Lectio 8

1. Positis duobus modis generationis colorum mediorum, hic comparat praedictos modos adinvicem. Et circa hoc tria facit. Primo excludit quamdam positionem, ex qua procedebat unus praedictorum modorum. Secundo comparat praedictos modos adinvicem, ibi, in his autem quae secus invicem. Tertio ostendit quantum ad quid utrique praedictorum modorum sustineri possint, ibi, quare si non contingit. Dicit ergo primo, quod antiqui posuerunt colorem nil aliud esse quam quemdam effluxum a corporibus visis, sicut supra Democritus, et etiam Empedocles posuerunt, quod visio sit propter huiusmodi causam, scilicet propter defluxum idolorum a corporibus visis. Et quia unumquodque videtur per proprium colorem, ideo crediderunt nihil aliud esse colorem quam huiusmodi defluxionem. Sed hoc dicere est omnino incongruum.

2. Non enim poterant ponere, quod huiusmodi corpora, defluentia a corporibus visis ingrederentur intra oculum, quia sic corrumperetur substantia eius: unde oportebat omnibus modis quod visio fieret per contactum corporum resolutorum ad ipsum oculum, ex huiusmodi contactu immutatum ad videndum. Si ergo immutatio talis sufficit ad causandum visionem, melius est dicere quod visio fiat per hoc quod medium statim a principio moveatur a sensibili, quam dicere visionem fieri per contactum et defluxionem. Natura enim per pauciora se expedit inquantum potest.

3. Sunt autem et alia, quibus praedicta positio ostenditur esse falsa. Primo quidem, quia si visio fieret per contactum, tunc sensus visus non distingueretur a tactu, quod patet esse falsum. Visus enim non est cognoscitivus contrarietatum tactus. Secundo, quia corpora visa per continuum defluxum diminuerentur, et tandem totaliter consumerentur, nisi aliis defluxionibus supervenientibus, eorum quantitas servaretur. Tertio quia huiusmodi corpora defluentia a rebus visis cum sint subtilissima, a ventis propellerentur. Unde non fieret recta visio. Quarto, quia visus non indigeret lumine ad videndum, ex quo visio fieret per contactum visibilis: et multa alia huiusmodi inconvenientia sequuntur quae, quia manifesta sunt, philosophus praetermisit.

4. Deinde cum dicit in his autem comparat praedictos modos adinvicem. Ubi considerandum est quod primum modus generationis mediorum colorum assignabatur ab illis, qui ponebant colorem esse defluxionem. Et ideo, postquam Aristoteles ostendit falsitatem huius positionis secundum se, concludit inconveniens, quod sequitur in eis hac assignatione generationis colorum mediorum. Et dicit, quod qui ponunt medios colores generari, per hoc quod colores extremi secus invicem ponuntur necesse est eis dicere non solum quod magnitudo sit invisibilis, sed etiam, quod aliquod tempus sit insensibile ad hoc quod habeant propositum; quia ponebant visionem fieri per motum localem corporum defluentium. Nihil autem movetur ad aliquam distantiam secundum motum localem, nisi in tempore. Oportet autem assignare aliquod tempus, in quo defluxus fiat a re visa ad oculum; et tanto oportet ponere maius tempus, quanto fuerit maior distantia.

5. Manifestum est autem quod corporum minimorum secus invicem positorum non est omnino eadem distantia ad oculum: et sic oportet diversa esse tempora, in quibus perveniunt motus ab eis ad oculum. Non ergo videbitur totum, quod ex huiusmodi corporibus componitur, ut unum, sicut supra ponebatur nisi lateat tempus, in quo unus motus praeoccupat alium. Et ita necesse est ponere tempus insensibile in hoc modo generationis colorum. Sed hic, in secundo modo generationis colorum nulla necessitas est quod ponatur tempus insensibile, quia non ponitur visio fieri per defluxum secundum motum localem, sed ille color, qui in superficie, ponitur immobilis existens, idest cum maneat immobilis secundum locum, immutatur tamen per motum alterationis ab inferiori colore, ita ut non similiter moveat, visum, sicut per se moveret vel color supra positus vel suppositus, vel alius color medius apparebit et nec album nec nigrum.

6. Est autem considerandum quod ponentibus visum fieri per defluxionem et tactum, etiam remota generatione mediorum colorum, quam ponebant, sequitur tempus esse insensibile. Oportet enim eos dicere quod nullum corpus totum simul videatur, sed per aliquam temporis successionem, cum ponant visum fieri per contactum. Non est autem possibile quod totum aliquod magnum corpus, vel defluxus eius, simul tangatur a pupilla, propter eius parvitatem. Et ideo sequitur tempus esse insensibile, cum de aliquibus nobis videatur, quod simul ea tota videamus.

7. Est tamen considerandum quod aliquod corpus visui se offerens potest considerari dupliciter. Uno modo secundum quod est totum unum in actu, et singulae partes eius in eo existentes sunt quodammodo in potentia, et sic visio fertur in totum simul sicut in aliquid unum, non autem in aliquam eius partem determinate. Alio autem modo potest considerari corpus, quod visui se offert, secundum quod aliqua pars ipsius accipitur ut determinata in seipsa, et quasi ab aliis partibus distincta; et sic visus non fertur in totum simul, sed in unam partem post aliam. Et hoc quidem tempus, quo visio totius mensuratur, non est insensibile simpliciter, cum anima sentiendo prius et posterius in motu, sentiat tempus, ut patet in quarto physicorum. Sed tanto est huiusmodi tempus sensibilius quanto sensus fuerit perspicacior, et maior diligentia fuerit apposita.

8. Deinde cum dicit quare si non ostendit qualiter praedicti duo modi generationis colorum sustineri possint, et usque ad quid se extendant, scilicet usque ad apparentiam; concludens ex praedictis, quod si non contingit aliquam magnitudinem esse invisibilem, sed quaelibet magnitudo ab aliqua distantia est visibilis, ut sequitur, erit quaedam commixtio colorum haec, scilicet per alternos colores, et illo etiam modo per positionem colorum secus invicem, nihil prohibet, quin appareat quidam color communis ab aliqua distantia, ex qua scilicet non potest videri per se uterque color simplicium propter corporis parvitatem. Quod autem nulla magnitudo sit invisibilis simpliciter propter parvitatem, dicit in sequentibus esse videndum.

9. Deinde cum dicit si autem ponit modum generationis mediorum colorum, qui est non solum secundum apparentiam, sed secundum existentiam. Et primo determinat generationem mediorum colorum. Secundo assignat rationem distinctionis ipsorum secundum istum modum generationis, ibi, multi autem erunt. Quia vero iste modus generationis mediorum colorum accipitur secundum mixtionem corporum, ideo praemittit primo de mixtione corporum adinvicem; et subiungit secundo de mixtione colorum, ibi, simul autem quae sit necessitas. Dicit ergo primo, quod mixtio corporum adinvicem non solum est secundum quidem hunc modum, quem quidam putaverunt, quod quaedam minima iuxta alia ponerentur, quae propter parvitatem essent nostris sensibus immanifesta. Sed contingit aliqua corpora totaliter immisceri, ita scilicet quod totum toti immisceatur, sicut dictum est in libro de generatione, ubi universaliter tractatum est de corporum mixtione. Est autem verum, quod quaedam miscentur illo modo scilicet per positionem minimorum iuxta invicem, quaecumque scilicet possunt usque ad minima dividi; sicut multitudo hominum dividitur usque ad unum hominem, tamquam usque ad aliquid unum minimum, et multitudo equorum usque ad unum equum, et multitudo seminum usque ad unum semen, quod est unum granum tritici, vel aliquid huiusmodi. Unde bene potest dici quod talium multitudo est permixta per hoc, quod minima secus invicem ponuntur, sicut si homines confuse equis permiscentur, vel semina tritici seminibus hordei, non tamen erit permixtio talium totaliter. Singulae enim partes multitudinum remanebunt impermixtae, quia unus homo non permiscetur uni equo, nec aliquod aliud huiusmodi alicui tali.

10. Sed eorum quae non dividuntur usque ad minimum, scilicet corporum continuorum et similium partium, sicut vinum et aqua, non potest fieri mixtio modo praedicto, scilicet per positionem minimorum iuxta invicem, quia non est in eis accipere minimum; sed per hoc quod totum toti commiscetur, ita quod nulla pars remanet impermixta. Et haec sunt, quae maxime et verissime nata sunt permisceri. Quomodo autem haec fieri possint, determinatum est in libro de generatione.

11. Deinde cum dicit simul autem post commixtionem corporum tangit commixtionem colorum. Et dicit manifestum esse secundum praedeterminata quae sit necessitas quod commixtis corporibus colores misceantur. Dictum enim est supra quod perspicuum secundum quod existit in corporibus, facit colores participari. Perspicuum autem diversimode invenitur in corporibus secundum maius et minus, et similiter lucidum; et ideo permixtis coloribus in quibus est lucidum et diaphanum, necesse est quod fiat permixtio colorum. Et ista est principalis causa quod sunt multi colores praeter album et nigrum. Non autem est principalis causa supernatatio, idest quod unus color ponatur super alium, neque secus invicem positio, scilicet quod minima colorata iuxta invicem ponantur, quia color medius videtur praeter album et nigrum, non quidem de longe, nec de prope, sed ex quacumque distantia. Et ita patet quod iste est modus generationis colorum mediorum secundum ipsorum existentiam; alii autem duo modi pertinent ad solam apparentiam.

12. Deinde cum dicit multi autem assignat causam distinctionis colorum mediorum secundum praedictum modum generationis. Et dicit quod multi generantur colores medii, quoniam multis proportionibus solum invicem contingit commiscere corpora, et per consequens ipsos colores. Quaedam quidem secundum determinatos numeros, quaedam vero secundum solam superabundantiam incommensurabilem. Et alia omnia eodem modo hic dicenda sunt circa mixtionem, quae supradicta sunt in aliis duobus modis, scilicet in positionem colorum iuxta invicem, et in superpositione unius coloris super alterum. Unum autem est, quod restat posterius determinandum, quare scilicet sint finitae et non infinitae species colorum, saporum et sonorum.

13. Ultimo autem epilogando concludit. Iam dictum est quid sit color, et propter quam causam sint multi colores. Excusat autem se deinceps a determinatione soni et vocis: quia de his iam determinatum est in libro de anima, eo quod eadem est ratio generationis ipsorum et immutationis, quae secundum quod immutant pertinent ad considerationem libri de anima.