|
1. Sicut philosophus dicit, in septimo de historiis animalium,
natura ex inanimatis ad animata procedit paulatim, ita quod genus
inanimatorum prius invenitur quam genus plantarum: quod quidem ad alia
corpora comparatum videtur esse animatum, ad genus autem animalium,
inanimatum. Et similiter a plantis ad animalia quodam continuo ordine
progreditur: quia quaedam animalia immobilia, quae scilicet terrae
adhaerent, parum videntur a plantis differre. Ita etiam et in
progressu ab animalibus ad hominem, quaedam inveniuntur, in quibus
aliqua similitudo rationis appareat. Cum enim prudentia sit propria
virtus hominis (est enim prudentia recta ratio agibilium, ut dicitur
in septimo Ethicorum), inveniuntur quaedam animalia quamdam
prudentiam participare non ex eo quod habeant rationem, sed ex eo quod
instinctu naturae moventur per apprehensionem sensitivae partis ad
quaedam opera facienda, ac si operarentur ex ratione. Pertinet autem
ad prudentiam, ut prudens dirigatur per eam in his quae imminent sibi
agenda ex consideratione non solum praesentium, sed etiam
praeteritorum. Unde Tullius, in sua rhetorica, partes prudentiae
ponit non solum providentiam per quam futura disponuntur, sed etiam
intelligentiam per quam considerantur praesentia, et memoriam per quam
apprehenduntur praeterita. Unde etiam in aliis animalibus, in quibus
invenitur prudentiae similitudo participata, necesse est esse non solum
sensum praesentium, sed etiam memoriam praeteritorum. Et ideo
philosophus in principio metaphysicorum dicit quod quibusdam animalibus
ex sensu memoria fit, et propter hoc prudentia sunt.
2. Sed sicut prudentiam imperfectam habent respectu hominis, ita
etiam et memoriam. Nam alia animalia memorantur tantum, homines autem
et memorantur et reminiscuntur; et ideo gradatim Aristoteles post
librum, in quo determinatur de sensu, qui communis est omnibus
animalibus, determinat de memoria et reminiscentia; quorum alterum
invenitur in solis hominibus, alterum vero in his et in animalibus
perfectis.
3. Dividitur autem liber iste in partes duas. Primo enim ponit
prooemium, in quo manifestat suum propositum. Secundo accedit ad
tractandum ea de quibus intendit, ibi, primum quidem igitur. Circa
primum dicit de duobus esse dicendum. Primo quidem de memoria et
memorari, quod est actus eius, circa quod tria se promittit dicturum.
Primum quid sit memoria et quid memorari, et quae sit causa eius, et
ad quam partem animae pertineat passio memorandi. Omnes enim
operationes sensitivae partis passiones quaedam sunt, secundum quod
sentire pati quoddam est.
4. Secundo promittit se dicturum de reminisci. Et ne videretur idem
esse reminisci et memorari, subiungit quoddam signum differentiae
ipsorum ex parte hominum, in quibus invenitur utrumque. Non enim
iidem homines inveniuntur ita bene memorativi et bene reminiscitivi;
sed sicut frequenter accidit, illi sunt melius bene memorantes, qui
sunt tardi ad inveniendum et discendum. Illi autem melius
reminiscuntur, qui sunt velocis ingenii ad inveniendum ex se et bene
discendum ab aliis.
5. Cuius ratio est, quia diversae habitudines hominum ad opera
animae proveniunt ex diversa corporis dispositione. Videmus autem in
corporalibus, quod illa, quae difficiliter et tarde recipiunt
impressionem, bene retinent eam, sicut lapis; quae vero de facili
recipiunt non retinent bene, sicut aqua. Et, quia memorari nil aliud
est quam bene conservare semel accepta, inde est, quod illi qui sunt
tardi ad recipiendum, retinent bene recepta, quod est bene memorari.
Quia autem de facili recipiunt, plerumque de facili amittunt. Sed
reminisci est quaedam reinventio prius acceptorum non conservatorum; et
ideo illi, qui sunt velocis ingenii ad inveniendum et recipiendum
disciplinam, etiam sunt bene reminiscitivi.
6. Deinde cum dicit primum quidem exequitur propositum. Et primo
determinat de memorari. Secundo de reminisci, ibi, de reminisci
autem reliquum est dicere. Circa primum tria facit. Primo ostendit
quid sit memorari. Secundo cuius partis animae sit, ibi, quoniam
autem de phantasia. Tertio propter quam causam fiat, ibi, dubitabit
autem utique aliquis. Et, quia operationes et habitus et potentiae
specificantur ex obiectis, ideo circa primum duo facit. Primo
inquirit quid sit obiectum memoriae. Secundo concludit quid sit
memoria, ibi, est quidem igitur memoria. Circa primum duo facit.
Primo dicit de quo est intentio. Secundo manifestat propositum,
ibi, neque enim futura. Dicit ergo primo, quod ad determinandum de
memoria, primo oportet accipere qualia sunt memorabilia, quia obiecta
sunt priora actibus et actus potentiis, ut dictum est in secundo de
anima. Necessarium autem est hoc determinare, quia multotiens accidit
deceptio circa hoc, quia aliqui putant quorumdam esse memoriam quorum
non est.
7. Deinde cum dicit neque enim manifestat propositum. Et primo
dicit quod memoria non est futurorum. Secundo, quod non est
praesentium, ibi, neque praesentis. Tertio quod est praeteritorum,
ibi, memoria autem facti est. Dicit ergo quod futura non contingit
memorari, sed eorum est opinio ex parte virtutis cognoscitivae, dum
scilicet aliquis opinatur aliquid esse futurum et sperat ex parte
virtutis appetitivae, dum scilicet spes in aliquid futurum quandoque
tendit. Dicit autem quod etiam quaedam scientia esse futurorum, quae
potest esse sperativa scientia. Quidam autem nominant eam
divinativam, quia per eam aliqui possunt cognoscere quid in futurum
continget, de quo est spes. Sed, cum spes sit futurorum, quae ab
homine acquiri possunt, huiusmodi autem sunt futura contingentia de
quibus non potest esse scientia, videtur quod nulla scientia possit
esse sperativa futurorum.
8. Dicendum autem est quod de futuris contingentibus, secundum se
consideratis, non potest esse scientia; sed cum in causis suis
considerantur, potest de eis scientia esse, prout aliquae scientiae
cognoscunt esse inclinationes quasdam ad tales effectus. Sic enim et
scientia naturalis est de generabilibus et corruptibilibus. Et hoc
etiam modo astrologi possunt per suam scientiam praenuntiare quosdam
futuros eventus sperando: puta ubertatem vel sterilitatem, propter
dispositionem corporum caelestium ad tales effectus.
9. Deinde cum dicit neque praesentis ostendit quod memoria non est
praesentis; sed hoc dicit pertinere ad sensum, per quem neque
futurum, neque factum, id est praeteritum, cognoscimus, sed
tantummodo praesens.
10. Deinde cum dicit memoria autem ostendit quod memoria est
praeteritorum. Et hoc probat ex communi usu loquendi. Cum enim
aliquid praesentialiter adest, puta cum aliquis praesentialiter videt
album, nullus diceret se memorari album: sicut nullus dicit se
memorari illud, quod per intellectum actu consideratur, cum actu
considerat et intelligit: sed cum communiter homines vident album,
nominant sentire; et considerare aliquid actu, nominant solummodo
scire. Cum aliquis autem habet scientiam habitualem et potentiam
sensitivam sine actibus vel operationibus eorum, tunc dicitur memorari
praeteritorum actuum, puta cum considerat intellectu triangulum habere
tres angulos duobus rectis aequales, et forte sensibiliter
descriptionem figurae videt: et ex quadam parte operationis
intellectualis memoratur aliquis, quia didicit ab alio, vel quia
speculatus est per seipsum; ex parte vero sensibilis apprehensionis
memoratur, quia audivit vel vidit, vel aliquo alio sensu percepit.
Semper enim cum anima memoratur, pronunciat se vel prius audivisse
aliquid, vel sensisse, vel intellexisse.
11. Ex quo patet quod non est intentio philosophi dicere quod
memoria non possit esse ipsarum rerum quae in praesenti sunt, sed solum
eorum quae in praeterito fuerunt. Potest enim aliquis memorari non
solum hominum qui mortui sunt, sed etiam qui nunc vivunt, sicut et
suiipsius aliquis dicitur reminisci, secundum illud Virgilii: nec
talia passus Ulyxes, oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.
Per quod intelligi voluit quod meminit sui. Sed intentio philosophi
est dicere quod memoria est praeteritorum quantum ad nostram
apprehensionem, idest quod prius sensimus vel intelleximus aliqua
indifferenter, sive illae res secundum se consideratae sunt in
praesenti sive non.
12. Deinde cum dicit est quidem concludit ex praemissis quid sit
memoria: quia neque est sensus, quia solum est praesentium; neque est
opinio quae potest etiam esse futurorum: sed oportet quod ad aliquid
horum pertineat vel per modum habitus, puta si sit aliqua vis
permanens, vel per modum passionis, puta si sit aliqua impressio
transiens. Sic autem memoria pertinet ad sensum vel opinio, cum
intervenit aliquod tempus medium inter priorem apprehensionem sensus vel
intellectualis opinionis et memoriam subsequentem, ut sic memoria
possit esse praeteritae apprehensionis: quia eius quod nunc
apprehenditur, in ipso nunc non est memoria, ut dictum est, sed
sensus quidem est praesentis, spes vero futuri, memoria vero
praeteriti. Et ideo oportet quod omnis memoria sit cum aliquo tempore
intermedio inter ipsam et priorem apprehensionem.
13. Et ex hoc concludit quod sola animalia, quae possunt sentire
tempus, memorantur: et illa parte animae memorantur, qua et tempus
sentiunt: et de hoc in sequentibus inquiret.
|
|