|
1. Postquam philosophus ad organa sensuum applicavit considerationem
de sensibus animalium, hic applicat ea ad ipsa sensibilia. Et primo
dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi,
quemadmodum igitur dictum est de lumine. Circa primum duo facit.
Primo proponit intentum secundo manifestat quod dixerat, ibi, est
quidem igitur unumquodque. Dicit ergo primo, quod de sensibilibus
propriis, quae sentiuntur secundum unumquodque sensitivum, idest
secundum singula organa sensuum, (quod dicitur ad differentiam
sensibilium communium scilicet de colore, sono et odore, quae
sentiuntur per visum, auditum et odoratum) et de gustu et tactu,
idest de sensibilibus horum sensuum, dictum est in libro de anima,
universaliter et quomodo habent in sensum agere, et qualis sit operatio
sensus secundum unumquodque organum immutatum a praedicto sensibili.
Dictum est enim in secundo de anima, quod sensus est potentia
sensibile, et quod sensibilia faciunt sensum esse in actu. Sed nunc
considerandum est quid sit quodlibet sensibile secundum seipsum,
scilicet quid sit color, quid sonus, quid odor, quid sapor; et
similiter de tactu, idest de sensibilibus tactus. Sed primum dicendum
est de colore, qui est obiectum visus, eo quod visus est spiritualior
inter omnes sensus.
2. Non est tamen per hoc intelligendum, quod de omnibus his sensibus
in hoc libro determinare intendat; sed quod omnium horum sensibilium
consideratio, necessaria sit ad propositam intentionem. Sed cum
sensibilia tactus sint vel proprietates elementorum, idest calidum,
frigidum, humidum et siccum, de quibus determinatum est in libro de
generatione, vel sint proprietates corporum distinctorum, sicut durum
et molle et alia huiusmodi, de quibus determinatum est in libro
Meteororum; unde nunc restat determinare de tribus, scilicet de
colore, odore et sapore. De sono enim determinatum est in libro de
anima, eo quod eadem est ratio generationis soni et immutationis
auditus organi a sono. Qualiter autem immutentur organa sensuum a
sensibilibus, pertinet ad considerationem libri de anima.
3. Deinde cum dicit est quidem exponit quod dictum est, scilicet
quod considerandum sit quid sit color et sapor et cetera. Unumquodque
horum enim dupliciter est. Uno quidem modo prout sentitur in actu.
Alio vero modo, prout est sensibile in potentia. Quid autem sit
unumquodque eorum secundum actum, idest secundum quod est color actu
perceptus a sensu, aut sapor vel quodcumque aliud sensibile, dictum
est in libro de anima, quomodo scilicet unumquodque horum idem sit vel
alterum sensui secundum actum, scilicet visioni vel auditioni, quia
videlicet visibile in actu est idem visioni in actu, visibile autem in
potentia non est idem visui in potentia. Ergo quid unumquodque
sensitivum sit in actu dictum est in libro de anima, in quo
determinatum est de sensibilibus in actu; sed quid sit unumquodque
eorum secundum seipsum, quod natum est facere sensitivum actu, est
nunc dicendum in hoc libro.
4. Deinde cum dicit quemadmodum igitur determinat de sensibilibus
secundum modum praetactum. Et primo de colore. Secundo de sapore,
ibi, de odore vero et sapore. Tertio de odore, ibi, eodem autem
modo oportet intelligere. Prima autem pars dividitur in duas partes.
In prima, ostendit quid sit color in communi. In secunda parte
determinat de differentiis colorum, ibi, est ergo inesse perspicuo.
Circa primum duo facit. Primo proponit principia coloris. Secundo
investigat coloris definitionem ex huiusmodi principiis, ibi,
quemadmodum ergo et corporum. Est autem duplex coloris principium:
unum quidem formale, scilicet lumen; aliud materiale, scilicet
perspicuum. Primo ergo tangit principium formale, scilicet lumen.
Secundo principium materiale, scilicet perspicuum, ibi, quod autem
dicimus. Dicit ergo primo, quod sicut dictum est in libro de anima,
lumen est color perspicui: quod quidem dicitur secundum quamdam
proportionem, ex eo quod sicut color est forma et actus corporis
colorati, ita lumen est forma et actus perspicui.
5. Differt autem quantum ad hoc quod corpus coloratum in seipso habet
causam sui coloris, sed corpus perspicuum habet lumen ab alio. Et
ideo dicit quod lumen est color perspicui secundum accidens, idest per
aliud, non quia lumen sit actus perspicui inquantum huius. Quod autem
sit actus eius secundum aliud, manifestat per hoc, quod, quando
aliquod corpus ignitum, scilicet actu lucidum, adest perspicuo, ex
praesentia eius fit lumen in perspicuo, ex privatione vero fiunt
tenebrae. Non sic autem est de colore; quia color manet in corpore
colorato quocumque praesente vel absente, licet non sit actu visibilis
sine lumine.
6. Deinde cum dicit quod autem determinat de perspicuo: et dicit
quod, hoc quod dicitur perspicuum, non est proprium vel aeris vel
aquae, vel alicuius huiusmodi corporum, sicut est vitrum et alia
corpora transparentia; sed est quaedam natura communis, quae in multis
corporibus invenitur; scilicet quaedam naturalis proprietas in multis
inventa, quam etiam virtutem nominat, inquantum est quoddam principium
visionis. Et quia Platonici ponebant communia, sicut sunt separata
secundum rationem, ita etiam separata esse secundum esse, ideo ad hoc
excludendum subiungit, quod natura perspicuitatis non est aliqua natura
separata, sed est in his corporibus sensibilibus, scilicet in aere et
aqua et in aliis; in quibusdam quidem magis, in quibusdam vero minus.
7. Ad cuius evidentiam sciendum est quod philosophus dicit in secundo
de anima, visibile non solum est color, sed etiam quoddam aliud, quod
ratione comprehenditur innominatum. Est autem in genere visibilis
communiter accepti, aliquid ut actus, aliquid vero ut potentia. Non
est autem in hoc genere ut actus aliqua qualitas propria alicuius
elementorum; sed ipsorum lumen, quod est quidem primo in corpore
caelesti, derivatur autem ad inferiora corpora. Ut potentia quidem in
hoc genere est id, quod est proprium luminis susceptivum: quod quidem
in triplici ordine graduum se habet.
8. Primus quidem gradus, cum id quod est luminis susceptivum est
totaliter lumine repletum, quasi perfecte in actum reductum, ita quod
ulterius non sit receptivum alicuius qualitatis vel formae huius
generis; quod quidem inter omnia corpora maxime competit soli. Unde
corpus solare non potest esse medium in visu, ut sit recipiens et
reddens formam visibilem. Proprietas autem lucendi secundum ordinem
quemdam descendendo, procedit usque ad ignem: ulterius usque ad
quaedam corpora, quae propter parvitatem sui luminis, non possunt
lucere nisi in nocte, ut supra dictum est.
9. Secundus gradus est, eorum quae de se non habent lumen in actu,
sed sunt susceptiva luminis per totum: huiusmodi corpora proprie
dicuntur perspicua sive transparentia, vel diaphana. Phanon enim in
Graeco idem est quod visibile. Et haec quidem proprietas transparendi
invenitur quidem maxime in corporibus caelestibus, praeter corpora
astrorum, quae occultant quod post se est; secundario autem in igne,
secundum quod est in propria sphaera propter raritatem; tertio in
aere; quarto in aqua; quinto etiam in quibusdam terrenis propter
abundantiam aeris vel aquae in ipsis.
10. Tertius et infimus gradus est terrae, quae maxime distat a
corpore caelesti, quae minime nata est recipere de lumine, sed in
superficie tantum: exteriores enim partes propter sui grossitiem
interiores obumbrant, ut ad eas non perveniat lumen. Quamvis autem in
solis corporibus medii gradus proprie dicatur perspicuum vel diaphanum
secundum nominis proprietatem, communiter tamen loquendo, potest dici
perspicuum, quod est luminis susceptivum qualitercumque. Et ita
videtur philosophus hic de perspicuo loqui.
11. Deinde cum dicit quemadmodum ergo investigat definitionem
coloris. Et primo investigat genus. Secundo differentiam, ibi, sed
eamdem naturam. Tertio definitionem concludit, ibi, quare color
utique etiam. Est autem considerandum quod semper oportet subiectum
ponere in definitione accidentis, ut dicitur septimo metaphysicae:
differenter tamen. Nam, si accidens definitur in abstracto,
subiectum ponitur loco differentiae; id autem, quod pertinet ad genus
accidentis, ponitur loco generis; sicut cum dicitur, simitas est
curvitas nasi. Cum autem accidens definitur in concreto, e converso
subiectum ponitur loco generis, sicut cum dicitur, simus est nasus
curvus. Quia ergo hic color definiendus est in abstracto, primo
incipit investigare loco generis id quod est essentialiter ipse color.
Et concludit ex praedictis, quod, cum perspicuum non sit natura
separata, sed in corporibus existens; necesse est quod sicut
corporum, in quibus haec natura invenitur, est aliquod ultimum, si
sit finita: ita et ipsius perspicui, quod significat qualitatem talium
corporum, oportet esse aliquod ultimum.
12. Et eadem ratio est de omnibus qualitatibus corporum quae per
accidens fiunt quanta secundum corporum quantitatem: unde per accidens
terminatur secundum corporum terminationem. Est ergo considerandum
quod sicut corporum, quaedam terminata dicuntur, quia propriis
terminis terminantur, sicut corpora terrestria; quaedam interminata,
eo quod non terminantur propriis terminis, sed alienis: ita etiam est
et circa perspicuum. Quoddam enim est interminatum ex seipso, quia
nihil habet in se determinatum unde ipsum videatur. Quoddam autem est
terminatum, quia determinate habet aliquid in seipso, unde videatur
secundum propriam terminationem.
13. Perspicuum igitur indeterminatum est susceptivum luminis, cuius
natura non est ut suscipiatur solum in extremo, sed per totum medium.
Manifestum est autem quod ipsius perspicui, quod significat qualitatem
in corporibus existentem, ut dictum est, est aliquid ultimum: et quod
sit color, manifestum est ex his, quae accidunt; non enim videntur
corpora colorata, nisi secundum suas extremitates. Per quod apparet
quod color, vel est extremitas corporis, vel est in extremitate
corporis. Et inde est quod Pythagorici colorem vocabant Epiphaniam,
idest apparitionem, quia illud, quod apparet in superficie corporum,
color est. Non est autem verum quod color sit extremitas corporis, ut
Pythagorici posuerunt; quia sic esset superficies, vel linea, vel
punctus; sed est in extremitate corporis, sicut natura perspicui est
in corporibus.
14. Deinde cum dicit sed eamdem investigat id quod ponitur in
definitione coloris sicut differentia; scilicet eius subiectum, quod
est perspicuum. Et dicit, quod oportet existimare eamdem naturam
esse, quae est susceptiva coloris in corporibus, quae colorantur
exterius, idest non per proprium colorem, sed ex aliquo exteriori, et
in his quae colorantur interius per proprium colorem. Illa autem quae
colorantur ab exteriori, sunt perspicua, sicut aer et aqua: et hoc
manifestat per colorem, qui apparet in aurora ex resplendentia radiorum
solis ad aliqua corpora.
15. Assignat tamen differentiam inter corpora quae colorantur ab
exteriori vel a seipsis. In his enim quae ab exteriori colorantur,
propter hoc quod non habent determinatum colorem de se, non videtur
idem color de prope et de longe, sicut apparet in aere et aqua maris,
quae de longe apparet alterius coloris quam de prope. Quia enim horum
color videtur secundum aliquam reverberationem, necesse est quod
secundum varietatem situs prospicientis varietur apparitio propter
diversam reverberationis figuram; sed in corporibus quae de se habent
determinatum colorem est determinata phantasia, idest apparitio
coloris, et non variatur secundum diversum situm aspicientium, nisi
forte per accidens, puta cum corpus continens facit aliquam
transmutationem apparitionis, vel quando color videtur per alium;
sicut quae continentur in vase vitri rubei videntur rubea, vel etiam
per aliquam reverberationem splendoris, sicut patet in collo columbae.
16. Quia igitur color, qui videtur in utrisque corporibus, non
differt secundum proprium subiectum coloris, sed secundum apparitionis
causam, quae est vel interius vel exterius; manifestum etiam quod
utrobique est idem susceptivum coloris. Manifestum etiam quia in iis
quae colorantur ab exteriori, perspicuum est susceptivum coloris, et
etiam quod in his quae colorantur interius, perspicuum est quod facit
ea participare colorem: quod quidem perspicuum in corporibus invenitur
secundum magis et minus, ut dictum est. Quae enim istorum corporum
plus habent de aere vel aqua, plus habent de perspicuo; minus autem
habent quae superabundant in terrestri. Si ergo coniungamus duo quae
dicta sunt: scilicet quod color sit in extremitate corporis, et quod
corpora participent colorem secundum perspicuum; sequitur quod color
sit quaedam extremitas perspicui.
17. Deinde cum dicit quare color concludit definitionem coloris.
Et primo in his quae per se colorantur interius. Secundo in his quae
colorantur ab exteriori, ibi, et ipsorum autem perspicuorum.
Concludit ergo, quod color est extremitas perspicui in corpore
determinato: quod quidem additur, eo quod huiusmodi corpora sunt,
quae secundum se colorantur. In definitione autem debet poni id quod
est per se. Quod autem dicit colorem esse extremitatem perspicui, non
repugnat ei quod dixerat supra, colorem non esse extremitatem. Illud
enim dixit de extremitate corporis; hoc autem de extremitate
perspicui, quod nominat corporis qualitatem, sicut calidum et album.
Et ideo color non est in genere quantitatis, sicut superficies, quae
est extremum corporis; sed est in genere qualitatis, sicut et
perspicuitas; quia extremum et id cuius est extremum, unius generis
sunt. Si autem corpora intrinsecus quidem habent superficiem in
potentia, non autem actu, ita etiam intrinsecus non colorantur in
actu, sed in potentia, quae reducitur ad actum facta corporis
divisione: illud autem intrinsecum non habet virtutem movendi visum,
quod per se colori convenit.
18. Deinde cum dicit et ipsorum manifestat rationem coloris quantum
ad ipsa perspicua interminata, sicut est aqua vel quicquid aliud
huiusmodi habet aliquem colorem; quia in omnibus his non est color,
nisi secundum extremitatem.
|
|