|
1. Postquam philosophus inquisivit quomodo reminiscentia se habeat ad
alia quae ad cognitionem pertinent, hic incipit manifestare
reminiscendi modum. Et primo manifestat modum reminiscendi. Secundo
ostendit differentiam inter memoriam et reminiscentiam, ibi, quod
quidem igitur non idem sunt. Circa primum duo facit. Primo ostendit
modum reminiscendi quantum ad res quarum reminiscimur. Secundo quantum
ad tempus; reminiscentia enim concernit tempus, sicut memoria, et hoc
ibi, maxime autem oportet cognoscere. Circa primum duo facit. Primo
proponit causam reminiscendi. Secundo ostendit modum, quo proceditur
in reminiscendo, ibi, cum igitur reminiscimur. Causa autem
reminiscendi est ordo motuum, qui relinquuntur in anima ex prima
impressione eius, quod primo apprehendimus.
2. Hanc ergo causam primo proponens, dicit quod reminiscentiae
contingunt per hoc quod unus motus natus est post alium nobis
occurrere: quod quidem contingit dupliciter. Uno modo, quando
secundus motus consequitur post primum motum ex necessitate, sicut ad
apprehensionem hominis sequitur apprehensio animalis ex necessitate: et
sic manifestum est, quod quando anima movetur primo motu, movebitur
etiam secundo. Alio vero modo contingit, quia secundus motus sequitur
post primum non ex necessitate, sed ex consuetudine, quia scilicet
aliquis consuevit post hoc cogitare vel dicere vel facere, et tunc
secundus motus sequitur post primum non semper, sed ut ad multum,
idest ut in pluribus, sicut etiam effectus naturales ut in pluribus ex
suis causis sequuntur, non semper.
3. Dicta autem consuetudo non firmatur aequaliter in omnibus
hominibus, sed accidit quod quidam semel cogitando velocius firment in
se consuetudinem quam alii, si multotiens cogitent hoc post illud;
quod potest contingere vel propter naturam, quae est melius receptiva
et retentiva impressionis. Et inde etiam contingit, quod nos semel
videntes quaedam, magis memoramur eorum quam alia multotiens visa.
Quia ea, quibus vehementius intendimus, magis in memoria manent. Ea
vero, quae superficialiter et leviter videmus aut cogitamus, cito a
memoria labuntur.
4. Deinde cum dicit cum igitur ostendit quomodo reminiscentia
procedat, supposito praedicto ordine motuum. Et circa hoc duo facit.
Primo manifestat modum procedendi in reminiscendo. Secundo ostendit
unde oporteat reminiscentem procedere, ibi, oportet autem acceptum
esse principium. Circa primum duo facit. Primo manifestat modum,
quo proceditur in reminiscendo. Secundo ex hoc ostendit qualiter
differt reminisci et addiscere, quod supra indeterminatum dimiserat,
et hoc ibi, et in hoc reminisci. Circa primum tria facit. Primo
proponit modum reminiscendi. Secundo ex hoc solvit quamdam
dubitationem, ibi, nihil autem oportet. Tertio manifestat propositum
per signa, ibi, unde citissime. Primo igitur concludit ex praemissis
quod, ex quo unus motus sequitur post alterum vel ex necessitate vel ex
consuetudine, oportet quod quando reminiscimur, moveamur secundum
aliquem horum motuum quousque veniamus ad hoc quod moveamur
apprehendendo illo motu, qui consuevit esse post primum, quem scilicet
motum intendimus reinvenire reminiscendo, quia reminiscentia nil est
aliud quam inquisitio alicuius quod a memoria excidit. Et ideo
reminiscendo venamur, id est inquirimus id quod consequenter est ab
aliquo priori, quod in memoria tenemus. Sicut enim ille qui inquirit
per demonstrationem, procedit ex aliquo priori, quod est notum, ex
quo venatur aliquid posterius, quod est ignotum; ita etiam
reminiscens, ex aliquo priori, quod in memoria habetur, procedit ad
reinveniendum id quod ex memoria excidit.
5. Hoc autem primum, a quo reminiscens suam inquisitionem incipit,
quandoque quidem est tempus aliquod notum, quandoque autem aliqua res
nota. Secundum tempus quidem incipit quandoque a nunc, idest a
praesenti tempore procedendo in praeteritum, cuius quaerit memoriam:
puta si quaerit memorari id quod fecit ante quatuor dies, meditatur
sic, hodie feci hoc, heri illud, tertia die aliud, et sic secundum
consequentiam motuum assuetorum pervenit resolvendo in id quod fecit
quarta die. Quandoque vero incipit ab aliquo alio tempore, puta
siquis in memoria habeat quid fecerit octavo die ante, et oblitus sit
quid fecerit quarta die, procedet descendendo ad septimam, et sic inde
quousque veniat ad quartam diem, vel etiam ab octava die ascendet in
decimamquintam diem, aut in aliquod aliud tempus praeteritum.
6. Similiter etiam quandoque reminiscitur aliquis incipiens ab aliqua
re cuius memoratur, a qua procedit ad aliam, triplici ratione.
Quandoque quidem ratione similitudinis, sicut quando aliquid aliquis
memoratur de Socrate, et per hoc occurrit ei Plato, qui est similis
ei in sapientia. Quandoque vero ratione contrarietatis, sicut si
aliquis memoretur Hectoris, et per hoc occurrit ei Achilles.
Quandoque vero ratione propinquitatis cuiuscumque, sicut cum aliquis
memor est patris, et per hoc occurrit ei filius. Et eadem ratio est
de quacumque alia propinquitate, vel societatis, vel loci, vel
temporis; et propter hoc fit reminiscentia, quia motus horum seinvicem
consequuntur.
7. Quorumdam enim praemissorum motus sunt idem, sicut praecipue
similium; quorumdam autem simul, scilicet contrariorum, quia cognito
uno contrariorum simul cognoscitur aliud; quandoque vero quidam motus
habent partem aliorum, sicut contingit in quibuscumque propinquis,
quia in unoquoque propinquorum consideratur aliquid quod pertinet ad
alterum; et ideo illud residuum, quod deest apprehensioni, cum sit
parvum, consequitur motum prioris, ut apprehenso primo, consequenter
occurrat apprehensioni secundum.
8. Est autem considerandum ulterius, quod quandoque pervenitur ad
motum posteriorem ex aliquo priori secundum praedictum modum ab his qui
quaerunt invenire motum consequentem perditum, et hoc proprie est
reminisci; quando scilicet aliquis ex intentione inquirit alicuius rei
memoriam. Contingit autem quandoque quod etiam illi qui non quaerunt
memorari, propterea quod sic procedentes ex priori motu in
posteriorem, ut dictum est, deveniunt in memoriam alicuius rei, cum
ille motus rei oblitae fiat in anima post alium, et hoc quidem erat
praeter intentionem sed ut secundum multa, idest in pluribus factis
aliis motibus quales diximus, scilicet similibus vel contrariis vel
propinquis insurgebat ille motus qui occurrit; sed hoc abusive dicitur
reminisci. Est autem casualiter memorari secundum similitudinem
quamdam reminiscentiae.
9. Deinde cum dicit nihil autem solvit ex praemissis quamdam
dubitationem. Posset enim alicui venire in dubium, quare frequenter
memoramur ea quae procul sunt, puta ea quae ante multos annos
contigerunt, et non memoramur ea quae sunt prope, puta quae fuerunt
ante paucos dies.
10. Sed ipse dicit, quod circa hoc non oportet intendere, idest
dubitando sollicitari, quia manifestum est quod aliqualiter eodem modo
hoc accidit, qui in praemissis positus est. Et exponit resumens quod
dictum est, scilicet quod contingit quandoque quod anima dicat
apprehendendo id quod consequenter est, cuius erat oblita, absque hoc
quod praeinquirat, vel ex intentione reminiscatur: quia propter
consuetudinem, unus motus sequitur ad alium. Unde insurgente primo
motu, sequitur secundus, etiam si homo non intendat. Et sicut
contingit hoc ex consuetudine praeter intentionem, ita etiam hoc faciet
aliquis cum ex intentione voluerit reminisci: quaeret enim accipere
primum motum, ad quem consequatur motus posterior. Et, quia
quandoque contingit quod motus eorum quae sunt procul, magis per
consuetudinem sunt firmati, propter hoc eorum interdum magis
memoramur, vel ex inquisitione vel sine inquisitione.
11. Deinde cum dicit unde citissime manifestat praemissum modum per
duo signa. Quorum primum ponit dicens, quod, quia ex priori motu
propter consuetudinem venitur in sequentem vel inquirendo vel non
inquirendo, inde est quod citissime et optime fiunt reminiscentiae,
quando incipit aliquis meditari a principio totius negotii, quia
secundum ordinem quo res sunt sibiinvicem consecutae, secundum hunc
ordinem facti sunt motus eorum in anima: sicut quando quaerimus aliquem
versum, prius incipimus a capite.
12. Secundum signum ponit ibi, et sunt. Et dicit quod illa sunt
magis reminiscibilia, quaecumque sunt bene ordinata, sicut mathematica
et theoremata mathematicorum, quorum secundum concluditur ex primo, et
sic deinceps. Illa autem quae sunt male ordinata, difficulter
reminiscuntur.
13. Sic ergo ad bene memorandum vel reminiscendum, ex praemissis
quatuor documenta utilia addiscere possumus. Quorum primum est, ut
studeat quae vult retinere in aliquem ordinem deducere. Secundo ut
profunde et intente eis mentem apponat. Tertio ut frequenter meditetur
secundum ordinem. Quarto ut incipiat reminisci a principio.
|
|