Lectio 19

1. Postquam philosophus exclusit secundam solutionem falsam, hic inquirit veram. Et circa hoc tria facit. Primo inquirit veritatem praedictae quaestionis. Secundo probat quoddam, quod in praecedentibus supposuerat, ibi, quod autem sensibile omne. Tertio epilogat quae in hoc libro dicta sunt, ibi, de sensitivis quidem igitur. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo exequitur propositum, ibi, primum quidem igitur. Dicit ergo primo quod, ex quo conclusum est, quod quidam dixerunt plura sentiri simul, non quasi in indivisibili temporis secundum rei veritatem, sed quasi in tempore imperceptibili propter parvitatem, oportet considerare de obiectione prius mota: utrum scilicet contingat vel non contingat plura sentire simul, ita scilicet quod intelligatur simul, hoc est in indivisibili tempore.

2. Deinde cum dicit primum quidem supposito quod animal simul sentiat diversa sensibilia, quia hoc manifeste experimur, inquirit quomodo possibile. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quemdam modum falsum. Secundo improbat ipsum, ibi, vel quoniam primum. Tertio proponit modum verum, ibi, igitur secundum quod indivisibile. Dicit ergo primo, quod primo considerandum est, utrum contingat simul sentire diversa sensibilia per aliquam partem animae, quasi sensitivum animae sit non indivisibile, idest non quod non possit dividi; sit tamen indivisibile, idest non divisum in actu, ac si esset quoddam totum continuum. Si autem intelligamus partem animae sensitivam esse sicut quoddam continuum, solventur praemissae rationes, quia nihil prohibebit diversa et contraria esse in virtute vel potentia sensitiva animae secundum diversas partes eius, sicut invenimus unum corpus esse album in una parte, et nigrum in alia.

3. Deinde cum dicit vel quoniam improbat modum praedictum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod sequeretur etiam quod unus sensus, puta visus, dividatur in plures partes. Secundo ostendit hoc esse impossibile, ibi, si autem quemadmodum. Tertio ostendit quia etiam non est possibile quantum ad diversos sensus, si autem hoc. Dicit ergo primo, quod cum contingit plura secundum eumdem sensum sentire, sicut cum visus discernit inter album et nigrum, oportebit dicere secundum eamdem rationem, quod diversos colores sentiat secundum diversas sui partes: et sequetur, quod idem sensus habebit plures partes easdem specie: non enim potest dici, quod partes sensus visus differant specie, quia omne, quod sentitur per visum, est eiusdem generis. In potentiis autem sensitivis nihil differt specie, nisi propter diversa genera sensibilium.

4. Deinde cum dicit si autem improbat quod dictum est duabus rationibus. Quarum prima est, quod, si aliquis dicat, quod, sicut sunt duo organa visus, scilicet duo oculi, sic nihil prohibet in anima sensitiva etiam esse duos visus, dicendum est hoc esse falsum; quia ex duobus oculis fit aliquid unum, et una est operatio amborum oculorum, inquantum scilicet visio utriusque oculi concurrit per quosdam nervos ad aliquid intrinsecum in suum organum, quod est circa cerebrum, ut supra dictum est. Si autem similiter in anima fiat unum ex duobus visibus, per hoc quod uterque visus concurrat ad aliquod unum principium, illi uni attribuetur operatio sentiendi; si vero omnino separatim se habent duo visus in anima, quod non concurrant in aliquod unum principium, tunc non similiter se habebit de visione in anima, sicut de oculis in corpore; et ita similitudo non fuit conveniens ad manifestandum propositum. Non ergo videtur rationabiliter dici, quod sunt duo visus in anima.

5. Secundam rationem ponit ibi, amplius et. Et dicit quod secundum praedictam positionem hoc modo erunt plures sensus, qui sunt idem specie, puta plures visus aut plures auditus, sicut si aliquis dicat, scientias non differentes specie esse plures in eodem homine, ut plures grammaticas vel plures geometrias, esse quidem plures grammaticas numero, vel plures hominibus possibile est, sed non in uno et eodem homine: sicut nec plures numero albedines sunt in uno et eodem subiecto. Subiungit autem ad ostendendum quod non possunt esse plures sensus eiusdem speciei in eodem: quia virtus sensitiva et operatio seinvicem consequuntur, ita quod neque virtus est sine propria et per se operatione, neque operatio sine propria virtute. Operatio autem sensitiva distinguitur secundum sensibilia, et ideo ubi sunt omnino eadem sensibilia non sunt diversae virtutes sensitivae causantes diversas operationes. Et simile est de habitibus scientiarum, quarum actus distinguuntur secundum obiecta.

6. Deinde cum dicit si autem hic ostendit esse impossibile in sensibilibus diversorum sensuum, ut scilicet per eamdem partem animae sentiantur. Et dicit quod, si sensibilia diversorum generum sentiuntur per aliquid animae unum et idem indivisibile, manifestum est quod multo magis alia, quae sunt unius generis. Probatum est enim supra, quod magis contingit ea quae sunt unius generis simul sentire, quam ea quae sunt diversorum generum; et hoc maxime verum est quantum ad identitatem sentientis: quod autem eadem indivisibilis anima sentiat sensibilia diversorum generum, probat, quia, si anima sentit per aliam sui partem dulce et per aliam album, aut ex istis duabus partibus erit aliquid unum vel non erit. Sed necesse est dicere quod sit aliquid unum, ad quod referantur omnes istae partes, scilicet diversi sensus, quia sensitiva est quaedam una pars animae; non autem potest dici quod pars sensitiva animae sit alicuius unius generis sensibilium; nisi forte diceretur, quod ex omnibus sensibilibus particularium sensuum, puta, colore, sono et aliis huiusmodi, fieret unum sensibile correspondens isti uni parti sensitivae, quae est communis omnibus propriis sensibus; hoc autem est impossibile. Necesse est ergo quod sit aliquid unum animae, quo animal omnia sentit; sed aliud genus per aliud, puta colorem per visum, et sonum per auditum, et sic de aliis.

7. Considerandum autem est hic, quod ubicumque sint diversae potentiae ordinatae, inferior potentia comparatur ad superiorem per modum instrumenti, eo quod superior movet inferiorem. Actio autem attribuitur principali agenti per instrumentum, sicut dicimus, quod artifex secat per serram. Et per hunc modum philosophus dicit quod sensus communis sentit per visum et per auditum, et alios sensus proprios, qui sunt diversae partes potentiales animae; non autem diversae partes sunt alicuius continui, ut superius dicebatur.

8. Deinde cum dicit igitur secundum ostendit quomodo eadem pars animae indivisibilis possit simul sentire diversa. Et assignat duos modos. Quorum primum breviter et obscure ponit, quia in libro de anima apertius positus est. Ad huius ergo evidentiam considerandum, quod, cum operationes sensuum propriorum referantur ad sensum communem, sicut ad primum et commune principium, hoc modo se habet sensus communis ad sensus proprios et operationes eorum, sicut unum punctum ad diversas lineas, quae in ipsum concurrunt. Punctum autem, quod est terminus diversarum linearum, secundum quod in se consideratur, est unum et indivisibile. Et isto modo sensus communis secundum quod in se est unum, est indivisibilis, et est unum sensitivum actu dulcis et albi: dulcis per gustum, et albi per visum; si vero consideretur punctum seorsum ut est terminus huius lineae, sic est quodammodo divisibile, quia utimur uno puncto ut duobus. Et similiter sensus communis, quando accipitur ut divisibile quoddam, puta cum seorsum iudicat de albo, et iudicat seorsum de dulci, est alterum secundum actum: secundum vero quod est unum, iudicat differentias sensibilium. Et per hoc solvuntur rationes supradictae, quia quodammodo est unum, et quodammodo non est unum illud quod sentit diversa sensibilia.

9. Secundum modum ponit ibi, vel quemadmodum. Et dicit, quod sicut est in rebus exterioribus, ita potest dici in anima. Videmus enim quod corpus unum et idem numero est album et dulce, et multa alia huiusmodi, quae accidentaliter de eo praedicantur; sed tamen huius passiones separantur abinvicem, sicut contingit quod aliquod corpus retinet albedinem et amittit dulcedinem; sed quamdiu non sic separantur istae passiones, album et dulce remanent, vel sunt idem subiecto, sed differunt secundum esse. Et similiter potest poni de anima, quod unum et idem subiecto est sensitivum omnium sensibilium, tam eorum quae differunt genere sicut album et dulce, quam eorum quae differunt specie sicut album et nigrum. Et secundum hoc dicendum erit quod anima sentit diversa sensibilia quodammodo secundum unum et idem, scilicet subiecto, quodammodo diversa, inquantum ratione differunt.

10. Potest autem contra hoc obiici, quia in rebus quae sunt extra animam, licet idem posset esse dulce et album, non tamen potest idem esse album et nigrum, et ita videbitur quod anima non possit simul sentire sensibilia unius generis, cum sint contraria.

11. Hanc autem obiectionem Aristoteles removet in libro de anima, cum dicit: et impossibile est album et nigrum esse simul, quare neque species pati ipsorum. Et innuit solutionem per hoc quod subdit, si huius est sensus, et intelligentia vel intellectus. Per quod datur intelligi, quod non omnino se habet in sensu et intellectu, sicut in corporibus naturalibus. Corpus enim naturale recipit formas secundum esse naturale et materiale, secundum quod habent in se contrarietatem: et ideo non potest idem corpus simul recipere albedinem et nigredinem: sed sensus et intellectus recipiunt formas rerum spiritualiter et immaterialiter secundum esse quoddam intentionale prout non habent contrarietatem. Unde sensus et intellectus simul potest recipere species sensibilium contrariorum. Cuius simile potest videri in diaphano, quod in una et eadem sui parte immutatur ab albo et nigro: quia immutatio non est materialis secundum esse naturale, ut supra dictum est.

12. Est etiam aliud considerandum, quod sensus et intellectus non solum recipiunt formas rerum, sed etiam habent iudicare: iudicium autem quod faciunt de contrariis non est contrarium, sed unum et idem, quia per unum contrariorum sumitur iudicium de altero. Et quantum ad hoc, verum est quod supra dictum est, quod magis simul possunt sentiri sensibilia unus generis, de quorum uno iudicatur per alterum, quam sensibilia diversorum sensuum.

13. Est autem et aliud circa hoc dubium: quia per praemissa verba philosophi, videtur confirmari opinio Stoicorum, qui posuerunt, quod non diversis potentiis sentitur color et odor et alia sensibilia; sed nec sunt diversae potentiae sensuum, sed ipsa anima secundum seipsam cognoscit omnia sensibilia, non differens nisi ratione. Sed dicendum est quod secunda solutio supponit primam. Unde intelligendum est, quod anima, idest sensus communis, unus numero existens, sola autem ratione differens, cognoscit diversa genera sensibilium, quae tamen referuntur ad ipsum secundum diversas potentias sensuum propriorum.

14. Deinde cum dicit quod autem probat quod supposuerat, scilicet quod nihil sentitur nisi quantum. Et dicit manifestum esse quod omne sensibile est magnitudo, et nullum indivisibile est sensibile. Et ad hoc probandum inducit, quod est quaedam distantia ex qua non potest aliquid videri, et hanc distantiam dicit esse infinitam: quia, si in infinitum illa distantia protendatur, nihil inde videtur. Est autem aliqua distantia unde aliquid videtur, et haec est finita, quia a finita distantia incipit aliquid videri. Et simile est de aliis sensibilibus quae sentiunt ab aliqua distantia per medium extrinsecum non tangentes ipsa sensibilia, sicut auditus et odoratus.

15. Cum igitur distantia, unde non videtur aliquid, sit infinita per remotionem a visu, finita autem versus visum, sequitur quod sit dare ultimum aliquod unde nihil videatur. Distantia autem ex qua videtur aliquod, est ex utraque parte finita. Est ergo dare aliquem terminum, unde primo possit aliquid videri: omne autem quod est medium duarum quantitatum invicem continuarum, est indivisibile; ergo necesse est esse aliquid indivisibile ultra quod nihil possit sentiri, et citra quod necesse sit aliquod sentiri. Si ergo aliquod indivisibile sit sensibile et ponatur in illo indivisibili termino, sequetur quod illud sit visibile simul et invisibile: invisibile quidem, inquantum est in termino invisibilis distantiae; visibile autem, inquantum est in termino visibilis; hoc autem est impossibile; ergo et primum, scilicet quod aliquod indivisibile sit sensibile. Si enim aliquod indivisibile in praedicto termino ponatur, partim videbitur et partim non videbitur, quod de invisibili dici non potest.

16. Videtur autem quod haec probatio non valeat: quia non est dare aliquem terminum unde omnia visibilia incipiant videri; quia maiora a maiori distantia videntur, minora vero a minori. Dicendum est autem quod unumquodque sensibile ab aliqua determinata distantia videtur. Si ergo illud indivisibile, quod ponitur posse sentiri, videatur ab aliqua determinata distantia, sicut et aliquod divisibile, concludet ratio Aristotelis. Si vero non sit determinare aliquam distantiam, ex qua simul incipit videri cum aliquo divisibili, sequetur iterum quod nullo modo possit videri. Oportet enim accipere proportionem distantiae ex qua videtur aliquod divisibile, secundum proportionem magnitudinum quae videtur. Sed non est aliqua proportio indivisibilis ad magnitudinem divisibilem, sicut nec puncti ad lineam. Et ita sequetur quod ex nulla distantia possit videri indivisibile: quia cuiuslibet distantiae est aliqua proportio ad aliam distantiam. Sequetur ergo, si videtur, quod videatur coniunctum visui, quod est contra rationem visus et aliorum sensuum, qui non tangentes sentiunt. Si ergo indivisibile non potest sentiri, nisi forte secundum quod est terminus continui, sicut et alia accidentia continuorum sentiuntur.

17. Deinde cum dicit de sensitivis epilogat quae dicta sunt in hoc libro continuans se ad sequentia, et dicit quod dictum est de sensitivis, idest de organo sentiendi et de sensibilibus quomodo se habeant ad sensus, et communiter et secundum unumquodque organum sensus, partim in hoc libro, partim in libro de anima. Inter reliqua vero, quod primo considerandum occurrit est memoria et reminiscentia et de somno; quia, sicut per sensum cognoscuntur praesentia, ita et per memoriam cognoscuntur praeterita, et in somno fit aliqua praecognitio futurorum.