|
1. Postquam philosophus determinavit de memoria et memorari, nunc
determinat de reminisci. Et primo dicit de quo est intentio. Secundo
prosequitur propositum, ibi, non enim est memoria. Dicit ergo
primo, quod, postquam dictum est de memorari, reliquum est dicere de
reminisci, hoc ordine ut quaecumque vera possint accipi per
disputativas rationes, primo supponantur quasi existentia vera: per
quod excusat se a prolixa disputatione eorum quae ad reminiscentiam
pertinent.
2. Deinde cum dicit non enim exequitur propositum. Et circa hoc
tria facit. Primo ostendit quid sit reminiscentia, per comparationem
ad alias apprehensiones. Secundo determinat modum reminiscendi, ibi,
contingunt autem reminiscentiae. Tertio ostendit qualis passio sit
reminiscentia, ibi, quod autem corporea quaedam passio. Circa primum
duo facit. Primo ostendit quid non sit reminiscentia. Secundo quid
sit, ibi, sed cum resumat. Circa primum duo facit. Primo proponit
quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, cum enim primum
addiscat. Dicit ergo primo, quod reminiscentia neque est resumptio
memoriae, ita quod nihil aliud sit reminisci quam iterato memorari;
neque iterum reminiscentia est prima acceptio alicuius cognoscibilis,
puta quae fit per sensum vel per intellectum.
3. Deinde cum dicit cum enim manifestat quod dixerat. Et circa hoc
duo facit. Primo ostendit differentiam duorum quae proposuerat,
scilicet resumptionis memoriae et acceptionis. Secundo ostendit quod
reminiscentia non sit memoriae resumptio, neque etiam acceptio, ibi,
amplius manifestum. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod
acceptio non est memoria, quia ille qui accipit non memoratur.
Secundo ostendit, quod nec e converso memorari est acceptio, eo quod
ille qui memoratur non de novo accipit, ibi, neque ex principio.
Dicit ergo primo, quod, cum aliquis primum addiscat vel patiatur
quantum ad apprehensionem sensitivam, nullam memoriam tunc resumit,
quia nihil resumitur nisi prius existens: nulla autem memoria
praecessit; ergo primum addiscere vel sentire non est memoriam
resumere.
4. Deinde cum dicit neque ex ostendit quod memorari non sit prima
acceptio. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod memorari non
consistit in hoc quod est accipere notitiam. Secundo ostendit quod non
consistit in hoc quod est primo acceptum esse, ibi, adhuc autem.
Dicit ergo primo, quod neque etiam memorans accipit a principio
notitiam rei memoratae. Cum enim memoria sit facti, ut supra habitum
est, tunc est memor, quando notitia per modum habitus vel saltem
passionis iam est in facto esse. Sed, cum fit prima passio in ipsa,
scilicet acceptione notitiae, nondum est in facto esse; ergo nondum
fit in homine memoria.
5. Deinde cum dicit adhuc autem ostendit quod neque memoria est in
primo instanti in quo iam facta est notitia, sive per modum habitus,
sive per modum passionis, sicut quando nondum notitia est in habitum
versa. Ubi considerandum est quod sicut probatur in sexto physicorum,
primo dicitur esse factum aliquid in indivisibili instanti, quod est
ultimum temporis mensurantis motum. Dicit ergo quod cum primo facta
est notitia in indivisibili, quod est ultimum temporis generationis
notitiae, in illo quidem instanti dici potest quod iam inest patienti,
id est acquirenti notitiam, passio et scientia, ita ut non faciamus
vim in nomine scientiae, quod proprie significat habitum, sed
accipiamus hoc nomen communiter pro habitu et pro passione. Et ratio
huius quod dicit est, quia semper in ultimo instanti generationis verum
est dicere illud esse cuius est generatio, sicut in ultimo instanti
generationis ignis, ignis iam est. Existente autem scientia, nihil
prohibet memorari ea quae iam scimus, sed hoc est per accidens. Non
enim memoramur ea inquantum in praesenti eorum scientiam habemus, sed
per se memorari non contingit ante factum tempus, scilicet antequam
interveniat tempus medium inter notitiam prius existentem et ipsam
memoriam. Memoratur enim nunc aliquis quae prius audivit vel vidit vel
qualitercumque passus fuit, non autem nunc memoratur quod nunc passus
est. Manifestum est autem quod primo aliquis iam passus dicitur in
ipso ultimo instanti passionis; non ergo tunc potest esse memoria.
6. Deinde cum dicit amplius manifestum ostendit ulterius quod
reminiscentia nec est memoriae resumptio, nec nova acceptio. Et dicit
per praemissa manifestum esse quod memorari contingit non nunc
reminiscentem, id est non memoratur aliquis huius quod nunc
reminiscitur, sed eius quod a principio sensit vel qualitercumque
passus est. Et sic reminiscentia non est resumptio memoriae, sed
refertur ad aliquid quod prius aliquis apprehendit.
7. Deinde cum dicit sed cum manifestat quid sit reminiscentia. Et
primo dicit, quod reminiscentia est resumptio primae acceptionis.
Secundo ostendit quod non quaelibet talis resumptio est reminiscentia,
ibi, neque itaque. Dicit ergo primo, quod reminiscentia non est
resumptio memoriae, sed cum resumit aliquis id quod prius scivit vel
sensit sensu proprio vel communi, huiusmodi habitum dicimus esse
memoriam. Sicut enim memorari refertur ad prius factam notitiam, ita
et reminisci. Et tunc est reminisci, scilicet cum aliquo modo
resumimus priorem apprehensionem, non autem ita quod reminiscentia sit
aliquid eorum quae dicta sunt, vel sensus, vel memoria, vel
phantasia, vel scientia; sed per reminiscentiam accidit memorari,
quia reminiscentia est quidam motus ad memorandum. Et sic memoria
sequitur reminiscentiam, sicut terminus motum.
8. Vel secundum aliam literam, reminiscentia sequitur memoriam,
quia sicut inquisitio rationis est via ad aliquid cognoscendum, et
tamen ex aliquo cognito procedit, ita reminiscentia est via ad aliquid
memorandum, et tamen ex aliquo memorato procedit, ut infra patebit.
9. Deinde cum dicit neque itaque hic ostendit quod non quaelibet
resumptio sensus vel scientiae est reminiscentia. Et dicit quod non
est universaliter hoc verum quod reminiscentia fiat quandocumque iterum
fit cognitio scientiae vel sensus, quae prius fuerat; sed quodammodo
contingit resumentem scientiam aut sensum reminisci, et quodammodo
non. Et quod non sit universaliter verum, ostendit per hoc quod
contingit eumdem hominem, secundo post amissam scientiam idem addiscere
aut invenire quod prius, hoc tamen non est reminisci. Oportet igitur
quod reminisci differat ab his, scilicet ab iterato addiscere vel
invenire: et aliquid plus insit, quod sit principium reminiscendi,
quam requiratur ad addiscendum. Quid autem sit illud plus, per
sequentia manifestatur.
|
|