Lectio 3

1. Postquam philosophus resumpsit, ea quae sunt necessaria ad praesentem considerationem de ipsis virtutibus sensitivis, nunc accedit ad principale propositum in hoc libro, applicando considerationem sensus ad corporalia. Et primo quantum ad organum sensuum. Secundo, quantum ad sensibilia, ibi, de sensibilibus autem his. Circa primum duo facit. Primo attribuit organum sensuum elementis, improbando sermones aliorum. Secundo determinando id quod verius esse potest, ibi, quod quidem igitur. Circa primum duo facit. Primo tangit in generali, quomodo antiqui attribuebant organa sensuum elementis. Secundo descendit specialiter ad organum visus, circa quod a pluribus errabatur, ibi, faciunt autem omnes visum. Dicit ergo primo, quod priores philosophi quaerebant secundum elementa corporum, qualia essent corporea instrumenta, in quibus et per quae operationes sensuum exercerentur. Et hoc ideo, quia sicut in primo de anima dictum est, ponebant simile simili cognosci. Unde et ipsam animam ponebant esse de natura principiorum, ut per hoc posset omnia cognoscere, quasi omnibus conformis. Nam omnia in principiis communicant: et pari ratione, quia organa sensuum omnia corporalia cognoscunt, attribuebant ea elementis corporum.

2. Sed statim occurrebat eis una difficultas: sunt enim quinque sensus, et quatuor elementa; et ideo inquirebant cui possent organum quinti sensus applicare. Est autem inter aerem et aquam quoddam medium, aere quidem densius, aqua autem subtilius, quod dicitur fumus vel vapor, quae etiam quidam posuerunt esse primum principium: et huic attribuebant organum odoratus: quia odor secundum quamdam evaporationem fumalem sentitur: alios vero quatuor sensus attribuebant quatuor elementis; tactum autem terrae; gustum autem aquae, quia sapor sentitur per humidum; auditum autem aeri, visum igni.

3. Deinde cum dicit faciunt autem accedit specialiter ad organum visus, quod attribuebant igni. Et primo improbat causam positionis. Secundo ipsam positionem, ibi, quoniam autem si ignis esset. Circa primum tria facit. Primo ponit causam, ex qua quidem movebantur ad attribuendum organum visus igni. Secundo movet quamdam dubitationem, ibi, habet autem dubitationem. Tertio determinat veritatem circa utrumque, causa utique huiusmodi. Ait ergo primo, quod omnes, qui attribuunt organum visus igni, hoc ideo faciunt, quia ignorant causam cuiusdam passionis, quae circa oculum accidit: si enim oculus comprimatur et fortiter moveatur, videtur quod ignis luceat: quod accidit si sint apertae palpebrae solum quando aer exterior est tenebrosus, aut etiam in aere claro, si primo claudantur palpebrae, quia per hoc fiunt tenebrae oculo clauso. Et hoc reputabant esse manifestum signum, quod organum visus ad ignem pertineret.

4. Deinde cum dicit habet autem movet quamdam dubitationem circa praedicta. Manifestum est enim quod sensus cognoscunt sensibile praesens: unde et visus cognoscit visibile praesens, sicut ignis propter suam lucem est quid visibile praesens. Si ergo semper est praesens ignis visui, utpote organo visus in eo existente, videtur quod semper visus ignem deberet videre. Sed hoc quidem secundum principia, quae Aristoteles supponit, non sequitur. Supponit enim quod sensus est in potentia ad sensibile: et oportet quod per aliquod medium a sensibili immutetur. Unde secundum ipsum, sensibile superpositum sensui non sentitur, ut dicitur secundo de anima. Unde si etiam organum visus esset igneum, propter hoc visus non videret ignem. Sed secundum alios philosophos, visus et alii sensus percipiunt sensibilia inquantum sunt actu tales, idest similes sensibilibus utpote naturam principiorum habentibus, ut dictum est. Et ideo secundum eos, quibus organum visus erat igneum, sequebatur quod praedicto modo videret ignem. Sed tunc remanet dubitatio, quam Aristoteles hic inducit, quare oculus quiescens non videt ignem, sicut oculus motus.

5. Deinde cum dicit causa quidem assignat causam praedictae apparitionis: per quam et dubitatio mota solvitur, et ostenditur quomodo inaniter putaverunt ignem visum. Et ad hoc accipiendum est, quod corpora laevia, idest polita et tersa, ex proprietate suae naturae habent quemdam fulgorem, quod in corporibus asperis et non planis non accidit, quia quaedam partes supereminent aliis et obumbrant eas: et quamvis in se aliqualiter fulgeant huiusmodi corpora, non tamen habent tantum de fulgore, quod de se possint facere medium lucidum actu, sicut facit sol et huiusmodi corpora. Manifestum est igitur quod illud quod est medium oculi, quod vocatur nigrum oculi, est quasi laeve et politum. Unde habet quemdam fulgorem ex ratione lenitatis, non ex natura ignis, sicut illi existimabant. Per hoc ergo iam remota est necessitas attribuendi organum visus igni, quia scilicet huius claritatis, quae apparet causa, potest aliunde assignari quam ab igne. Sed, sive hoc sit ex laevitate pupillae, remanet communis dubitatio, quare huiusmodi fulgorem videt oculus motus, quiescens vero non.

6. Et ideo assignat causam huius; et dicit quod talis fulgor apparet moto oculo, quia accidit per oculi motionem quasi quod unum fiat duo. Unum enim et idem subiecto est pupilla fulgens et videns. Inquantum autem est fulgens, proiicit fulgorem suum ad extra: inquantum autem est videns, cognoscit fulgorem, quasi recipiendo ipsum ab exteriori: cum autem est quiescens, emissio fulgoris fit ad exterius, et ita visus huiusmodi fulgorem non recipit ut videre possit. Sed, quando oculus celeriter movetur, illud nigrum oculi transfertur ad exteriorem locum, in quem pupilla emittebat suum splendorem, antequam ille splendor deficiat; et ideo pupilla ad alium locum velociter translata recipit splendorem suum quasi ab exteriori, ut sic videatur esse aliud videns et visum, quamvis sit idem subiecto: et ideo huiusmodi ibi apparitio fulgoris non fit nisi oculus celeriter moveatur: quia si moveatur tarde, prius deficiet impressio fulgoris ab exteriori loco, ad quem fulgor perveniebat, quam pupilla illuc perveniat.

7. Sed videtur quod nulla celeritas motus ad hoc sufficiat. Quantumcumque enim motus localis sit velox, oportet tamen quod sit in tempore: emissio autem fulgoris ad praesentiam corporis fulgentis, et eius cessatio ab ipsius absentia, utrumque fit in instanti: non ergo videtur possibile, quantumcumque oculus celeriter moveatur, quod prius perveniat pupilla ad exteriorem locum, quam cesset fulgor illuc perveniens ex pupilla in alio loco existente. Sed ad hoc dicendum est secundum Alexandrum in commento: pupilla corpus est quoddam et in partes divisibile: unde celeriter commoto oculo, cum aliqua pars pupillae ad alium locum pervenire incoeperit, adhuc fulgor illuc pervenit ex residuo corpore pupillae, quod nondum attingit locum illum; et inde est quod pupilla incipit videre fulgorem, quasi aliunde resplendentem. Et huius signum est quod huiusmodi fulgor non videtur defecisse, sed pertransit et subito disparet visio.

8. Assignat etiam causam, quare talis apparitio accidit in tenebris et non in lumine; quia fulgor corporum laevium propter sui modicitatem obscuratur a magna claritate, sed in tenebris videtur; sicut etiam accidit de quibusdam aliis, quae modicum habent lucis, et propter hoc videntur in tenebris et non in lumine, sicut quaedam capita piscium et humor turbidus piscis, qui dicitur sepia. Et subiungit quod, si aliquis lente vel tarde moveatur, non accidit praedicta apparitio, per hoc quod videns et visum simul videatur esse unum et duo, ut dictum est: sed illo modo, quando scilicet celeriter movetur oculus, tunc oculus videt seipsum, quasi secundum diversum situm a seipso immutatus, sicut accidit in refractione vel in reflexione, puta cum oculus videt seipsum in speculo, a quo scilicet ab exteriori redit species oculi ad ipsum oculum per modum reflexionis cuiusdam, sicut et in praedicta apparitione fulgor oculi redit ad ipsum, ut dictum est.

9. Deinde cum dicit, quoniam si accedit ad improbandum ipsam positionem. Et primo quantum ad hoc quod visum attribuebant igni. Secundo quantum ad hoc quod ponebant visum videre extramittendo, ibi, irrationale vero omnino est. Circa primum tria facit. Primo proponit opinionem Platonis. Secundo Empedoclis, ibi, Empedocles autem videtur. Tertio opinionem Democriti, ibi, Democritus autem quoniam. Circa primum duo facit. Primo obiicit contra Platonem. Secundo removet eius responsionem, ibi, dicere autem quod extinguatur. Circa primum sciendum est, quod Empedocles et Plato in Timaeo in duobus conveniebant, quorum unum est quod organum visus pertinet ad ignem: secundum est quod visio contingit per hoc quod lumen exit ab oculo, sicut ex lucerna. Ex his autem duabus concludit philosophus quod visus deberet videre in tenebris, sicut in luce. Potest enim etiam in tenebris lumen a lucerna emitti illuminans medium. Et ita, si per emissionem luminis oculus videt, sequitur quod etiam in tenebris oculus videre possit.

10. Deinde cum dicit dicere autem excludit positionem Platonis quam in Timaeo ponit dicens, quod, quando lumen egreditur ex oculo, si quidem inveniat in medio lumen, salvatur per ipsum, sicut per sibi simile, et ex hoc accidit visio. Si tamen non inveniat lumen, sed tenebras, propter dissimilitudinem tenebrarum ad lumen ab oculo egrediens extinguitur, et ideo oculus non videt.

11. Sed Aristoteles dicit hanc causam non esse veram; et hoc probat ibi, quae enim. Non enim potest assignari ratio, quare lumen oculi a tenebris extinguitur, dicebant enim Platonici tres esse species ignis: scilicet lumen, flammam, et carbonem. Ignis autem, cum sit naturaliter calidus et siccus, extinguitur, vel ex frigido, vel ex humido: et hoc manifeste apparet in carbonibus et flamma. Sed neutrum contingit in lumen, quia nec per frigidum nec per humidum extinguitur. Non ergo bene dicitur, quod extinguitur ignis per modum ignis. Alexander autem in commento dicit, quod invenitur alia litera talis: qualis videtur quidem in carbonibus esse ignis et flamma in lumine: neutrum autem videtur conveniens. Neque enim humidum, nec frigidum, quibus extinctio fit. Et secundum hanc literam ratio Aristotelis magis videtur esse ad propositum. Lumen enim igneum quod apparet in carbonibus et flamma extinguitur frigido aut humido. Tenebrae autem neque sunt aliquid frigidum nec humidum. Non ergo per tenebras potest extingui lumen igneum egrediens ab oculo.

12. Posset autem aliquis dicere, quod lumen igneum egrediens ab oculo non extinguitur in tenebris, sed quia debile est, nec confortatur ab exteriori lumen, ideo latet nos. Et propter hoc non fit visio.

13. Sed Aristoteles hoc reprobat ibi, si igitur. Circa quod sciendum est, quod lumen igneum extinguitur vel obtenebratur dupliciter. Uno quidem modo secundum proprietatem luminis, prout parvum lumen extinguitur ex praesentia maioris luminis. Alio modo secundum proprietatem ignis, qui extinguitur in aqua. Si ergo illud debile lumen ab oculo egrediens esset igneum, oporteret quod extingueretur in die propter excellentiorem claritatem, et in aqua propter contrarietatem ad ignem; et per consequens inter glacies magis obtenebraretur praedictum lumen visibile. Videmus enim hoc accidere in flamma et in corporibus igneis vel ignitis, quod tamen non accidit circa visum. Unde patet praedictam responsionem vanam esse.

14. Deinde cum dicit Empedocles autem narrat opinionem Empedoclis, de cuius improbatione iam dictum est: et dicit quod Empedocles videtur aestimare sicut dictum est, quod visio fiat lumine exeunte: et ponit verba eius quae metrice protulit. Dicebat enim quod ita accidit in visu, sicut quando aliquis cogitans progredi per aliquod iter per noctem hyemis, flant venti, praeparat lucernam, accendens lumen ardentis ignis, licet impetus omnium ventorum sufficienter prohibens, ponens accensum in laternam, et per hoc flatum ventorum spirantium impediens, scilicet eos ne possint eorum flatus pervenire usque ad lumen ignis, lumen autem ignis contentum extragrediatur, et quanto magis expansum fuerit extra, tanto magis illustrat aerem, ita tamen quod radii exeuntes sunt domiti, idest attenuati per velum laternae, puta per pellem, vel aliud huiusmodi. Non enim ita clare illuminatur aer per laternam, sicut illuminaretur ab igne non velato. Et similiter dicit accidere in oculo in quo lumen antiquum, idest a prima formatione oculi ad sensum contutatur, idest tute conservatur in miringis, idest in tunicis oculi per quas sicut per quosdam subtiles linteos lumen diffunditur circumquaque per pupillam, quae quidem tunicae revelant radiis per eas emissis profundum aquae fluentis circa ignis accensum in pupilla ad nutritionem, vel potius contemperationem ignis in profundo collocati. Et sic lumen extra pervenit, quando magis fuerit expansum, ab interiori procedens. Vel quod dicit circulo referendum est ad circularitatem pupillae.

15. Notandum est, quod signanter dixit per velum domitis radiis, ad signandum causam quare non videtur in tenebris, quia scilicet lumen egrediens debilitatur per hoc quod transit per praedicta velamenta ut possint perfecte aerem illuminare. Positis autem verbis Empedoclis, subiungit, quod aliquando dicebat visionem fieri per emissionem luminis, ut dictum est, aliquando autem dicebat quod visio fit per quaedam corpora defluentia a visibilibus et pervenientia ad visum; et forte eius opinio erat, quod utrumque coniungeretur ad visionem.