Lectio 16

1. Postquam philosophus prosecutus est quaestionem primam pertinentem ad ipsa sensibilia, hic accedit ad quaestionem secundam, quae pertinet ad immutationem sensus a sensibilibus. Et circa hoc tria facit. Primo movet quaestionem. Secundo argumentatur ad ipsam, ibi, quemadmodum et Empedocles. Tertio solvit, ibi, vel circa sonum. Circa primum considerandum est, quod, sicut supra habitum est, quidam posuerunt sensum immutari a sensibilibus per modum cuiusdam defluxus, ita quod ipsa sensibilia et defluentia ab eis, perveniunt usque ad sensum: ipse vero posuit quod sensibilia per modum cuiusdam alterationis immutant medium, ita quod huiusmodi permutationes perveniunt usque ad sensum.

2. Est ergo quaestio, qualitercumque fiat sensus, utrum vel sensibilia secundum aliorum opinionem, vel immutationes quae sunt a sensibilibus secundum suam opinionem, primo perveniant ad medium, quam ad sensum. Et hoc non habet dubitationem in auditu et odoratu. Manifestum est enim quod aliquis de propinquo prius sentit odorem, et similiter sonus posterius pervenit ad auditum quam faciat ictus percussionis quae causat sonum, sicut manifeste potest percipere, qui percussionem inspicit ex longinquo. Manifestum est etiam quod in gustu et tactu haec quaestio locum non habet, quia non sentiunt per medium extrinsecum. Unde dubitatio videtur esse de solo visu, utrum scilicet visibile, et lumen quod facit videre, prius perveniat ad medium quam ad sensum, vel ad quemcumque terminum.

3. Deinde cum dicit quemadmodum et obiicit ad quaestionem motam. Et primo argumentatur ad partem falsam quaestionis. Secundo excludit quamdam falsam solutionem, ibi, et si omne simul. Argumentatur autem ad quaestionem, primo per auctoritatem Empedoclis, qui dixit quod lumen a sole progrediens, primo pervenit ad medium quam ad visum qui videt lumen, vel ad terram, quae videtur per lumen et ultra, quam radius solis non procedit. Et hanc quidem opinionem tetigit in secundo de anima; sed improbavit eam per hoc, quod in tam magno spatio, sicut est ab oriente usque ad nos, latere nos temporis successionem impossibile est.

4. Secundo ibi putabitur autem argumentatur ad idem per rationem. Et dicit quod hoc videtur rationabiliter accidere, scilicet quod visibile vel lumen primo perveniat ad medium quam ad visum. Videtur enim esse quidam motus ipsius visibilis, vel luminis pervenientis ad visum. Omne autem quod movetur ab aliquo in aliud, ita se habet quod prius sit in termino a quo movetur, et posterius in termino ad quem movetur: alioquin, si simul esset in utroque termino, non moveretur de uno in aliud. Prius autem et posterius in motu, numeratur tempore: ergo necesse est esse aliquod tempus, in quo visibile vel lumen movetur a corpore visibili vel illuminante usque ad visum: omne autem tempus est divisibile, ut probatum est in sexto physicorum. Si ergo accipiamus medium illius temporis, adhuc radius luminis, vel ipsius visibilis, nondum pervenit ad visum, sed adhuc movebatur per medium, quia oportet dividi per magnitudinem per quam aliquid movetur, secundum divisionem temporis, ut probatum est in sexto physicorum.

5. Deinde cum dicit et in omne excludit quamdam insufficientem responsionem. Posset enim aliquis putare quod sensibilia non prius perveniant ad medium quam ad sensum, quia sensus simul percipit sensibile absque successione, ita quod in auditione non prius est audire quam auditum esse, sicut in successivis prius est moveri quam motum esse; sed simul dum aliquis audit, iam audivit, quia in instanti perficitur tota auditio. Et universaliter hoc est verum in omni sensu, quod simul scilicet aliquod sentit et sensit. Et hoc ideo quia non est generatio eorum, sed sunt absque fieri.

6. Illorum enim dicitur esse generatio, ad quorum esse pervenitur per aliquem motum successivum; sive illius successivi motus sit ipsa eorum forma terminus, sicut si album dicatur generari, quia per successivam alterationem pervenitur ad albedinem; sive ipsa dispositio ad formam ipsorum sit motus successivi termini, sicut ignis et aqua dicuntur generari, quia dispositiones ad formam ipsorum, quae sunt qualitates elementales, per alterationem successivam acquiruntur.

7. Illa vero incipiunt esse absque hoc quod generentur vel fiant, quae nec secundum se, nec secundum aliquas dispositiones praecedentes in ipsis per motum successivum causantur, sicut dextrum causatur in aliquo, nullo successivo motu praeexistente in ipso, sed quodam alio facto sibi sinistro. Similiter et aer incipit illuminari nullo motu successivo praeexistente in ipso, sed ad praesentiam corporis illuminantis. Et similiter sensus incipit sentire, nullo motu in ipso praeexistente, sed ad debitam oppositionem sensibilis. Et ideo simul aliquis sentit, et iam sensit.

8. Nihilominus tamen propter hoc non oportet quod sensibilia vel motus sensibilium, absque successione sensibilium perveniant ad sensus; manifeste enim apparet, quod simul aliquis audit, et audivit statim, et tamen sonus, non statim facto ictu, qui causat sonum, pervenit ad auditum.

9. Et hoc fit manifestum per transfigurationem literarum, quando alicuius locutio auditur ex longinquo, ac si sonus vocis literatae deferatur per medium successive. Propter hoc enim audientes sonum, non videntur auditu discrevisse literas prolatas, quia aer motus in medio transfiguratur, quasi admittens impressionem primi sonantis.

10. Quod quidem contingit quandoque propter aliquam aliam aeris immutationem, sicut cum multis loquentibus non potest discerni quod aliquis eorum dicat, propter hoc quod motus invicem se impediunt. Quandoque vero contingit propter distantiam: sicut enim actio calefacientis, in remotioribus debilitatur, ita etiam immutatio aeris, quae est a primo sonante; ex quo contingit quod ad illos qui sunt prope loquentem, perfecte contingit sonus locutionis cum debita expressione litterarum; ad remotos autem cum quadam confusione.

11. Videtur igitur similiter se habere et de colore et de lumine; quia etiam color et lumen non videntur quomodocumque sint disposita secundum situm, sed requiritur determinata distantia. Sicut enim locutiones a remotis audiuntur, absque discretione literarum, ita etiam corpora videntur a remotis absque discretione dispositionis singularum partium.

12. Nec est ita de relatione visus et visibilis, sicut de relatione aequalitatis: ad hoc enim quod aliqua sint aequalia, non requiritur aliquis determinatus situs, sed qualitercumque varietur eorum situs, semper manent eodem modo aequalia. Nec differt utrum sint prope vel longe. Videtur ergo quod sicut transfiguratio literarum manifestat sonum successive pervenire ad auditum, quamvis postquam iam pervenerit simul audiatur, ita etiam imperfecta visio visibilium remotorum, videtur significare quod color et lumen successive perveniant ad visum quamvis simul videantur.

13. Deinde cum dicit vel circa hoc ponit veram solutionem, ostendens differentiam visus ad alios duos sensus, qui sunt per media exteriora, auditum et olfactum. Et dividitur in partes duas. Primo namque assignat differentiam visus ad auditum et odoratum. Secundo excludit obiectionem, ibi, rationabiliter autem. Prima pars dividitur in duas secundum duas differentias quas ponit. Secunda incipit, ibi, omnino autem, nec similiter. Dicit ergo primo, quod rationabile est hoc accidere circa sonum et odorem, quod successive perveniant. Cuius rationem assignat ex hoc, quod aer et aqua quae sunt media, quibus huiusmodi sensibilia deferuntur ad sensus sunt quidem secundum suam substantiam continua, sed tamen in eis possunt fieri motus abinvicem divisi; quod contingit propter facilem divisionem aeris et aquae, sicut patet in motu proiectionis, ut philosophus ostendit septimo physicorum, in quo sunt multi motus, multa moventia et mota. Nam una pars aeris movetur ab alia, et sic sunt diversi motus sibi invicem succedentes, quia pars aeris mota adhuc remanet movens, postquam cessat moveri, et sic non omnes motus partium aeris sunt simul, sed sibi invicem succedunt, ut ostenditur in octavo physicorum.

14. Et hoc etiam apparet in sono, qui causatur ex quadam aeris percussione; non tamen ita quod totus aer, qui est medius, uno motu moveatur a percutiente; sed sunt motus multi sibi succedentes ex eo quod una pars primo mota movet aliam. Et inde est quod quodammodo idem est quod audit primus qui est propinquus percussioni causanti sonum, et extremus qui est remotus; quodam autem modo non idem.

15. Apud quosdam enim videtur de hoc esse dubitatio: quia quidam dicunt, quod, cum diversi per diversa organa sentiant, impossibile est quod idem sentiant. Quod quidem verum est, si referatur ad id quod proxime movet sensum, quia diversorum sensus immutantur immediate a diversis partibus medii sibi propinquis, et ita intercipitur hoc, et distinguitur illud quod unus sentit, ab eo quod sentit alius. Si vero accipitur id quod primo movet medium, sic erit unum idem quod omnes sentiunt, sicut unius percussionis sonum audiunt omnes, sive propinqui sive remoti; et similiter unum corpus odoriferum, puta cothonium vel thus in igne ardens, odorant omnes; sed id, quod iam proprie pervenit ad unumquemque est alterum numero, sed est idem specie, quia ab eadem forma primi activi, omnes huiusmodi immutationes causantur. Unde simul multi vident et odorant et audiunt idem sensibile, per diversas immutationes ad eos pervenientes.

16. Huiusmodi autem quae perveniunt ad singulorum sensus, non sunt corpora defluentia a corpore sensibili, ut quidam posuerunt; sed singulum eorum est motus et passio medii immutati per actionem sensibilis. Si enim essent diversa corpora, quae ad diversos per defluxum pervenirent, non accideret hoc, quod scilicet idem omnes sentirent, sed unum sentiret, scilicet solum corpus ad ipsum perveniens. Et quamvis non sint corpora, non tamen sunt sine corpore, vel medio, quasi passo et moto a sensibili, quasi primo movente et agente. Sic ergo per praedicta patet, quod sonus pervenit ad auditum per multos motus partium medii sibiinvicem succedentes; et simile est de odore, nisi quod mutatio odoris fit per alterationem medii: immutatio autem soni per motum localem.

17. Sed de lumine est alia ratio. Non enim per motus sibi succedentes in diversis partibus medii pervenit lumen usque ad visum; sed per unum aliquod esse, idest per hoc quod totum medium sicut unum mobile, movetur uno motu a corpore illuminante. Sed non est ibi motus, qui succedat motui, sicut dictum est de odore et sono.

18. Huiusmodi autem differentiae ratio est: quia quod recipitur in aliquo sicut proprio subiecto et naturali, potest in eo permanere et esse principium actionis; quod autem recipitur in aliquo solum sicut adventitia qualitas, non potest permanere, nec esse principium actionis. Quia vero formae substantiales sunt principia qualitatum et omnium accidentium, illa qualitas recipitur in subiecto aliquo secundum esse proprium et naturale, quae disponit subiectum ad formam naturalem, cuius est susceptivum; sicut aqua ratione suae materiae, est susceptiva formae substantialis ignis, quae est principium caloris. Et ideo calor recipitur in aqua, disponens ipsam ad formam ignis; et ideo remoto igne adhuc aqua remanet calida calefacere potens.

19. Et similiter odor recipitur in aere et aqua et sonus in aere secundum suum esse proprium et naturale et secundum quod aer et aqua immutantur ab enchyma siccitate et aer a percussione alicuius corporis. Et inde est quod cessante percussione, remanet sonus in aere, et remoto corpore odorifero adhuc sentitur odor in aere, propter hoc quod pars aeris immutata ad sonum vel ad odorem potest aliam similiter immutare, ut sic fiant diversi motus sibiinvicem succedentes.

20. Sed diaphanum non est susceptivum formae substantialis corporis illuminantis, puta solis, qui est prima radix luminis; neque per receptionem luminis disponetur ad aliquam formam substantialem. Unde recipitur lumen in diaphano sicut quaedam qualitas adventitia, quae non remanet absente corpore illuminante, nec potest esse principium actionis in aliud. Unde una pars aeris non illuminatur ab alia; sed totus aer illuminatur a primo illuminante quantum potest se extendere virtus illuminantis; et ideo est unum illuminatum et una illuminatio totius medii.

21. Deinde cum dicit omnino autem ostendit secundam differentiam. Et dicit, quod si universaliter loquamur de alteratione, idest loci mutatione, non similiter se habet in utroque, quia loci mutationes rationabiliter perveniunt prius ad medium magnitudinis, supra quam est motus, quam ad ultimum; quia scilicet in loci mutatione est motus de extremo magnitudinis, ad extremum eius, unde oportet quod mobile in medio temporis pertingat ad medium magnitudinis; et tunc ratio superinducta locum habet in loci mutatione. Sonus autem consequitur quemdam motum localem, inquantum scilicet ex percussione causante sonum commovetur aer usque ad auditum; et ideo rationabile est, quod sonus prius perveniat ad medium, quam ad auditum.

22. Sed in his quae alterantur non similiter se habet. Termini enim alterationis non sunt ipsa extrema magnitudinis. Et ideo non oportet, quod tempus alterationis, per se loquendo, commensuretur alicui magnitudini, ita quod in medio temporis, motus perveniat ad medium magnitudinis super quam fit motus; quia hoc non est dare in alteratione, quae non est motus in quantitate vel in ubi, sed in qualitate, neque ad medium magnitudinis quae movetur. Contingit enim aliquando quod totum corpus simul alteratur, non autem dimidium eius prius, sicut videmus quod tota aqua simul congelatur. Sicut enim in motu locali tempus commensuratur distantiae magnitudinis, super quam transit motus, et secundum divisionem eius dividitur, ut probatur in sexto physicorum; ita etiam in alteratione, tempus commensuratur distantiae terminorum. Et ideo maius tempus requiritur ceteris paribus, ad hoc quod de frigido fiat calidum, quam ad hoc quod de tepido fiat calidum.

23. Et ideo, si aliqua extrema sunt inter quae non sit accipere medium, oportet quod de uno extremo in aliud fiat transitus absque medio. Contradictio autem est oppositio, cuius non est medium secundum se, ut dicitur in primo posteriorum, et eadem ratione supposita aptitudine subiecti, cum privatio nihil aliud sit quam negatio in subiecto. Unde omnes mutationes quarum termini sunt esse et non esse, vel privatio et forma, sunt instantaneae, et non possunt esse successivae.

24. In alterationibus enim successivis attenditur successio secundum distantiam unius contrarii ab alio determinata media: in qua quidem distantia tota magnitudo corporis, in quam potest immediate virtus primi alterantis, consideratur sicut unum subiectum, quod statim simul incipit moveri. Sed, si sit corpus alterabile tam magnum, quod virtus primi alterantis non possit ipsum attingere secundum totum, sed secundum partem eius, sequitur quod prima pars primo alterata, alterabit consequenter aliam. Et ideo dicit quod, si fuerit multum corpus quod calefit vel quod congelatur, necesse est quod habitum patiatur ab habito, idest quod consequens pars ab immediate praecedente alteretur. Sed prima pars alteratur ab ipso primo alterante, et simul et subito, quia scilicet non est ibi successio ex parte magnitudinis, sed solum ex parte contrariarum qualitatum, ut dictum est.

25. Haec autem est causa quare odor prius pervenit ad medium quam ad sensum, quamvis hoc fiat per alterationem sine motu locali, quia corpus odoriferum non potest simul immutare totum medium, sed immutat partem unam, quae immutat aliam; et sic successive pervenit immutatio usque ad olfactum per plures motus, ut supra dictum est. Et esset simile in gustu sicut in odoratu, si nos viveremus in humido aqueo, quod solum susceptivum est saporis, sicut in aere, qui est susceptivus odoris, et si iterum posset sentiri sapor per alterationem medii a remotis, antequam tangeremus corpus saporosum, sicut contingit circa odoratum.

26. Videtur autem quod hic dicitur esse contrarium ei, per quod philosophus probat in sexto physicorum, omne quod movetur esse divisibile, quia pars eius est in termino a quo, et pars in termino ad quem. Sic igitur videtur quod dum aliquid alteratur de albo in nigrum, quando una pars eius est alba, altera sit nigra, et sic non potest esse quod totum simul alteretur sed post partem.

27. Dicunt autem quidam, quod intentio philosophi ibi, est ostendere non quidem quod una pars mobilis sit in termino a quo, et alia in termino ad quem; sed quod mobile sit in una parte termini a quo, et in alia parte termini ad quem, et sic in alteratione non oportet quod una pars mobilis prius alteretur quam alia, sed quod totum mobile, quod alteratur, puta de albo in nigrum, habeat partem albedinis et partem nigredinis. Hoc autem non convenit intentioni Aristotelis; quia per hoc non probaretur directe quod mobile esset divisibile, sed quod termini motus sint aliqualiter divisibiles, nec etiam competit verbis quibus utitur, sicut patet diligenter literam eius intuenti, in qua manifeste hoc refert ad partes mobiles.

28. Et ideo aliter dicendum est, quod demonstratio illa intelligitur de motu locali, qui est vere et secundum se continuus. Agit enim Aristoteles in sexto physicorum de motu sub ratione continui: motus vero augmenti et alterationis non sunt simpliciter continui, ut dictum est in octavo physicorum. Unde in alteratione non verificatur illud Aristotelis dictum omnino, sed solum quod accipit quamdam continuitatem ex mobili, cuius una pars alterat aliam. Mobile vero, quod totum simul attingitur a virtute primi alterantis, habet se sicut quiddam indivisibile, quantum ad hoc, quod simul alteratur.

29. Deinde cum dicit rationabiliter autem concludit ex praemissis principale intentum. Et dicit quod rationabiliter in sensibus in quibus est aliquod medium inter sensibile et organum sentiendi, non simul patitur et movetur totum medium, sed successive, praeter quam in lumine: et hoc propter praedicta. Primo quidem, quia illuminatio non fit per motum localem, ut sonatio, sicut Empedocles posuit, sed motum alterationis. Secundo, quia non sunt ibi multi motus, sicut dictum est de odore, sed unus tantum. Quibus addendum est tertio, quia lumen non habet contrarium, sed tenebra opponitur ei sicut simplex privatio, et ideo illuminatio fit subito. Et idem oportet dicere de visione, quia lumen facit videre, unde medium immutatur a visibilibus proportionabiliter lumini.