|
1. Positis duabus rationibus ad ostendendum quod non contingit sensus
duos simul sentire, hic ad idem ponit tertiam rationem, quae sumitur
ex contrarietate sensibilium. Et dicit quod immutationes, quae sunt a
contrariis, sunt contrariae, sicut calefactio et infrigidatio.
Contraria autem non possunt simul esse in eodem atomo, idest
indivisibili; in eodem indivisibili possunt simul esse contraria
secundum diversas partes. Manifestum autem est quod ea quae cadunt sub
unum sensum, sunt contraria, sicut dulce et amarum: ergo non possunt
simul sentiri.
2. Et similis ratio est in his quae non sunt contraria, scilicet in
mediis, quorum quaedam magis appropinquant ad unum extremum quaedam
magis ad aliud, sicut supra dictum est de coloribus et saporibus; quia
colorum mediorum, quidam pertinent ad album, et quidam ad nigrum; et
similiter saporum mediorum, quidam pertinent ad dulce, quidam ad
amarum: et eadem ratio est de commixtis omnibus, quia diversae
commixtiones habent quamdam contrarietatem, quia diversae commixtiones
fiunt secundum diversas proportiones, quae habent quamdam oppositionem
adinvicem, ut patet in consonantiis, quarum una dicitur diapason,
quae consistit in dupla proportione, quae est duorum ad unum; alia
autem dicitur diapente quae consistit in proportione sesquialtera, quae
est trium ad duo; ista autem inquantum sunt commixta diversis
proportionibus, non possunt simul sentiri propter oppositionem
proportionum, nisi forte duo sentiantur ut unum, quia sic fiet una
proportio ex diversis extremitatibus.
3. Ostendit autem consequenter diversas proportiones esse oppositas
secundum duplicem oppositionem, quae in numeris invenitur: quarum una
est secundum multum et paucum, et secundum hoc opponuntur proportio
dupli et proportio dimidii: nam proportio dupli est multi ad paucum
proportio vero dimidii est pauci ad multum. Alia vero est oppositio
secundum par et impar, et secundum hoc opponuntur proportio dupla et
sesquialtera: nam proportio dupla est duorum ad unum, quasi paris ad
impar, unum enim est forma imparis numeri. Sesquialtera autem
proportio est trium ad duo, quod est imparis ad parem.
4. Sic ergo patet quod non possunt simul sentiri quae cadunt sub
eodem sensu. Plus autem distant adinvicem quae coelementariter sibi
correspondent in diverso genere existentia, puta dulce et album, quam
ea quae sunt unius generis; quia ea quae sunt unius generis, non
distinguuntur specie nisi propter modum sentiendi, sicut album et
nigrum. Ea vero quae sunt diversorum generum possunt differre specie
non solum ex parte sensus, sed etiam ex parte modi, sicut dulce a
nigro plus differt quam album, unde minus possunt simul sentiri, quod
est quasi esse unum numero, ut supra habitum est. Si igitur ea quae
sunt unius generis, propter contrarietatem non possunt simul sentiri,
multo minus ea quae sunt diversorum generum, possunt simul sentiri.
5. Deinde cum dicit quod autem excludit quamdam falsam solutionem
huius quaestionis. Et primo narrat eam. Secundo improbat, ibi, aut
hoc non est verum. Dicit ergo primo, quod quidam de symphoniis, id
est de consonantiis musicis tractantes, dixerunt quod soni consonantes
non simul perveniunt ad auditum, sed videntur simul pervenire, eo quod
tempus medium est insensibile propter parvitatem. De quo potest esse
dubium utrum recte dicatur vel non: si enim hoc recte dicatur, poterit
aliquis similiter in proposito dicere consentiens praemissis
rationibus, quod non est possibile simul videre et audire: sed tamen
sensibiliter videtur ita contingere, quia latent nos tempora media
visionis et auditionis.
6. Deinde cum dicit aut hoc improbat praedictam solutionem. Et
circa hoc tria facit. Primo interimit id quod praedicta solutio
supponit. Secundo probat quod dixerat, ibi, omnia quidem igitur.
Dicit ergo primo, quod non est verum quod praedicta solutio supponit,
scilicet quod sit aliquod tempus insensibile vel latens sensum; nullum
enim tempus est tale, sed omnia tempora contingit sentire.
7. Deinde cum dicit si enim probat quod dixerat duabus rationibus.
Circa quarum primam considerandum est, quod tempus non sentitur quasi
aliqua res permanens proposita sensui, sicut videtur color,
magnitudo; sed propter hoc sentitur tempus, quia sentitur aliquid quod
est in tempore: et ideo sequitur, quod si aliquod tempus non sit
sensibile, quod id quod est in tempore illo non sit sensibile. Dicit
ergo quod, si aliquando aliquis sentit se ipsum esse in aliquo continuo
tempore, non contingit latere illud tempus esse: manifestum est autem
quod homo vel aliquid aliud est in quodam continuo tempore; et
quantumcumque dicas parvum tempus esse insensibile, manifestum est quod
latebit hominem, si ipse sit in illo tempore, et latebit etiam si in
illo tempore videt vel sentit; quod est inconveniens omnino: ergo
impossibile est aliquod tempus esse insensibile.
8. Secundam rationem ponit ibi, amplius nec circa quam primo
considerandum est, quod, sicut dicit philosophus in quinto
physicorum, tripliciter dicitur aliquid movere aut moveri. Uno modo
per accidens, ut si dicamus musicum ambulare. Alio modo secundum
partem, ut si dicamus hominem sanari, quia oculus sanatur. Tertio
modo primo et per se, quando aliquid movetur vel movet, non quia una
pars eius tantum movetur aut movet, sed quia totum movetur secundum
quamlibet suam partem. Et similiter potest dici tripliciter aliquid
sentiri. Uno modo per accidens, sicut dulce videtur. Alio modo
secundum partem, ut si dicamus hominem videri, quia solum caput eius
videtur. Tertio modo primo et per se, scilicet quia aliqua pars eius
videatur.
9. Dicit ergo quod, si est aliqua magnitudo, vel temporis vel etiam
rei corporalis insensibilis propter parvitatem, sequeretur quod nec
tempus nec illa res sit quae sentit, scilicet in quo tempore scilicet
non sit, idest non sentiatur quia in huius aliquo. Quasi dicat.
Nullum tempus erit possibile quod non dicatur sentiri propter aliquam
partem eius. Et quantum ad rem corpoream subdit: vel quia istius
aliquid videt. Quasi dicat. Nulla magnitudo corporea erit quae non
sentiatur quia aliqua pars eius sentitur: quod est eam non esse
sensibilem primo.
10. Ad probandum autem quod dixerat, subdit, quod si aliquis videt
vel sentit quocumque sensu aliquo continuo tempore, non ratione
alicuius partis temporis vel magnitudinis, et tamen ponatur aliqua
magnitudo et tempus esse insensibilis propter parvitatem, sit igitur
quaedam magnitudo vel temporis vel rei corporalis, scilicet a c b, et
sit pars eius, quae est b c, insensibilis propter parvitatem. Non
ergo de hac parte insensibili propter parvitatem poterit dici quod
sentiatur in huius aliquo si sit tempus insensibile, vel quod sentiatur
aliquid istius si sit insensibile corpus, eo modo quo dicitur de tota
terra, quod videtur ab aliquo quia aliqua pars eius videtur: et de
aliquo quod ambulat in amne, quia ambulat in quadam parte amnis. Quia
ergo in c b, nil sentit, relinquitur quod dicatur sentire totum a b,
sive sit tempus, sive corpus, quia in residua parte eius sentitur,
scilicet a c.
11. Et eadem ratio est de magnitudine a c quae ponebatur sentiri:
quia aliqua pars eius erit insensibilis propter parvitatem. Et ita
semper dicetur sentiri quodcumque sensibile quia in aliquo eius
sentitur, si sit tempus, vel quia aliquid eius sentitur, si sit
corpus. Nihil autem totum erit sentire: sicut nec a c b. Hoc autem
videtur inconveniens: non ergo est aliquod tempus vel aliquod corpus
insensibile propter parvitatem.
12. Videtur autem haec ratio efficaciam non habere. Sentitur enim
aliquid per hoc, quod habet virtutem immutandi sensum: probatur autem
septimo physicorum, quod si aliquod totum movet aliquod mobile in
aliquo tempore, non oportet quod pars eius moveat illud mobile in
quocumque tempore: et tamen dicitur esse primum movens, quia totum
movet, licet forte nulla pars eius moveat. Similiter ergo videtur
posse dici quod aliquid sit primo sensibile, licet aliquae partes eius
sint insensibiles propter parvitatem.
13. Est autem ad hoc dicendum, quod differt loqui de parte in toto
existente et de parte separata a toto. Pars enim alicuius moventis
primo, si sit separata, movere non poterit: sed, si in toto
existens, non concurreret ad virtutem movendi totius, sed omnino esset
expers virtutis motivae, sequeretur quod totum non esset primo movens,
sed ratione partis ad quam pertinet virtus motiva. Similiter etiam
nihil prohibet aliquam partem separatim acceptam latere sensum propter
parvitatem, ut supra habitum est: quae tamen, prout in toto existit,
cadit sub sensu inquantum sensus fertur super toto non exclusa aliqua
parte. Et ideo ad hanc dubitationem aperiendam,
14. Consequenter cum dicit omnia quidem ostendit quid sit verum
circa praedicta. Et dicit quod omnia, sive magna, sive parva, sunt
sensibilia sed non videntur quaecumque sunt idest non videntur omni modo
secundum quod sunt: sicut patet de sole, cuius magnitudo est longe
maior terra, tamen propter hoc quod a longe est, videtur quatuor
cubitorum vel etiam minus. Similiter etiam licet omnia sint sensibilia
sensui secundum naturam, non tamen videntur in actu quantumcumque
sint.
15. Sed aliquod indivisibile potest intelligi dupliciter. Uno modo
secundum quod indivisibile dicitur aliquod corpus naturale minimum,
quod non potest dividi ulterius quin corrumpatur, et tunc resolvitur in
corpus continens. Et tunc sensus erit, quod corpus indivisibile, est
quidem in seipso insensibile, sed tamen huiusmodi indivisibile sensus
videre non potest. Alio modo potest intelligi indivisibile, quod non
est actu divisum sicut pars continui; et huiusmodi indivisibile non
videt sensus in actu. Et quantum ad utramque expositionem competit
quod subditur, quod causa huius dicta est prius in determinatione
primae quaestionis. Videtur autem secunda expositio melior, quia per
hoc solvitur obiectio praedicta, quia scilicet pars quaelibet continuae
magnitudinis sentitur quidem in toto, prout est in potentia in ipso,
licet non sentiatur in actu quasi separata.
16. Ultimo autem concludit manifestum esse ex praedictis, quod
nullum tempus est insensibile.
|
|