Lectio 14

1. Postquam philosophus ostendit quod homines et quaedam alia animalia odorant respirando, hic inquirit quomodo animalia non respirantia odorant. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quid circa huiusmodi animalia sit manifestum. Secundo quid circa ea sit dubium, ibi, quomodo autem et cetera. Dicit ergo primo manifestum esse quod animalia quae non respirant, sentiant odorabile, ex hoc quod videmus pisces et omne genus entomorum, idest insectorum animalium, sicut sunt formicae, apes, et huiusmodi, acute sentire de longe nutrimentum suum, quando distant a proprio cibo, plus quam per proprium visum possent id percipere. Unde manifestum est, quod id percipiunt propter nutritivam speciem odoris, scilicet inquantum sentiunt illam odoris speciem, quae proportionatur sapori, et indicat qualitatem nutrimenti.

2. Et ponit exemplum de apibus, quae longe moventur ad suum cibum quaerendum, scilicet mel, et de quibusdam formicis parvis, quae habent sex pedes, et quibusdam animalibus aliis, quae purpurae vocantur propter colorem, et similiter multa animalia non respirantia inveniuntur, quae acute a remotis sentiunt suam escam propter odorem.

3. Deinde cum dicit quomodo autem ostendit quid circa huiusmodi animalia sit dubium. Et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo solvit, ibi, sed non forte eodem. Tertio manifestat solutionem magis per simile, ibi, similiter autem et aliorum. Dicit ergo primo, quod, cum manifestum sit quod praedicta animalia sentiunt odorem, non est manifestum quomodo sentiant odorem. Et ratio dubitationis est, quia omnia animalia respirantia percipiunt odorem uno modo, scilicet respirando. Hoc enim per experimentum apparet accidere in omnibus animalibus respirantibus. Sed circa praedicta animalia apparet quod non respirant et tamen sentiunt odorabile.

4. Posset autem aliquis assignare rationem, dicens quod quodam alio sensu, qui est propter quinque sensus nominatos, huiusmodi animalia sentiunt odorabile; et posset videri responsio probabilis, quia sentire est pati quoddam, unde diversus modus sentiendi est quasi diversus modus patiendi, qui indicat diversitatem potentiae passivae, sicut diversus modus agendi significat diversitatem virtutis activae: videmus enim quod quanto calor est fortior tanto calefactio est vehementior; et sic ex parte passivorum quae alio modo patiuntur, aliam potentiam passivam habere videntur; et sic quae alio modo sentiunt videntur habere alium sensum. Sed quod alio modo sentiant odorabile est impossibile; quia ubi est idem sensibile est idem sensus. Potentiae enim distinguuntur secundum obiecta. Idem autem est sensibile, quod sentiunt utraque animalia, scilicet odorabile. Unde non potest esse alius et alius sensus.

5. Deinde cum dicit sed non forte solvit praemissam dubitationem per hoc quod idem odorabile sentiunt cum eodem sensu, sed non eodem modo. Considerandum enim est quod modus sentiendi potest diversificari dupliciter. Uno modo per se, quod est secundum diversam habitudinem sensibilis ad sensum; et talis diversitas in modo sentiendi diversificat sensum; puta quod unus sensus sentit sensibile coniunctum, sicut tactus, alius autem sensibile remotum, sicut visus. Est et alia diversitas in modo sentiendi per accidens, quae non diversificat sensum et attenditur secundum remotionem prohibentis; et talis diversitas in modo sentiendi est in proposito, quia in animalibus respirantibus per respirationem removetur quoddam quod per modum cooperculi subiacet organo odoratus; et ideo quando non respirant impediuntur ab odorando propter huiusmodi cooperculum. Sed animalia non respirantia carent huiusmodi cooperculo, et ideo non indigent respiratione ad odorandum, sicut videmus in oculis, quod quaedam animalia, habent palpebras, quae si non aperiantur, non possunt huiusmodi animalia videre.

6. Huiusmodi autem palpebras dedit natura animalibus indigentibus acutiori visu propter securitatem oculi ut oculus conservetur. Unde animalia habentia duros oculos, quasi non indigentia acuto visu, non habent huiusmodi palpebras, et ideo non indigent aliquo motu aperiente palpebras ad videndum, sed statim oculos habent ad videndum, et facultatem nullo remoto.

7. Deinde cum dicit similiter autem manifestat praedictam solutionem per aliud simile per olfactum, in quo est quaedam alia diversitas, inter animalia, quae non diversificat sensum. Nullum enim aliorum animalium, praeter hominem, graviter fert ea quae habent foetidum odorem secundum seipsa, idest non per comparationem ad nutrimentum. Et hoc quidem superius dixerat.

8. Sed poterat esse circa haec dubitatio ex hoc quod quaedam animalia videntur huiusmodi foetidos odores fugere. Et ideo repetit ut hanc dubitationem removeret; et dicit, quod alia animalia non fugiunt odores secundum se foetidos nisi per accidens, inquantum, scilicet accidit huiusmodi foetidum odorem esse corruptivum. Cum enim odor causetur ex calido, humido et sicco, ut supra dictum est: quandoque contingit quod foetidus odor provenit ex magna distemperantia in praedictis qualitatibus, et sic simul cum odore immutatur medium ad aliquam pessimam passivam dispositionem, quae corrumpit corpora aliorum animalium, sicut et hominis; quam quidem immutationem alia animalia sentiunt per sensum tactus, et ideo fugiunt huiusmodi foetida.

9. Et ponit exemplum, quod homines patiuntur gravedinem capitis a fumo carbonum propter eius distemperantiam et quandoque usque ad corruptionem. Similiter est de sulphure. Unde animalia fugiunt huiusmodi corruptiva propter passionem corporis, quam sentiunt; sed de ipsa foetiditate odoris secundum se considerata non curant, quamvis multa terrae nascentium habeant foetidos odores nisi secundum quod foetiditas odoris repraesentat aliquod circa gustum, vel circa convenientiam proprii nutrimenti.

10. Deinde cum dicit videtur autem comparat sensum odoratus ad alios sensus. Et primo determinat veritatem. Secundo excludit errorem, ibi, quod autem quidam. Circa primum considerandum est quod secundum consuetudinem Pythagoricorum philosophus utitur huiusmodi proprietate numeri ad ostendendum comparationem sensuum. Numerus enim impar non potest dividi in duo media, sicut par; sed in medio remanet aliquid indivisum inter duas partes aequales, sicut in quinario remanet unitas media inter duo et duo. Cum autem sensus sint in impari numero constituti, scilicet quinario, duo eorum sunt tactivi, quia scilicet sentiunt suum sensibile coniunctum non per medium extraneum, scilicet tactus et gustus; duo autem eorum, scilicet visus et auditus, sentiunt suum sensibile remotum per alia, idest per extrinseca media. Odoratus autem in medio utrorumque, unde et cum utriusque convenit: cum tactu quidem et gustu, qui sunt sensus nutrimenti, ut dicitur in secundo de anima, inquantum odorabile est quaedam passio nutritivorum secundum quod odor proportionatur sapori. Et sic tangibilia et gustabilia sunt in eodem genere cum odoribus: et est idem genus visibilis et audibilis et odorabilis, inquantum scilicet utraque cognoscuntur per medium extraneum. Unde odorant animalia per aerem et aquam, sicut vident et audiunt. Et sic patet quod odorabile est aliquid commune utrisque.

11. Inest enim tactuali, secundum quod est passio nutrimenti, et sic concurrit in eodem cum tangibili et gustabili qualitate; et similiter inest perspicuo et audibili, idest percipitur per medium perspicuum, per quod videtur, et per quod etiam auditur, idest per aerem et aquam; licet non inquantum huiusmodi sunt perspicua, sed inquantum sunt susceptiva enchymae siccitatis, ut supra dictum est. Et ideo a quibusdam rationabiliter ista duo assimilantur, ut esse enchymae siccitatis odoriferae in humido aqueo et fusibili, idest aereo propter facilem diffusionem, sit sicut tinctura quaedam, quae refertur ad immutationem medii a colore, et sicut lotura, quae refertur ad sapores, quia scilicet odor habet convenientiam cum utrisque. Et post hoc epilogando concludit, dictum esse quomodo oporteat distinguere species odorabilis, et quomodo non, inquantum scilicet accipiuntur odores secundum seipsos.

12. Deinde cum dicit quod autem excludit errorem. Et circa hoc tria facit. Primo narrat erroneam opinionem. Secundo improbat eam, ibi, primum quidem enim. Tertio respondet tacitae obiectioni, ibi, quod quidem igitur. Dicit ergo primo, non esse rationabile quod quidam Pythagorici dixerunt, quaedam animalia nutriri odoribus: secundum quos, odoratus non esset medius inter sensus, ut dictum est, sed omnino connumerandus est sensibus nutrimenti. Movebantur autem ad hoc dicendum, quod videbant homines et animalia confortari odoribus.

13. Deinde cum dicit primum quidem improbat praedictam opinionem duabus rationibus. Quarum prima est, quia oportet cibum compositum esse ex pluribus elementis. Simplicia enim elementa non nutriunt, quia animalia, quae ex his nutriuntur, composita sunt ex elementis. Ex eisdem autem nutritur aliquid ex quibus est: ut dictum est in secundo de generatione. Et per huiusmodi signum concludit quod ex cibis generatur aliqua superfluitas interius, sicut patet in animalibus intra quorum corpora sunt quaedam loca deputata ad congregationem superfluitatum, vel exterius emittitur, sicut patet de gummis arborum et de aliis huiusmodi. Si autem aliquod animal vel planta, nutriretur simplici elemento, nulla fieret superfluitas, cum non sit ibi aliqua difformitas partium: cum autem nullum elementum sit aptum nutritioni propter simplicitatem.

14. Adhuc amplius aqua habet speciale impedimentum quare sola non possit nutrire sine commixtione alicuius terrestris; sicut agricultores adhibent fimum, ut aqua commixta nutriat plantas: quia nutrimentum constituit et generat aliquid in substantia nutriti, et ideo oportet quod sit aliquid corporale et solidum, quod non competit aquae. Unde aqua sola non potest nutrire, et multo minus aer: unde relinquitur quod odor nutrire non possit. Manifestum est enim quod odor, cum sit qualitas, secundum se non potest nutriendo constituere substantiam, nisi forte ratione susceptivi, quod est aer vel aqua. Et si odor esset evaporatio vel fumalis exhalatio, ut antiqui dixerunt, adhuc ratio remanet, quia utrumque pertinet ad naturam aeris, ut supra dictum est.

15. Secundam rationem ponit ibi, cum his. Et dicit quod in omnibus animalibus est aliquis locus, in quo primo recipitur cibus scilicet stomachus, unde derivatur ad singulas partes corporis. Quia vero animalia plurima respirando odorant, si consideremus ipsum odorabile, manifestum est quod sentitur organo circa cerebrum existente, ut supra dictum est. Ipse autem aer respiratus, cum quo odor attrahitur, vadit ad locum respirativum, idest ad pulmonem. Manifestum est autem quod in animalibus, neque cerebrum neque pulmo est locus recipiens cibum. Unde manifestum est quod odor non nutrit, confortat autem propter immutationem, quae est a calido humido et sicco, et propter delectationem, sicut et malus odor corrumpit, ut supra dictum est.

16. Deinde cum dicit quod quidem respondet tacitae obiectioni. Posset enim aliquis obiicere. Si odor non nutrit, ergo ad nihil est utilis. Sed ipse respondet quod licet non nutriat, tamen confert ad sanitatem, sicut manifestum est ad sensum et per ea quae supra dicta sunt. Unde concludit quod sicut sapor ordinatur ad nutritionem, ita odor ad sanitatem.

17. Ultimo autem epilogando concludit quod dictum est de sensibilibus secundum unumquodque organum sensus.