secundum se delectabilis, semper est utilis ad
sanitatem ex sui natura. Addit autem ut est dicere, propter indebitum
usum.
11. Deinde cum dicit et propter concludit ex praedictis debitum
modum odorandi. Et primo in hominibus et in aliis animalibus
respirantibus. Secundo in animalibus non respirantibus, ibi, quae
vero non respirant. Circa primum tria facit. Primo proponit quod
intendit. Secundo assignat causam propositam quantum ad homines,
ibi, ascendentibus namque. Tertio quantum ad alia animalia, ibi,
aliis vero. Dicit ergo primo, quod, quia odor utilis est ad
contemperandum cerebri frigiditatem, ideo odoratio fit per
respirationem; non quidem in omnibus animalibus, sed in hominibus et
quibusdam animalibus habentibus sanguinem, sicut in quadrupedibus et
avibus, quae etiam magis participant aerem et naturam aeris, ut eorum
motus demonstrat.
12. Deinde cum dicit ascendentibus namque manifestat causam, quare
odor percipitur respirando quantum ad homines. Et dicit quod odores
ascendunt ad cerebrum, quia calor igneus, qui resolvit odores, dat
eis quamdam levitatem, ut superiora petant; et ex hoc sequitur quaedam
sanitas circa cerebrum. Odor enim habet virtutem calefaciendi,
propter calidum igneum a quo causatur et resolvitur. Unde natura
utitur respiratione ad duo: ut operose quidem, id est principaliter ad
adiutorium thoracis, id est pectoris et ad refrigerium caloris. Ut
adventitie autem, idest secundario ad percipiendum odorem. Dum enim
homo respirat commovet aerem per nares attrahendo, et sic facit
pertransire odores usque ad organum olfactus.
13. Ideo autem tale genus est proprium naturae humanae, quia homo
habet inter cetera animalia, secundum proportionem suae magnitudinis,
maius cerebrum et humidius aliis animalibus: et ideo solus homo inter
cetera animalia sentit et delectatur in odoribus florum et aliorum
huiusmodi odorum, et motus ad cerebrum reducet ad debitam mensuram
hyperbolem, id est superexcessum frigiditatis et humiditatis cerebri.
Addit autem ut est dicere quia alia animalia fugiunt malos odores
inquantum sunt corruptivi.
14. Deinde cum dicit aliis vero assignat causam odorandi per
respirationem quantum ad alia animalia. Et dicit, quod animalibus
habentibus pulmonem, quae sola respirant, natura dedit sensum alterius
odoris, idest pertinentia ad cibum per respirationem, ut non faciat
duo organa, unum respirandi et alium odorandi, cum sufficiat organum
respirandi etiam ad odorandum, sicut hominibus, quantum ad duo genera
odorabilium, et ita etiam aliis animalibus quantum ad unum tantum.
|
|