|
1. Solutis duabus quaestionibus, hic philosophus prosequitur
tertiam, quae est ex parte ipsius sensus. Et circa hoc tria facit.
Primo movet quaestionem. Secundo obiicit ad partem falsam, ibi, si
autem semper. Tertio determinat veritatem, ibi, de prius autem dicta
obiectione. Dicit ergo primo, quod circa ipsos sensus est quaedam
alia talis obiectio: utrum scilicet contingat quod simul et in eodem
indivisibili tempore sentiant duo sensus, puta simul dum visus videt
colorem, auditus audiat vocem.
2. Deinde cum dicit si autem obiicit ad partem falsam, scilicet ad
ostendendum quod duo sensus non possunt simul sentire. Et primo ponit
rationes ad hoc ostendendum. Secundo excludit quamdam falsam
solutionem, per quam hoc sustinebatur, ibi, quod autem dicunt.
Circa primum duo facit. Primo ponit tres rationes: quarum prima
accipitur ex immutationibus sensibilium; secunda ex parte ipsius
sensus, ibi adhuc si magis; tertia ex contrarietate sensibilium,
ibi, amplius contrariorum. Circa primam rationem praemittit duas
suppositiones. Quarum prima est, quod maior motus repellit minorem:
et ex hoc dicit provenire multotiens quod ea quae iacent sub oculis,
homines non sentiunt propter alium fortiorem motum, vel interiorem sive
rationis sicut cum homines aliquando vehementer intendunt ad aliquid,
sive appetitivae virtutis sicut cum homines vehementer timent, vel
etiam exteriorem alicuius sensibilis sicut cum homines audiunt magnum
sonum: hoc igitur propter evidentiam dicit esse supponendum.
3. Secunda suppositio est quod unumquodque magis sentitur si sit
simplex, quam si sit alteri permixtum, sicut vinum purum fortius
sentitur, quam si sit temperatum aqua. Et idem est de melle quantum
ad gustum, et de colore quantum ad visum, et quantum ad auditum de una
voce, quae magis sentitur si sola sit, quam si audiatur in consonantia
ad aliam vocem, puta in diapason, vel in quacumque alia consonantia:
et hoc ideo, quia quae commiscentur, obscurant se invicem. Sed haec
secunda suppositio non habet locum nisi in his ex quibus unum fieri
potest: haec enim sola permiscentur.
4. Ex his autem duabus suppositionibus ulterius procedit cum subdit,
si itaque maior, et dicit quod si maior motus repellat minorem, ut
prima suppositio dicit, necesse est, si ambo motus sunt simul, quod
etiam maior motus minus sentiatur, quam si esset solus: quia aliquid
eius aufertur per minoris commixtionem, ut patet ex secunda
suppositione, scilicet quod simplicia sunt magis sensibilia quam
permixta. Signanter dicit autem si sint simul, quia maior motus
quandoque est tam fortis quod non permittit alium motum fieri; et tunc
in nullo diminuitur ex motu minori, quia non est. Sed si tantum
praevaleat, quod non omnino impediat minorem motum fieri, duobus
motibus existentibus, necesse est quod minor motus in aliquo obscuret
maiorem. Si ergo motus fuerint omnino aequaliter diversi existentes,
neuter erit sensibilis, quia totaliter alter obscurat alterum; nisi
forte ex istis duobus motibus permixtione fiat unus motus: sed non
potest aliquis eorum simplex sentiri: et sic oportet quod vel nullus
sensus fiat illorum motuum aequalium, vel quod sit quidam alter sensus
compositus ex utrisque, inquantum scilicet id quod sentitur est
compositum ex utrisque: et hoc manifeste apparet in omnibus quae
commiscentur. Nam permixtum non est aliquid eorum quae commiscentur,
sed quoddam alterum compositum ex his. Sic ergo ex praemissis patet,
quod, si duo motus fuerint inaequales, maior obscurat minorem; si
autem aequales vel nil sentitur, vel aliquid commixtum.
5. Ex his autem ulterius procedit, proponens quod quaedam sunt, ex
quibus potest aliquod unum fieri; quaedam vero sunt, ex quibus unum
fieri non potest: et huiusmodi sunt illa quae sentiuntur diversis
sensibus, sicut color et odor. Illa enim solum commisceri possunt,
in quibus extrema sunt contraria, quia commixtio fit per quamdam
alterationem; sed ea quae sentiuntur diversis sensibus, non sunt
contraria adinvicem, unde non possunt commisceri. Unde non fit
aliquid unum ex colore albo et sono acuto, nisi forte per accidens,
inquantum conveniunt in eodem subiecto; non autem per se, sicut
symphonia constituitur ex voce gravi et acuta. Et ex his concludit
quod nullo modo contingit sentire sensibilia diversorum sensuum simul.
Quia, si eorum motus sint aequales omnino, destruent seinvicem, cum
non possit unum fieri ex ipsis; si vero sint inaequales, maior motus
praevalebit, et ipse solus sentietur.
6. Deinde cum dicit adhuc si magis ponit secundam rationem, quae
sumitur ex unitate et pluralitate sensuum. Et arguit per locum a
maiori negative. Magis enim videtur quod anima possit duo aliqua
sentire simul pertinentia ad unum sensum, sicut acutum et grave in
sonis, quam diversa sensibilia ad diversos sensus pertinentia per duos
sensus. Et huius rationem assignat: quia quanto motus sunt magis
diversi, minus videntur eidem potentiae simul attribui. Duo autem
motus quibus anima diversis sensibus sentit diversa sensibilia
diversorum sensuum et diversorum generum, sunt magis diversi quam duo
motus, quibus per unum sensum sentit diversa sensibilia eiusdem
generis. Unde magis videtur quod possit esse simul in una anima motus
unius sensus respectu diversorum sensibilium eiusdem generis, quam
motus duorum sensuum, puta visus et auditus.
7. Posita autem hac comparatione, removet, id quod magis videtur:
et dicit quod non contingit simul sentire duo sensibilia per unum
sensum, nisi illa duo fuerint commixta; et tunc quando mixta sunt,
non sunt duo, quia mixtum naturaliter est aliquid unum. Quod autem
sensus unus non possit cognoscere multa nisi inquantum fuerint unum per
mixturam, probat per hoc quod unus sensus in actu, non potest esse
simul nisi unius, sicut nec aliqua una operatio aut unus motus
terminatur nisi ad aliquid unum. Sensus autem non potest esse simul in
actu nisi unius, sicut nec aliqua potentia simul recipit diversas
formas. Unde necesse est, quod si aliquis sensus, puta visus vel
auditus, debeat sentire plura, sentiat ea inquantum sunt facta unum
permixtione.
8. Et hoc ideo, quia potentia sensitiva sentit illa duo secundum
unum sensum in actu, idest secundum unam operationem sensitivam. Ex
hoc autem sensus secundum actum, idest operatio sensitiva, habet
unitatem secundum numerum, quia est unius sensibilis: specie autem est
unus sensus secundum actum, sive una operatio sensitiva, ex eo quod
est secundum potentiam unam; sicut omnes visiones quorumcumque
visibilium sunt eiusdem speciei propter unitatem potentiae; sed visio
huius rei differt numero a visione alterius rei. Necesse est ergo, si
est unus sensus secundum actum, quod unum dicat, idest iudicet; ergo
oportet quod, si sunt multa, quod commisceantur in unum; et si non
fuerint mixta, necesse est quod sint duo sensus secundum actum, idest
duae operationes sensitivae.
9. Sed necesse est quod unius potentiae in eodem indivisibili tempore
sit una operatio, quia unius rei non potest esse simul nisi unus actus
et unus motus. Unde, cum operatio sensitiva nihil aliud sit quam usus
quidam quo anima utitur potentia sensitiva, erit motus quidam ipsius
potentiae, inquantum sensus movetur a sensibili. Cum ergo unus sensus
sit una potentia, non contingit quod sic multa sentiantur uno sensu.
Si ergo ea quae sunt unius sensus non possunt simul sentiri, si sunt
duo, manifestum esse videtur adhuc quod minus contingit simul sentire
quae sunt secundum diversos sensus, sicut album et dulce.
10. Hanc autem illationem consequenter manifestat, dicens, quod
anima nullo modo alio videtur diiudicare aliquid esse unum numero nisi
inquantum simul ab ea percipitur: ipsa enim operatio sensitiva est una
numero inquantum est simul, ut dictum est. Sed anima dicit aliquid
esse unum specie, non ex eo quod simul sentit, sed quia est idem
sensus qui iudicat utrumque, et quia est idem modus, quo uterque
sentit.
11. Ad exponendum hoc quod dixerat subdit, quod idem proprium,
idest idem sensus proprius iudicat de duobus diversis, scilicet de albo
et de nigro, et similiter dulce et amarum diiudicat quidam sensus, qui
est idem numero, quia eodem sensu, scilicet gustu utrumque
cognoscitur. Sed iste sensus, qui idem existens cognoscit dulce et
amarum, alius est ab illo qui cognoscit album et nigrum. Sed tamen
unus et idem sensus aliter cognoscit utrumque contrariorum: unum enim
cognoscit sicut habitum et aliquid perfectum, et aliud sicut
privationem et aliquid imperfectum: omnia enim contraria hoc modo se
habent: tamen idem est modus quo uterque sensus cognoscit cognata,
idest principia proportionabiliter sibi respondentia. Eo enim modo,
quo gustus sentit dulce, visus album; et sicut visus nigrum, ita et
gustus amarum.
12. Patet ergo quod anima iudicat aliqua esse diversa specie, vel
diversa sensu, sicut album et dulce vel eodem sensu, sed diverso
modo, sicut album et nigrum; unum autem numero ex hoc quod simul
sentit. Si ergo impossibile est illud quod est unum specie esse unum
numero, videtur impossibile esse quod anima simul sentiat, vel ea quae
cognoscuntur diversis sensibus, vel ea quae cognoscuntur uno sensu,
sed alio modo, quae minus diversa esse videntur.
|
|