|
1. Postquam philosophus ostendit quid sit memoria, et cuius partis
animae sit, hic ostendit causam memorandi. Et circa hoc duo facit.
Primo proponit dubitationem. Secundo solvit, ibi, aut est ut
contingit. Circa primum tria facit. Primo movet dubitationem.
Secundo manifestat quoddam, quod dubitatio supponit, ibi, manifestum
enim quoniam oportet. Tertio inducit rationes ad quaestionem, ibi,
sed si tale accidens. Dicit ergo primo, quod potest aliquis
dubitare, cum in memorando quaedam passio praesentialiter afficiat
animam: res vero, cuius memoramur sit absens, propter quid memoramur
id, quod non est praesens, scilicet rem, et non memoramur passionem
praesentem.
2. Deinde cum dicit manifestum enim manifestat quoddam quod
supposuerat, scilicet passionem quamdam esse in anima dum memoramur.
Et primo manifestat hoc per causam. Secundo per signa, ibi, unde et
his quidem. Dicit ergo primo, manifestum esse quod oportet
intelligere aliquam talem passionem a sensu esse factam in anima, et in
organo corporis animati, cuius quidem animae memoriam dicimus esse
quemdam quasi habitum, quae quidem passio est quasi quaedam pictura,
quia scilicet sensibile imprimit suam similitudinem in sensu, et huius
similitudo remanet in phantasia etiam sensibili abeunte. Et ideo
subiungit quod motus qui fit a sensibili in sensum, imprimit in
phantasia quasi quamdam figuram sensibilem, quae manet sensibili
abeunte, ad modum, quo illi qui sigillant cum annulis imprimunt
figuram quamdam in cera, quae remanet etiam sigillo vel annulo remoto.
3. Dicit autem, in anima et in parte corporis: quia cum huiusmodi
passio pertineat ad partem sensitivam, quae est actus organici
corporis, huiusmodi passio non pertinet ad solam animam, sed ad
coniunctum. Memoriam autem nominat habitum partis huius, quia memoria
est in parte sensitiva: et in ea quae in memoria conservamus,
quandoque non actu apprehendimus, sed quasi habitualiter tenemus.
4. Deinde cum dicit unde et manifestat propositum per signa,
scilicet quod in memorando sit praedicta passio praesens. Et dicit
quod, propter haec talis passio necessaria est ad memoriam, contingit
quod quibusdam non fit memoria, quia sunt in multo motu, sive hoc sit
propter passionem corporis sicut infirmis vel ebriis, vel animae sicut
in his qui sunt commoti ad iram vel concupiscentiam; aut etiam hoc
accidit propter aetatem deputatam augmento sive decremento, et sic
propter huiusmodi causas corpus hominis est in quodam fluxu, et ideo
non potest retinere impressionem quae fit ex motu rei sensibilis, sicut
contingeret si aliquis motus vel etiam sigillum imprimeretur in aquam
fluentem. Statim enim propter fluxum deperiret figura.
5. In quibusdam vero aliis non recipitur praedicta impressio.
Quandoque quidem propter frigiditatem congelantem humores, sicut
accidit in his qui sunt in magno timore constituti: quod propter
frigiditatem quamdam non potest imprimi aliquid in anima ipsorum. Et
ponit exemplum de antiquis aedificiis, cum paries est novus antequam
cementum inspissetur, potest de facili immutari, non autem postquam
inspissatur. Quandoque autem accidit non propter infrigidationem, sed
propter duritiem naturalem eius quod debet recipere passionem. Corpora
enim terrestria duritiem habent etiam si sint calida, corpora vero
aquea indurantur per hoc quod superfrigidantur. Et propter praedictas
causas, illi qui sunt multum novi sicut pueri, et etiam senes, sunt
immemores, quia corpora puerorum sunt in fluxu propter augmentum,
senum vero propter decrementum; ideo in neutris bene retinetur
impressio.
6. Contingit tamen quod ea quae quis a pueritia accipit, firmiter in
memoria tenet propter vehementiam motus; ex quo contingit ut ea quae
admiramur, magis memoriae imprimantur. Admiramur autem nova praecipue
et insolita: pueris de novo mundum ingredientibus maior advenit
admiratio de aliquibus quasi insolitis: et ex hac etiam causa firmiter
memorantur; secundum autem complexionem fluentis corporis, naturaliter
competit illis ut sint labilis memoriae. Subiungit autem quod
similiter propter praedicta, neutri videntur esse bene memores: neque
illi qui sunt multum velocis apprehensionis, neque illi qui sunt multum
tardae. Illi enim qui sunt multum veloces, sunt magis humidi quam
oportet. Humidi enim est facile recipere impressiones. Illi autem,
qui sunt magis tardi, sunt etiam magis duri; et ideo velocius non
remanet impressio phantasmatis in anima. Duros autem non tangit,
idest non recipiunt phantasmatis impressionem.
7. Potest etiam aliter exponi quod dictum est, ut primo quidem
intelligat assignasse causam defectus memoriae propter motum
supervenientem, quam postea manifestavit per exemplum iuvenum et
senum. Secundo autem assignavit causam ex naturali complexione, vel
quia in aliquibus abundat humor aqueus qui est frigidus et humidus, et
ideo disperguntur de facili in eis impressiones phantasmatum, sicut
faciliter dilabuntur antiqua aedificia; vel quia in aliquibus abundat
humor terrestris, qui propter duritiem non recipiunt impressionem. Et
hoc postea manifestavit per exemplum velocium et tardorum.
8. Est autem considerandum, quod ideo praemisit impressionem
phantasmatis fieri in anima et in parte corporis, ut postmodum
ostenderet homines diversimode se habere ad huiusmodi impressionem
propter diversam corporis dispositionem.
9. Deinde cum dicit sed si tale argumentatur ad quaestionem prius
propositam. Et primo iam manifestato quod suppositum erat, resumit
quaestionem; et dicit quod, si hoc accidit circa memoriam, scilicet
quod sit in ea passio quaedam praesens ut pictura, quaerendum est:
utrum aliquis memoratur hanc passionem, quae praesentialiter est in
memorante, aut rem sensibilem a qua facta est ita impressio.
10. Secundo ibi, si quidem enim hoc, obiicit ad unam partem, et
dicit quod, si quis dicat quod homo memoratur hanc passionem
praesentem, sequitur quod nihil absentium memoretur, quod est contra
praedeterminata.
11. Tertio ibi, si vero illud, obiicit ad partem aliam tribus
rationibus. Quarum primam ponit dicens quod, si aliquis memoretur
illam rem a qua facta est passio, videtur esse inconveniens quod homo
sentiat id quod est praesens, scilicet passionem, et simul cum hoc
memoretur id quod est absens, quod non potest sentire. Dictum est
enim quod memoria pertinet ad primum sensitivum: et sic non videtur
quod sensus sit de uno, et memoria de alio.
12. Secundam rationem ponit, ibi, et si est simile. Et dicit
quod, si huiusmodi passio, quae est praesens memoranti, est in nobis
sicut quaedam figura aut pictura ipsius sensus in repraesentando primam
immutationem sensus a sensibili, quare memoria erit alterius, scilicet
rei, et non ipsiusmet figurae vel picturae? Cum enim sit figura
sensus, manifestum et quod apprehendi potest. Et etiam hoc
experimento patet quod ille qui memoratur, speculatur aliquid per
intellectum circa hanc passionem vel sentit per partem sensitivam.
Videtur autem inconveniens quod praesente eo quod cadit sub
apprehensione, illud non apprehendatur sed aliquid aliud.
13. Tertiam rationem ponit, ibi, quomodo igitur. Et quaerit
quomodo aliquis possit per sensum interiorem memorari illud quod non est
praesens. Cum enim sensus exterior sit conformis sensui interiori,
sequeretur quod sensus exterior esset rei non praesentis, ita scilicet
quod contingeret videre et audire rem non praesentem, quod videtur
inconveniens.
14. Deinde cum dicit aut est ut solvit propositam quaestionem. Et
primo ostendit per quam causam contingat memorari. Secundo ostendit
quae sit causa quod aliquid bene in memoria conservetur, ibi,
meditationes autem. Tertio epilogat, ibi, quod quidem igitur.
Circa primum duo facit. Primo solvit dubitationem. Secundo
manifestat solutionem per signum, ibi, et ob hoc aliquando. Dicit
ergo primo, quod potest assignari quomodo contingat et accidat hoc quod
dictum est, scilicet quod aliquis sentiat passionem praesentem et
memoretur rem absentem. Et inducit exemplum de animali quod pingitur
in tabula, quod quidem et est animal pictum et est imago animalis
veri. Et, cum idem subiecto sit cui conveniunt haec ambo, differunt
tamen haec duo ratione; et ideo alia est consideratio eius inquantum
est animal pictum, et alia inquantum est imago animalis veri; ita
etiam et phantasma quod est in nobis potest accipi vel prout est aliquod
in se, vel prout est phantasma alterius. Et secundum se quidem est
quoddam speculatum, circa quod speculatur intellectus vel phantasia
quantum pertinet ad partem sensitivam. Secundum vero quod est
phantasma alterius, quod prius sensimus vel intelleximus, sic
consideratur ut imago in aliud ducens, et principium memorandi.
15. Et ideo, cum anima memoretur secundum modum phantasmatis, si
anima convertatur ad ipsum secundum se, sic videtur animae adesse, vel
aliquid intelligibile quod intellectus in phantasmate inspicit, vel
simpliciter phantasma quod vis imaginativa apprehendit. Si vero anima
convertat se ad phantasma inquantum est phantasma alterius, et
consideret ipsum tamquam imaginem eius quod prius sensimus vel
intelleximus, ut dictum est circa picturam; et sicut ille qui non
videt Coriscum et considerat eius phantasma ut Corisci imaginem, haec
iam est alia passio huius considerationis, quia videlicet iam hoc ad
memoriam pertinet.
16. Et sicut accidit de phantasmate alicuius singularis hominis,
puta Corisci imaginem, quod quandoque consideratur secundum se
quandoque ut imago, ita etiam accidit circa intelligibilia: quandoque
enim intellectus inspicit ad phantasma, sicut ad quoddam animal
pictum, si inspiciat ad ipsum secundum se, sic solum consideratur ut
quoddam intelligibile; si autem intellectus inspiciat ad ipsum
inquantum est imago, sic erit principium memorandi, sicut accidit
ibi, idest circa particularia.
17. Sic igitur manifestum est quod quando anima convertit se ad
phantasma, prout est quaedam forma reservata in parte sensitiva, sic
est actus imaginationis sive phantasiae, vel etiam intellectus
considerantis circa hoc universale. Si autem anima convertatur ad
ipsum, inquantum est imago eius, quod prius audivimus aut
intelleximus, hoc pertinet ad actum memorandi. Et quia esse imaginem
significat intentionem quamdam circa formam, ideo convenienter
Avicenna dicit quod memoria respicit intentionem, imaginatio vero
formam per sensum apprehensam.
18. Deinde cum dicit et ob hoc manifestat quod dixerat per quaedam
signa. Et dicit quod, quia tunc memoramur quando attendimus ad
phantasma, secundum quod est imago eius quod prius sensimus et
intelleximus, ideo circa actum memoriae tripliciter se habent homines.
19. Aliquando enim quamvis in nobis sint motus phantasmatum, qui
sunt facti ab eo quod sensimus, qui scilicet relinquuntur ex prima
immutatione sensus proprii a sensibili, tamen nescimus si accidat hos
motus esse in nobis secundum hoc quod prius sensimus aliquid. Et ideo
dubitamus utrum memoremur vel non.
20. Secundo vero contingit aliquando quod hoc intelligit et
reminiscitur, quia prius audivimus aut vidimus aliquid cuius phantasma
tunc nobis occurrit, quod est proprie memorari: et hoc contingit
quando ille qui speculatur phantasma movetur quidem ab ipso praesenti
phantasmate, sed considerat ipsum inquantum est imago alterius, quod
prius sensit vel intellexit.
21. Tertio autem modo aliquando accidit contrarium primi modi, ut
scilicet credat homo se memorari cum non memoratur, sicut accidit
cuidam, qui dicebatur Antipheron, et erat origine Orcitas; et
similiter contingit illis qui patiuntur alienationem mentis.
Phantasmata enim quae eis de novo occurrunt existimant ac si essent
aliquorum prius factorum, ac si memorentur illa, quae nunquam viderunt
vel audierunt. Et hoc contingit cum aliquis considerat id quod non est
imago alterius prius facti, ac si esset eius imago.
22. Deinde cum dicit meditationes autem ostendit per quae memoria
conservetur. Et dicit quod frequentes meditationes eorum quae sensimus
aut intelleximus conservant memoriam ad hoc quod aliquis bene
reminiscatur eorum quae vidit aut intellexit. Nihil autem est aliud
meditari, quam multotiens considerare aliqua, sicut imaginem priorum
apprehensorum et non solum secundum se; qui quidem modus conservandi
pertinet ad rationem memoriae. Manifestum autem est quod ex frequenti
actu memorandi habitus memorabilium confirmatur, sicut et quilibet
habitus per similes actus, et multiplicata causa fortificatur
effectus.
23. Deinde cum dicit quid quidem epilogat similiter supradicta. Et
dicit quod dictum est quid memoria et memorari, quia memoria est
habitus, idest habitualis quaedam conservatio phantasmatis, non quidem
secundum seipsum (hoc enim pertinet ad virtutem imaginativam), sed
inquantum phantasma est imago alicuius prius sensati. Dictum est etiam
ad quam partem animae earum, quae in nobis sunt, pertineat, quia
scilicet pertinet ad primum sensitivum, inquantum per ipsum cognoscimus
tempus.
|
|