Lectio 4

1. Post opinionem Platonis et Empedoclis hic tertio philosophus prosequitur de opinione Democriti. Circa quod tria facit. Primo ostendit in quo Democritus bene dixerit et in quo male. Secundo prosequitur illud in quo male dixit, ibi, incongruum autem est. Tertio prosequitur illud, in quo bene dixit, ibi, quod visus namque. Dicit ergo primo, quod Democritus bene dixit in hoc, quod visum attribuit aquae; sed in hoc male dixit, quod putavit visionem non aliud esse quam apparitionem rei visae in pupilla ex corporali dispositione oculi, quia scilicet oculus est laevis, idest politus, tersus. Et ita patet quod ipsum videre non consistit in hoc quod est apparere talem formam in oculo; sed consistit in vidente, idest in habente virtutem visivam: non enim oculus est videns propter hoc quod est laevis, sed propter hoc quod est virtutis visivae: illa enim passio, scilicet quod forma rei visae in oculo appareat, est reverberatio, idest causatur ex refractione sive reverberatione formae ad corpus politum. Sicut videmus in speculo accidere: cum enim immutatio diaphani, quae fit a corpore visibili pervenerit ad corpus non diaphanum, non potest ultra immutatio transcendere, sed quodam modo reflectitur ad similitudinem pilae, quae repercutitur proiecta ad parietem; et ex tali repercussione redit forma rei visae ad partem oppositam. Unde contingit quod aliquis in speculo videat seipsum, vel etiam in aliam rem, quae non directe visui eius obiicitur.

2. Sed hoc locum non habet nisi duo concurrant: quorum unum est, ut corpus sit superficie laeve, et ex hoc quodam modo fulgens, ut supra dictum est, per quem fulgorem moderatum manifestatur species in reflexione. Aliud est quod corpus illud sit interius ad aliquid terminatum, ut immutatio praedicta ultra non transeat. Et ideo videmus, quod nisi in vitro apponatur plumbum vel aliquod huiusmodi, quod impediat penetrationem, ne ulterius procedat immutatio, non fit talis apparitio. Utrumque autem horum concurrit in oculo. Est enim moderate fulgens propter laevitatem, ut supra habitum est, et habet aliquod in fundo, quod terminet eius pervietatem: unde manifestum est quod hoc accidens, scilicet quod forma rei visae appareat in oculo, accidit pure propter refractionem, quae est passio corporalis, quae causatur ex determinata corporis dispositione.

3. Democrito tamen nondum erat manifestum de huiusmodi refractionibus, et de formis, quae apparent in corporibus specularibus propter refractionem praedictam. Ipsa autem visio secundum rei veritatem non est passio corporalis, sed principalis eius causa est virtus animae. Democritus tamen ponebat animam esse aliquid corporale; et ideo non est mirum si operationem animae nihil aliud esse dicebat quam passionem corporalem.

4. Sciendum tamen quod praedicta apparitio, quantum ad primam receptionem formae quae est visionis, est corporalis, non enim visio est actus animae nisi per organum corporeum: et ideo non est mirum si habeat aliquam causam ex parte corporeae passionis; non tamen ita quod ipsa corporea passio sit idem quod visio. Sed aliqua causa est eius quantum ad primam, ut ita dicam, percussionem formae visibilis ad oculum: namque reflexio consequens, nihil facit ad hoc quod oculus videat rem visam per speciem in eo apparentem, sed facit ad hoc quod alteri possit apparere. Unde etiam oculus videns rem per speciem, non videt ipsam speciem in eo apparentem.

5. Deinde cum dicit incongruum autem prosequitur quantum ad hoc quod Democritus male dixit. Et dicit quod valde incongruum videtur quod Democrito ponenti visionem nihil aliud esse quam apparitionem praedictam, non occurrerit ista dubitatio, quare alia corpora, in quibus formae rerum visibilium, quas idola nominabat, specialiter apparent, non videant, sed solus oculus. Ex quo manifeste apparet, quod non tota ratio visionis est praedicta apparitio; sed in oculo est aliquid aliud, quod visionem causat, scilicet virtus visiva.

6. Deinde cum dicit quod visus prosequitur id quod Democritus bene dixit. Et primo proponit necessitatem. Secundo manifestat per signa, ibi, et hoc est et ipsis operibus. Dicit ergo primo: hoc quod Democritus organum visus attribuit aquae, verum est. Sciendum tamen quod visio attribuitur aquae non secundum quod est aqua, sed ratione perspicuitatis, quae communiter in aqua et aere invenitur. Nam visibile est motivum perspicui, ut dicitur in libro de anima. Attribuitur magis tamen visio aquae quam aeri propter duo. Primo quidem, quia aqua magis potest conservari quam aer. Aer enim de facili diffunditur; et ideo ad conservationem visus convenientior fuit aqua quam aer. Natura autem facit semper quod melius est. Secundo, quia aqua est magis spissa quam aer, et ex ratione suae spissitudinis habet quod in ea per quamdam reverberationem appareat forma rei visae; et hoc competit instrumento visus: esse autem perspicuum competit medio in visu, eo quod commune est aeri et aquae: et ideo concludit, quod oculus et pupilla magis attribuuntur aquae quam aeri. Est etiam et corpus caeleste perspicuum; sed quia non venit in compositione corporis humani, propter hoc hic praetermittitur.

7. Deinde cum dicit et hoc est manifestat organum visus esse aquae, per tria signa, quae in ipsis operibus manifesta sunt; quorum primum est, quod si oculi destruantur, ad sensum apparet inde aqua discurrens. Secundum est, quod in oculis embryonum de novo formatis, qui quasi adhuc recipientes magis virtutem sui principii, excedunt et in frigiditate et claritate, quae duo sunt connaturalia aquae. Tertium signum est, quia in animalibus habentibus sanguinem, in quibus potest esse pinguedo, quasi ex sanguine generata, circa pupillam ponitur album oculi habens pinguedinem et crassitudinem quamdam, ut ex eius caliditate permaneat aqueum pupillae humidum absque congelatione, quae perspicuitatem aquae diminueret, et sic impediretur visio. Et ideo ratione praedictae pinguedinis oculus qui pinguescit propter eius caliditatem nullis unquam passus est frigus in toto eo quod intra palpebras continetur. In animalibus vero, quae sunt sine sanguine, in quibus non invenitur pinguedo, natura facit oculos durae pellis, ad protegendum humidum aqueum, quod est intra pupillam.

8. Deinde cum dicit irrationale vero accedit ad improbandum quod aliqui posuerunt visionem fieri extramittendo, quod erat ratio attribuendi visum igni: unde hoc remoto, et illud removetur. Et circa hoc duo facit. Primo proponit duas opiniones ponentium quod videmus extramittendo. Secundo improbat alteram illarum, ibi, isto enim melius est. Dicit ergo primo, quod irrationale videtur quod visus videat aliquo ab eo exeunte. Quod quidem aliqui posuerunt dupliciter. Uno modo, ut id quod egreditur ab oculo extendatur usque ad rem visam; ex quo sequitur, quod cum nos videamus etiam astra, id quod egreditur a visu, extendatur usque ad astra: quod continet manifestam impossibilitatem. Cum enim egredi non sit nisi corporum, sequitur quod aliquod corpus egrediens ab oculo perveniet usque ad astra: quod idem apparet falsum multipliciter. Primo quidem, quia sequeretur plura corpora esse in eodem loco; tum quia illud quod egrederetur ab oculo simul esset cum aere; tum quia huiusmodi egredientia ab oculis oporteret multiplicari in eodem medio secundum multitudinem videntium per idem medium. Secundo, quia quaelibet emissio corporis in principio quidem est maior, in fine vero attenuatur, propter quod contingit quod flamma ex corpore accenso procedens tendit in summum: hic autem accidit contrarium. Dicunt enim mathematici, quorum est haec positio quod conus corporis egredientis ab oculo, est intra oculum basis illius res visae. Tertio, quia non posset quantitas oculi sufficere ad hoc quod tantum corpus ab eo progrederetur, quod attingeret usque ad astra quantumcumque subtiliaretur: talis enim est terminus subtilitatis corporum naturalium; et propterea quanto esset subtilius, tanto facilius corrumperetur. Et iterum: oporteret quod vel esset aer vel ignis illud corpus emissum ab oculo. Et aerem quidem emitti ab oculo non est necessarium, quia abundat exterius. Si vero esset ignis, videremus etiam ignem, vel non possemus videre media in aqua: nec etiam possemus videre nisi in sursum, quo tendit motus ignis. Non autem potest dici quod illud corpus, quod egreditur ab oculo, sit lumen, quia lumen non est corpus, ut probatum est in libro de anima.

9. Alia opinio est Platonis qui posuit quod lumen egrediens ab oculo non procedit usque ad rem, sed quodantenus, idest aliquod determinatum spatium, ubi scilicet cohaeret lumini exteriori, ratione cuius cohaerentiae fit visio, ut prius dictum est.

10. Deinde cum dicit isto enim melius praetermissa prima opinione tamquam maxime inconvenienti, consequenter improbat secundam dupliciter. Primo quidem, quia inutiliter et vane aliquid ponitur. Et hoc est quod dicit: melius esset dicere quod lumen interius coniungeretur exteriori in ipsa interiore extremitate oculi, quam extra per aliquam distantiam. Et hoc ideo, quia in illo spatio intermedio, si non est lumen exterius, extingueretur lumen interius a tenebris, secundum eius positionem, ut supra habitum est. Si vero attingat lumen usque ad oculum, melius est quod statim coniungatur; quia quod potest fieri sine medio melius est quam quod fiat per medium: cum aliquid fieri per pauciora melius sit quam per plura.

11. Deinde cum dicit sed hoc improbat coniunctionem luminis interioris ad exterius, etiam si fiat in principio oculi. Et hoc tripliciter. Primo quidem, quia coniungi vel separari est proprie corporum, quorum utrumque habet per se subsistentiam, non autem qualitatum, quae non sunt nisi in subiecto. Unde cum lumen non sit corpus sed accidens quoddam, nihil est dictum quod lumen adiungatur lumini, nisi forte corpus luminosum adiungeretur corpori luminoso. Potest autem contingere quod lumen intendatur in aere per multiplicationem luminarium: sicut et calor intenditur per augmentum calefacientis, quod tamen non est per additionem, ut patet in quarto physicorum. Secundo improbat per hoc, quod etiam dato quod utrumque lumen esset corpus, non tamen esset possibile quod utrumque coniungeretur, cum non sint eiusdem rationis. Non enim quodlibet corpus natum est coniungi cuilibet corpori, sed solum illa quae sunt aliqualiter homogenea. Tertio, quia cum inter lumen interius et exterius intercidat corpus medium, scilicet meninga, idest tunica oculi, non potest utriusque luminis esse coniunctio.