|
1. Postquam philosophus determinavit de organis sensuum et de
sensibilibus, hic determinat quasdam quaestiones circa sensum et
sensibilia et primo movet quamdam quaestionem circa ipsa sensibilia.
Secundo movet aliam circa immutationem sensus a sensibili, ibi,
obiiciet utique aliquis. Tertio movet tertiam circa ipsum sensum,
ibi, est autem quaedam obiectio. Circa primum tria facit. Primo
movet quaestionem, ibi, aut impossibile. Tertio solvit, ibi de
solutione autem eorum. Dicit ergo primo, quod omne corpus in
infinitum dividitur: hoc enim est de ratione continui, ut patet in
libro physicorum. Qualitates autem sensibiles, quae passiones
dicuntur, ut dicitur in praedicamentis, sunt in corpore aliquo sicut
in subiecto. Est ergo quaestio, quam quis obiicere potest, utrum et
ipsae qualitates sensibiles, scilicet color et sapor et alia huiusmodi
in infinitum dividantur.
2. Deinde cum dicit aut impossibile obiicit ad quaestionem motam.
Et primo ad ostendendum quod qualitates sensibiles non dividuntur in
infinitum. Secundo ad oppositum, ibi, si enim non sic. Tertio
excludit quamdam solutionem, ibi, sed si haec habent sic. Dicit ergo
primo, quod impossibile videtur qualitates sensibiles dividi in
infinitum, quia unaquaeque praedictarum sensibilium qualitatum est nata
agere in sensum. In hoc enim propria ratio uniuscuiusque earum
consistit, ut moveat sensum, sicut ad rationem coloris pertinet quod
possit movere visum. Si ergo praedictae qualitates in infinitum
dividuntur, consequens erit quod sensus, id est ipsum sentire, in
infinitum dividatur, secundum quod moveri dividitur in infinitum
secundum divisionem magnitudinis, secundum quam aliquid movetur: et
ita sequeretur, quod sicut id quod movetur pertransit quamlibet
magnitudinem, ita sentiens sentiret omnem magnitudinem quantumcumque
parvam, et sic omnis magnitudo esset sensibilis.
3. Subdit autem rationem quare non concludit etiam puncta esse
sensibilia; quia impossibile est videre album quod non sit quantum; et
eadem ratio est de sensibilibus aliis. Huius autem ratio est quia
sensus est virtus in magnitudine, cum sit actus organi corporei: et
ideo non potest pati nisi ab habente magnitudinem. Activum enim debet
esse proportionatum passivo. Relinquitur autem pro inconvenienti omnem
magnitudinem esse sensibilem: quod quomodo sit intelligendum, infra
patebit; unde concludi potest, quod qualitates sensibiles non
dividuntur in infinitum.
4. Deinde cum dicit si enim obiicit ad oppositum duabus rationibus.
Quarum prima talis est. Si qualitates sensibiles non dividantur,
contingit esse aliquod corpus minimum transcendens divisionem
sensibilium qualitatum nullam habens sensibilem qualitatem, idest neque
colorem, neque gravitatem, neque aliquod aliud huiusmodi; et ita
huiusmodi corpus non erit sensibile, quia solae praedictae qualitates
sunt sensibiles. Cum igitur huiusmodi parva corpora sint partes totius
corporis, quod est sensibile, sequitur quod corpus sensibile sit
compositum non ex sensibilibus. Sed necesse est sensibile corpus ex
sensibilibus componi. Non enim potest dici, quod corpus sensibile
componatur ex mathematicis, scilicet corporibus, in quibus
consideratur quantitas, sine qualitatibus sensibilibus. Relinquitur
ergo quod oportet qualitates sensibiles in infinitum dividi.
5. Secundam rationem ponit ibi, amplius quoniam. Et procedit ratio
sua ex hoc quod, anima nata est cognoscere omnia vel secundum sensum,
vel secundum intellectum, ut habitum est in tertio de anima. Si ergo
praedicta minima corpora, quae transcendunt divisionem qualitatum
sensibilium, non fuerint sensibilia, utpote sensibilibus qualitatibus
carentia, non possunt iudicari nisi per intellectum, ut cognoscantur
per ipsum. Sed non potest dici quod sunt intelligibilia. Nihil enim
eorum quae sunt extra animam, intellectus intelligit, nisi cum sensu
eorum, idest simul ea sentiendo. Si ergo huiusmodi minima corpora non
sentiuntur, intelligi non poterunt.
6. Dicit autem hoc ad excludendum opinionem Platonis, qui posuit
formas intellectas esse extra animam. Secundum autem Aristotelem res
intellectae sunt ipsae naturae rerum, quae sunt in singularibus, quae
quidem secundum quod in singularibus sunt, cadunt sub apprehensione
sensus: intellectus autem apprehendit huiusmodi naturas abstracte, et
attribuit eis quasdam intentiones intelligibiles, scilicet esse genus
vel speciem; quae quidem intentiones sunt solum in intellectu, non
autem exterius. Unde solus intellectus eas cognoscit.
7. Deinde cum dicit sed, si haec excludit falsam responsionem.
Posset enim aliquis dicere, quod ex quo posita divisione magnitudinis
in infinitum, sequitur inconveniens, quicquid dicatur de sensibilibus
qualitatibus, sive quod dividantur in infinitum, sive quod non;
videtur hoc attestari opinionem illorum, qui ponunt aliquas
magnitudines indivisibiles. Per hunc enim modum praedicta dubitatio
solvetur. Si enim corpus non est divisibile in infinitum, non
sequetur aliqua corpora esse insensibilia, si in infinitum non
dividetur qualitas sensibilis. Sed hoc est impossibile, scilicet
aliquas magnitudines esse indivisibiles, ut patet per ea quae dicta
sunt in sermonibus de motu, id est in sexto physicorum.
8. Deinde cum dicit de solutione solvit praedictam quaestionem, quam
moverat de divisione sensibilium qualitatum. Et primo agit de formali
divisione earum quae est generis in species. Secundo de divisione
quantitativa, ibi, continuum quidem igitur. Dicit ergo primo, quod
cum solutione praedictarum dubitationum, simul manifestandum erit quare
sunt finitae species coloris, et saporis, et aliorum huiusmodi: hoc
enim supra determinandum promiserat. Et huius rationem assignat,
quia, si est devenire ad ultimum ex parte utriusque extremi necesse est
ea quae in medio sunt, esse finita, ut probatum est in primo
posteriorum. Manifestum est autem quod in quolibet genere sensibilium
est quaedam contrarietas quae est maxima distantia. Et ideo contraria
oportet esse ultima: sicut in colore, album et nigrum; in sapore,
dulce et amarum; et in aliis similiter. Unde relinquitur quod species
mediae sunt finitae.
9. Deinde cum dicit continuum quidem solvit prius motam quaestionem
de divisione quantitativa sensibilium qualitatum. Et primo
praesupponit quaedam. Secundo procedit ad solvendum, ibi, quoniam
igitur passiones. Circa primum, praesupponit duo. Quorum primum est
quod continuum quodammodo dividitur in infinita. Si enim fiat divisio
in partes aequales, non poterit divisio in infinitum procedere,
dummodo continuum sit finitum. Quia, si ab unoquoque finito semper
subtrahatur aliquid ad mensuram palmi, totaliter consumetur. Si vero
fiat divisio per partes inaequales, procedit divisio in infinitum:
puta si totum dividatur in dimidium, et iterum dimidium in dimidium,
quod est quarta pars totius, in infinitum procedet divisio. Secunda
suppositio est quod id quod non est secundum se continuum, sed per
accidens, sicut color et alia huiusmodi, dividitur per se quidem
formaliter in species finitas, sicut paulo ante dictum est.
10. Deinde cum dicit quoniam ergo procedit ad solvendum principalem
quaestionem quae erat de divisione sensibilium qualitatum. Et quia ad
hanc quaestionem, rationem assumpserat ex apparentia sensus, ideo
primo inquirit de divisione in infinitum quantum ad ipsum sentire.
Secundo excludit propositum, quantum ad ipsa sensibilia, ibi, cum
autem utique. Circa primum duo facit. Primo inquirit utrum sentire
procedat in infinitum secundum partes existentes in toto. Secundo,
utrum secundum partes separatas, ibi, separatae. Dicit ergo primo,
quod, quia passiones, idest sensibiles qualitates dicendae sunt quasi
quaedam species et formae, quae non sunt infinitae secundum se
consideratae, sicut dictum est, et cum existunt in continuo sicut in
subiecto, secundum cuius divisionem per accidens dividitur, consequens
est quod sicut in continuo aliud est in actu, sicut pars separata, et
aliud in potentia, scilicet pars in continuo existens non separata,
ita etiam in his qualitatibus, quae sunt divisibiles per accidens,
pars separata est actus existens, unde potest actu sentiri; pars autem
indivisa est in potentia, et ideo non sentitur in actu.
11. Et inde quod quamvis superveniat visus, tamen aliqua pars eius
minima, puta decima millesima, latet visum; et similiter quamvis
totus cantus continuus audiatur, tamen auditum aliquid latet parvum de
cantu, puta diesis, quod est minimum in melodia, quasi distantia
quaedam toni et semitoni: huiusmodi autem distantia media inter ultima
latet. Et ita est in aliis sensibus, quod ea quae sunt omnino parva,
latent omnino sensuum. Sunt enim sensibilia in potentia, non autem in
actu, nisi quando separantur: sic videmus in magnitudinibus quod linea
unius pedis est in potentia in linea bipedali, sed tunc est actu quando
dividitur a toto.
12. Patet autem ex praemissis falsum esse quod quidam mathematici
dicunt, quod nihil simul totum videtur, sed visus percurrit per partes
visibiles ac si videret sic continuum, sicut et moveri. Decipiuntur
autem in hoc, quod partes continui non sunt visibiles actu, sed solum
in potentia. Unde visus utitur toto visibili ut quodammodo uno
indivisibili in suo genere, nisi forte utatur partibus non divisis ut
divisis, sicut cum sigillatim inspicit unamquamque. Sed tamen nec in
hoc procedit visus usque ad quascumque minimas partes, quia sic sentire
divideretur in infinitum, quod supra dimissum est pro inconvenienti.
13. Deinde cum dicit separatae autem ostendit quod etiam partes
separatae non sunt in infinitum sensibiles. Et primo ex parte ipsarum
partium. Secundo ex parte ipsius sensus, ibi, quinimmo. Dicit ergo
primo, quod, si partes in parvitate superabundantes, separantur a
toto, rationabiliter videtur quod non possunt permanere propter
parvitatem virtutis conservantis, quia virtus corporalis dividitur
secundum divisionem magnitudinis, ut patet in septimo physicorum; et
ideo minima separata convertuntur in corpus continens, puta aerem vel
aquam, sicut patet de aliquo liquore saporoso, qui infunditur mari.
Et ex hoc patet, quare corpus mathematicum est divisibile in
infinitum, in quo consideratur sola ratio quantitatis in qua nihil est
repugnans divisioni infinitae. Sed corpus naturale, quod consideratur
sub tota forma, non potest in infinitum dividi, quia, quando iam ad
minimum deducitur, statim propter debilitatem virtutis convertitur in
aliud. Unde est invenire minimam carnem, sicut dicitur in primo
physicorum: nec tamen corpus naturale componitur ex mathematicis, ut
obiiciebatur.
14. Deinde cum dicit quinimmo quoniam ostendit propositum ex parte
ipsius sensus. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod quanto virtus
sensitiva est excellentior, tanto minorem immutationem organi a
sensibili percipit. Manifestum est autem quod quanto minus est
sensibile, tanto maiorem immutationem facit organi; et ideo indiget
excellentiori virtute sensus ad hoc quod sentiatur in actu. Manifestum
est autem quod potentia sensitiva non crescit in infinitum, sicut nec
aliae virtutes naturales. Unde etiam si corpora sensibilia in
infinitum dividerentur, tamen non semper inveniretur superabundantia
sensus in excellentia virtutis, secundum ipsam superabundantiam
sensibilis in parvitate; nec etiam hoc esset superabundanti parvitate
sensibilis separata remanente; quia superabundans parvitas sensibilis,
est in potentia ut sentiatur a certiori et perfectiori sensu: qui si
non adsit, non poterit actu sentiri, sed tamen erit sensibile,
quantum est in se; iam enim ex quod separatum est, habet potentiam
activam ad immutandum sensum, et quando sensus adveniet sentietur in
actu. Sic igitur patet verum esse quod supra dixit, nullam
magnitudinem esse invisibilem, scilicet quantum est in se, quamvis sit
invisibilis propter defectum visus.
15. Concludit ergo quod dictum est quod quaedam magnitudines et
passibiles qualitates lateant sensum, et propter quam causam; et
quomodo sint sensibilia, et quomodo non.
16. Deinde cum dicit cum autem concludit ex praemissis quod, cum
aliquae partes sensibilium corporum, hoc modo habeant quantitatem ut
sint actu sensibilia, non solum in toto existentes, sed etiam
divisim, necesse est quod huiusmodi partes sint finitae secundum
aliquem numerum, sive in coloribus, sive in sonis. Et sic, secundum
quod actu sunt sensibilia, in infinitum non dividuntur.
|
|