|
1. Postquam philosophus determinavit de colore, hic consequenter
determinat de sapore. Et primo dicit de quo est intentio. Secundo
exequitur propositum, ibi, igitur aquae natura. Dicit ergo primo,
quod post colorem dicendum est de odore et sapore. Et circa hoc
assignat duorum causam. Prima quidem, quare coniunctim de eis sit
agendum, scilicet propter eorum convenientiam, quia utrumque eorum est
fere eadem passio. Nominat autem utrumque passionem, quia utrumque
eorum est in tertia specie qualitatis, quae est passio, vel passibilis
qualitas. Dicit autem saporem et odorem fere esse eamdem passionem,
quia utrumque causatur ex permixtione humidi et sicci secundum aliqualem
terminationem a calido: non tamen utrumque eorum est omnino in eisdem:
quia odor magis sequitur siccum, et ideo principalius est in fumali
evaporatione; sapor autem magis sequitur humidum.
2. Deinde cum dicit manifestius autem assignat causam, quare prius
dicendum est de sapore quam de odore. Videbatur enim esse dicendum de
odore immediate post colorem, quia odor sentitur per medium extrinsecum
sicut et color, non autem sapor. Sed ordo disciplinae requirit, ut a
manifestioribus ad minus manifesta procedatur: manifestius est autem
nobis genus saporum quam odorum. Unde de saporibus prius est agendum.
Ideo autem sapor est nobis manifestior, quia certiori sensu sentitur a
nobis. Sensum enim olfactus peiorem habemus et per comparationem ad
cetera animalia, et per comparationem ad ceteros sensus qui in nobis
sunt. Cuius ratio est, quia sicut supra dictum est, odoratus in actu
perficitur per calidum igneum. Est autem organum olfactus circa
cerebrum, quod est frigidius et humidius omnibus partibus corporis, ut
supra habitum est. Homo autem inter omnia animalia habet cerebrum
maius secundum quantitatem sui corporis, ut dicitur in libro de
partibus animalium. Et ideo oportet quod homo deficiat in sensu
odoratus.
3. Sed homo habet certissimum tactum inter omnia animalia. Cum enim
tangibilia sint ea ex quibus constituitur corpus animalis, scilicet
calidum et frigidum, humidum et siccum, et alia huiusmodi, quae
consequuntur; non potuit esse, quod organum tactus esset denudatum ab
omni qualitate tangibili, sicut pupilla caret omni colore; sed
oportuit organum tactus esse in potentia ad qualitates tangibiles,
sicut medium est in potentia ad extrema, ut dicitur in secundo de
anima. Et ideo oportet, quod sensus tactus tanto sit certior quanto
complexio corporis est magis temperata, quasi ad medium reducta. Hoc
autem maxime oportet esse in homine, ad hoc quod corpus eius sit
proportionatum nobilissimae formae. Et ideo homo inter alia animalia
habet certissimum tactum, et per consequens gustum, qui est tactus
quidam. Et huius signum est, quod homo minus potest sustinere
vehementiam frigoris et caloris quam alia animalia: et etiam inter
homines tanto est aliquis magis aptus mente, quanto est melioris
tactus; quod apparet in his qui habent molles carnes, sicut dictum est
in secundo de anima.
4. Deinde cum dicit igitur aquae exequitur propositum. Et primo
determinat de sapore secundum veritatem. Secundo excludit falsas
positiones quorumdam de natura saporis, ibi, Democritus autem.
Prima pars dividitur in duas. In prima determinat quae sit natura
saporis. In secunda determinat de speciebus saporum, ibi,
quemadmodum autem colores. Circa primum duo facit. Primo excludit
opiniones quasdam circa generationem saporum. Secundo determinat
veritatem, ibi, apparent autem sapores. Circa primum duo facit.
Primo ponit tres opiniones circa generationem saporum. Secundo
improbat eas, ibi, horum autem, sicut Empedocles.
5. Incipit autem determinare naturam sive generationem saporum ab
aqua, quae videtur esse subiectum saporum; et dicit, quod ipsa natura
aquae secundum se, vult esse idest habet naturalem aptitudinem ad hoc
quod sit insipida: et si aqua habet aliquem saporem, hoc est per
mixtionem alicuius terrestris. Tamen quamvis aqua sit secundum se
insipida, est tamen radix et principium omnium saporum. Qualiter
autem hoc esse possit, tripliciter aliqui assignaverunt.
6. Empedocles enim dixit, quod omnes sapores sunt actu in ipsa
aqua, sed sunt insensibiles propter parvitatem partium, in quibus
radicantur. Secunda opinio fuit Democriti et Anaxagorae, sicut
dixit Alexander in commento, quod in aqua quidem non erant sapores,
idest actu, sed erat ibi quaedam materia saporum quemadmodum
pansperma, idest universale semen, ita scilicet quod omnes sapores
fiant quidem ex aqua, sed alii sapores ex aliis aquae partibus.
Ponebant enim partes indivisibiles esse principia corporum. Nullum
autem indivisibile est actu saporosum, sed oportet corpus sapidum esse
compactum. Et ideo non ponebant esse sapores in actu sed saporum
semina, ita tamen quod diversa indivisibilia corpora sint semina
diversorum saporum, sicut et diversarum naturarum. Tertia opinio est
dicentium quod differentia saporum non est ex parte ipsius aquae, sed
solum ex parte agentis, quod aquam transmutat diversimode, sicut sol,
vel quodcumque aliud calidum.
7. Deinde cum dicit horum autem improbat per ordinem praedictas tres
opiniones. Et primo opinionem Empedoclis: dicens quod dictum
Empedoclis est apertum mendacium. Si enim diversitas saporum esset
actus in parvis partibus aquae, oporteret quod immutatio saporum non
fieret nisi per hoc quod diversae partes aquae attraherentur ad corpus
cuius sapores immutantur: hoc autem non semper fit. Si enim fructus
ablati ab arbore exponantur soli, vel etiam decoquantur ad ignem,
manifestum est quod immutatur eorum sapor per actionem caloris et non
per aliam actionem ab aqua, quod posset dici de fructibus, qui dum
pendent in arbore, mutant saporem attrahendo diversos humores a terra,
sed in fructibus decisis ab arbore, videmus transmutationem saporum
factam, per hoc quod ipsi fructus transmutantur facta resolutione
interioris humoris per modum cuiusdam resudationis; et ita, dum iacent
aliquo tempore ad solem, transmutantur de dulcedine in amaritudinem,
aut e converso, vel ad quoscumque alios sapores, secundum diversam
qualitatem decoctionis.
8. Secundo cum dicit similiter autem improbat secundam opinionem
Democriti et Anaxagorae. Et dicit, quod etiam impossibile est aquam
esse materiam saporum, quasi continentem omnia semina eorum, ita
scilicet quod diversae partes eius sint semina diversorum saporum; quia
videmus omnes unum et idem corpus immutari ad diversos sapores. Sicut
enim eadem esca, quae sumitur ab animali vel planta, convertitur in
diversas partes animalis vel plantae, ita et convertitur in diversos
sapores convenientes diversis partibus; sicut unius plantae alius sapor
est radicis, seminis et fructus; et diversarum plantarum ex eodem cibo
nutritarum sunt diversi sapores. Et hoc est manifestum indicium quod
diversi sapores non causantur ex diversis partibus aquae. Unde
relinquitur quod causantur ex hoc quod aqua transmutatur in diversos
sapores, secundum quod aliqualiter patitur ab aliquo immutante.
9. Tertio ibi, quod quidem improbat tertiam opinionem dicentium,
quod sapores causantur ex mutatione aquae a solo calido. Et dicit
manifestum esse quod aqua non accipit qualitatem saporis ex sola virtute
calidi immutantis: aqua enim est subtilissima inter omnes humores et
inter omnia corpora, quae sensibiliter humectant. Non autem dicit,
inter omnia humida, quia aer, qui est humidus, est subtilior aqua.
10. Poterat autem esse dubium de oleo propter hoc quod supernatat
aquae et plus diffunditur quam aqua. Et ideo ad hoc removendum
subdit, quod aqua est subtilior etiam ipso oleo, et quod oleum
supernatet aquae est propter aeritatem vel raritatem ipsius, sicut et
ligna supernatant aquae. Sed quod oleum plus diffundatur quam aqua
contingit propter eius lubricitatem et viscositatem: aqua enim est
valde divisibilis, et ita una pars eius non sequitur ad aliam, sicut
contingit in oleo. Et propter hoc quia aqua est subtilior oleo et
magis divisibilis, difficilius est conservare aquam in manu, quam
oleum: facilius enim tota cum manu elabitur, quam oleum.
11. Quia igitur aqua, propter sui subtilitatem, si sit pura non
habens aliquid permixtum, non ingrossatur a calido agente, sicut
alia, in quibus sunt partes terrestres, quae remanent subtili humido
exhalante, manifeste sequitur quod oportet aliquam aliam causam ponere
generationis saporum, quam immutationem aquae a caliditate: quia omnes
sapores inveniuntur in corpore aliquo grossitudinem habente. Non tamen
removetur, quod calidum sit aliqua causa immutans aquam ad saporem;
sed non est tota causa: requiritur enim aliquid aliud; unde est magis
concausa quam causa.
|
|