|
1. Postquam philosophus ostendit quid est memoria, hic ostendit ad
quam partem animae pertineat. Et circa hoc duo facit. Primo
praemittit quoddam, quod est necessarium ad propositi manifestationem.
Secundo manifestat propositum, ibi, magnitudinem autem et motum.
Circa primum, primo praemittit quod intendit. Secundario manifestat
quod dixerat per exemplum, ibi, accidit enim eadem passio. Tertio
ostendit quid circa hoc sit alibi manifestandum, ibi, propter quam
igitur causam. Proponit ergo primo, quod in libro de anima dictum est
de phantasia quid sit, quia scilicet est motus factus a sensu secundum
actum. In eodem etiam libro dictum est quod non contingit hominem sine
phantasmate intelligere.
2. Deinde cum dicit accidit enim manifestat hoc quod ultimo dixerat.
Posset enim alicui videri inconveniens, si non possit homo sine
phantasmate intelligere, cum phantasma sit similitudo rei corporalis,
intelligere autem sit universalium, quae a particularibus
abstrahuntur; et ideo ad huius manifestationem inducit quoddam
exemplum, dicens quod ita accidit circa intellectum, quantum ad hoc
quod indiget phantasmate, sicut accidit in descriptionibus figurarum
geometriae, in quibus describitur quidam triangulus, qui sit alicuius
determinatae quantitatis, cum geometra in sua demonstratione non utatur
aliqua determinata quantitate trianguli; similiter et homini volenti
intelligere rem aliquam proponitur ante oculos phantasma alicuius
determinatae quantitatis, utpote singularis: puta volenti intelligere
hominem, occurrit imaginatio alicuius hominis bicubiti, sed
intellectus intelligit hominem inquantum est homo, non autem inquantum
habet quantitatem hanc.
3. Sed quia intellectus potest intelligere naturam quantitatis, ideo
subiungit quod, si ea quae debent intelligi, sunt secundum suam
naturam quanta, puta linea, superficies et numerus, non tamen
finita, idest determinata determinatione singularitatis, nihilominus
tamen ponit ante oculos phantasma quanti determinati: sicut volenti
intelligere lineam occurrit phantasma lineae bipedalis; sed intellectus
intelligit eam solum secundum naturam quantitatis, non secundum quod
est bipedalis.
4. Deinde cum dicit propter quam ostendit ad quam considerationem
reservatur hoc; et dicit quod ad aliam rationem pertinet assignare
causam, quare nihil potest homo intelligere sine continuo et tempore;
quod quidem accidit, inquantum nihil potest homo intelligere sine
phantasmate. Phantasma autem oportet quod sit cum continuo et
tempore, eo quod est similitudo rei singularis, quae est hic et nunc:
quod non potest intelligi sine phantasmate. Quare homo autem non
possit intelligere sine phantasmate, de facili potest assignari ratio
quantum ad primam acceptionem specierum intelligibilium, quae a
phantasmatibus abstrahuntur secundum doctrinam Aristotelis in tertio de
anima. Sed experimento patet quod etiam ille qui iam acquisivit
scientiam intelligibilem per species intellectas, non potest actu
considerare illud cuius scientiam habet nisi occurrat ei aliquod
phantasma. Et inde est quod laeso organo imaginationis impeditur homo
non solum ab intelligendo aliqua de novo, sed etiam considerando ea,
quae prius intellexit, ut patet in phreneticis.
5. Posset autem adhuc aliquis dicere quod species intelligibiles non
manent in intellectu possibili humano, nisi quamdiu actu intelligit;
postquam autem desiit actu intelligere pereunt et cessant species
intelligibiles esse in intellectu per modum quo cessat lumen esse in
aere apud absentiam corporis illuminantis: et ideo est necesse, si
intellectus velit de novo intelligere, quod iterum se convertat ad
phantasmata, ut acquirat species intelligibiles.
6. Sed hoc est expresse contra verba Aristotelis in tertio de
anima, ubi dicit quod, cum intellectus possibilis fiat singula
intelligibilia, quod est per species eorum, tunc etiam est in potentia
ad intelligendum in actu. Repugnat etiam rationi, cum species
intelligibiles recipiantur in actu in intellectu possibili immobiliter
secundum modum ipsius, quod autem intellectus possibilis habeat species
intelligibiles etiam cum actu non intelligit, non est sicut in
potentiis sensitivis, in quibus propter compositionem organi corporalis
aliud est recipere impressionem, quod facit sentire in actu, et aliud
retinere, quando etiam res actu non sentiuntur, ut obiicit Avicenna;
sed contingit propter diversum gradum essendi formarum intelligibilium,
vel secundum potentiam puram sicut invenire vel addiscere, vel secundum
actum purum sicut quando actu intelligit, vel medio modo inter
potentiam et actum, quod est esse in habitu. Non ergo propter hoc
solum indiget intellectus possibilis humanus phantasmate ut acquirat
intelligibiles species, sed etiam ut eas quodam modo in phantasmatibus
inspiciat. Et hoc est quod dicitur in tertio de anima. Species
igitur in phantasmatibus intellectivum intelligit.
7. Huius autem ratio est, quia operatio proportionatur virtuti et
essentiae: intellectivum autem hominis est in sensitivo, sicut dicitur
in secundo de anima. Et ideo propria operatio eius est intelligere
intelligibilia in phantasmatibus, sicut intellectus substantiae
separatae operatio est intelligere res secundum se intellectas; et ideo
huius est causa reddenda a metaphysico, ad quem pertinet considerare
diversos gradus intellectuum.
8. Deinde cum dicit magnitudinem autem ostendit ad quam partem animae
pertineat memoria. Et primo per rationem. Secundo per signa, ibi,
unde et alteris. Tertio concludit propositum, ibi, cuius quidem
igitur. Dicit ergo primo, quod necesse est quod eadem parte animae
cognoscatur magnitudo et motus, qua etiam cognoscitur tempus. Haec
enim tria se sequuntur tam in divisione, quam in eo quod est esse
infinitum et finitum, ut probatur in sexto physicorum.
9. Magnitudo autem cognoscitur sensu: est enim unum de sensibilibus
communibus. Similiter autem et motus, praecipue localis,
cognoscitur, in quantum cognoscitur distantia magnitudinis. Tempus
autem cognoscitur, inquantum cognoscitur prius et posterius in motu:
unde et etiam sensu percipi possunt. Dupliciter autem aliquid sensu
percipitur. Uno quidem modo per ipsam immutationem sensus a sensibili
et sic cognoscuntur tam sensibilia propria quam etiam communia, a
sensibus propriis et a sensu communi. Alio modo cognoscitur aliquid
quodam secundario motu, qui relinquitur ex prima immutatione sensus a
sensibili. Qui quidem motus remanet etiam quandoque post absentiam
sensibilium, et pertinet ad phantasiam, ut habitum est in libro de
anima. Phantasia autem, secundum quod apparet per huius immutationem
secundariam, est passio sensus communis: sequitur enim totam
immutationem sensus, quae incipit a sensibilibus propriis, et
terminatur ad sensum communem. Unde manifestum est quod praedicta
tria, scilicet magnitudo, motus et tempus, secundum quod sunt in
phantasmate, comprehenduntur et cognoscuntur per sensum communem.
10. Memoria autem non solum est sensibilium, utputa cum aliquis
memoratur se sensisse, sed etiam intelligibilium, ut cum aliquis
memoratur se intellexisse. Non autem est sine phantasmate.
Sensibilia enim postquam praetereunt, a sensu non percipiuntur, nisi
sicut in phantasmate: intelligere etiam non est sine phantasmate, ut
supra habitum est. Unde concludit quod memoria sit intellectivae
partis animae, sed per accidens; per se autem primi sensitivi,
scilicet sensus communis. Dictum est enim supra, quod intelligens
proponit in phantasmate quantum determinatum, licet intellectus
secundum se consideret rem absentem; ad memoriam autem pertinet
apprehensio temporis secundum determinationem quamdam, secundum
scilicet distantiam in praesenti nunc. Unde per se memoria pertinet ad
apparitionem phantasmatum, per accidens autem ad iudicium intellectus.
11. Posset aut alicui videri quod ex his quae hic dicuntur, quod
phantasia et memoria non sunt potentiae distinctae a sensu communi, sed
sint quaedam passiones ipsius. Sed Avicenna rationabiliter ostendit
esse diversas potentias. Cum enim potentiae sensitivae sint actus
corporalium organorum, necesse est ad diversas potentias pertinere
receptionem formarum sensibilium quae pertinet ad sensum, et
conservationem earum, quae pertinet ad phantasiam sive imaginationem;
sicut in corporalibus videmus quod ad aliud principium pertinet receptio
et conservatio: humida enim sunt bene receptiva, sicca autem et dura
bene conservativa. Similiter etiam ad aliud principium pertinet
recipere formam, et conservare receptam per sensum et intentionem
aliquam per sensum non apprehensam, quamvis aestimativa percipit etiam
in aliis animalibus, vis autem memorativa retinet, cuius est memorari
rem non absolute, sed prout est in praeterito apprehensa a sensu vel
intellectu.
12. Contingit tamen quod diversarum potentiarum est una quasi radix
et origo aliarum potentiarum, quarum actus actum ipsius primae
potentiae praesupponunt, sicut nutritiva est quasi radix augmentativae
et generativae potentiae, quarum utraque utitur nutrimento. Similiter
autem sensus communis est radix phantasiae et memoriae, quae
praesupponunt actum sensus communis.
13. Deinde cum dicit unde et manifestat quod dixerat per duo signa.
Quorum primum sumitur ex parte animalium habentium memoriam; et dicit
quod, quia memoria est per se primi sensitivi, inde est quod memoria
inest quibusdam aliis animalibus habentibus sensum et carentibus
intellectu, et non solum homini et quibuscumque aliis habentibus
opinionem, quae potest ad intellectum speculativum pertinere, et
prudentiam quae pertinet ad intellectum practicum. Si autem memoria
esset aliquid de potentiis intellectivis, non inesset multis aliorum
animalium, de quibus manifeste constat quod habent memoriam, et tamen
non habent intellectum; et forte non inesset memoria alicui mortalium
nisi homini, qui solus homo inter mortales habet intellectum.
14. Dicit autem forte, propter quosdam qui dubitaverunt de
quibusdam aliis animalibus ab homine utrum habeant intellectum, propter
opera quaedam similia operibus rationis, sicut sunt opera simiarum et
quorumdam huiusmodi animalium.
15. Secundum signum ponit ibi, quoniam neque et sumitur ex
animalibus non habentibus memoriam; et dicit inde esse manifestum quod
memoria pertinet per se ad partem sensitivam, quia etiam nunc cum
supponimus solum hominem inter mortales habere intellectum, memoria non
inest omnibus animalibus, sed solum illa habent memoriam, quae
sentiunt tempus. Quaedam enim animalia nihil percipiunt nisi apud
praesentiam sensibilium; sicut quaedam animalia immobilia, quae
propter hoc habent indeterminatam phantasiam, ut dicitur in secundo et
tertio de anima, et propter hoc non possunt cognoscere prius et
posterius, et per consequens non habent memoriam. Semper enim cum
anima agit per memoriam, ut prius dictum est, simul sentit quod hoc
prius vidit, aut audivit, aut didicit: prius autem et posterius
pertinent ad tempus.
16. Deinde cum dicit cuius quidem concludit propositum. Et dicit
manifestum esse ex praemissis ad quam partem animae pertineat memoria,
quia ad eam, ad quam pertinet phantasia; et quod illa sunt per se
memorabilia, quorum est phantasia, scilicet sensibilia; per accidens
autem memorabilia sunt intelligibilia, quae sine phantasia non
apprehenduntur ab homine. Et inde est quod ea quae habent subtilem et
spiritualem considerationem, minus possumus memorari. Magis autem
sunt memorabilia quae sunt grossa et sensibilia. Et oportet, si
aliquas intelligibiles rationes volumus memorari facilius, quod eas
alligemus quasi quibusdam aliis phantasmatibus, ut docet Tullius in
sua rhetorica. Memoria tamen ponitur a quibusdam in parte
intellectiva, secundum quod hic per memoriam intelligitur omnis
habitualis conservatio eorum, quae pertinent ad partem animae
intellectivam.
|
|