|
1. Postquam philosophus ostendit modum reminiscendi, hic manifestat
duo quae supra dicta sunt. Primo quidem quomodo differant reminisci et
iterum addiscere. Secundo quod oportet reminiscentem a principiis
incipere, ibi oportet autem acceptum esse. Circa primum duo facit.
Primo ostendit quomodo differt reminisci et iterum addiscere. Secundo
quomodo differt reminisci et iterum invenisse, ibi, multotiens autem.
Circa primum considerandum est, quod tam ille qui reminiscitur quam
ille qui iterato addiscit, recuperat notitiam quam amisit: sed ille
qui reminiscitur recuperat eam sub ratione memoriae, in ordine scilicet
ad id quod prius fuit cognitum; ille autem, qui iterato addiscit,
recuperat eam absolute, non quasi alicuius prius cogniti. Cum autem
ad notitiam ignotorum non perveniamus nisi ex aliquibus principiis
praecognitis, necesse est quod principia, ex quibus procedimus ad
aliquid ignotum cognoscendum, sint eiusdem generis, ut patet in primo
posteriorum. Et ideo necesse est, quod reminiscens ad recuperandum
notitiam sub ratione memoriae procedat ex aliquibus a principio
memoratis, quod non contingit iterato addiscere.
2. Dicit ergo, quod in hoc differt reminisci ab hoc quod est iterum
addiscere: quia reminiscens habet potestatem quodammodo ut moveatur in
aliquid quod consequitur ad primum in memoria retentum, puta cum
aliquis recordatur quod tale quid dictum est ei, oblitus est autem quis
dixerit ei; utetur ergo ad reminiscendum id cuius est oblitus, eo quod
habet in memoria. Sed quando non pervenit ad recuperandum amissam
notitiam per principium in memoria retentum, sed per aliquod aliud quod
ei de novo traditur a docente, non est memoria nec reminiscentia, sed
hoc est de novo addiscere.
3. Deinde cum dicit multoties autem manifestat quomodo differt
reminisci et iterum invenire. Et dicit, quod multoties homo non
potest iam reminisci eius quod oblitus est, quia non manent in eo motus
aliqui, ex quibus possit devenire in id quod quaerit memorari; sed si
quaerat, quasi de novo, in notitiam illius rei potest procedere, et
multotiens invenit id quod quaerit, ac si de novo scientiam
acquireret. Id autem contingit, quando anima diversa excogitans,
multis motibus movetur: et si contingat quod perveniat ad motum, quem
consequitur cognitio rei, tunc dicitur invenire.
4. Ideo autem non potest reminisci, licet posset invenire; quia
reminisci contingit per hoc, quod homo interius retinet quamdam
potentiam vel virtutem inducendi se ad motus rei quos quaerit: hoc
autem contingit, cum potest pervenire ad hoc quod moveatur motu quem
amisit per oblivionem: et hoc ex seipso, non ex aliquo docente, ut
contingit, quando iterum addiscit, et ex motibus praehabitis, sicut
dictum est, non ex novis motibus, sicut quando iterum invenit.
5. Deinde cum dicit oportet autem manifestat quod oportet
reminiscentem a principio incipere. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit propositum. Secundo assignat causam defectus, quem quandoque
patimur in reminiscendo, ibi, eius autem quod ab eodem. Circa primum
duo facit. Primo ostendit quod oportet reminiscentem incipere a
principio. Secundo a quali principio, ibi, videtur autem. Circa
primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit, quod
oportet, eum qui vult reminisci, accipere principium, a quo incipit
moveri, vel cogitando, vel loquendo, vel aliud faciendo.
6. Secundo ibi propter quod manifestat quod dixit per signum. Quia
enim oportet reminiscentem aliquod principium accipere, unde incipiat
procedere ad reminiscendum, inde est quod aliquando homines videntur
reminisci a locis, in quibus aliqua sunt dicta vel facta vel cogitata,
utentes loco quasi quodam principio ad reminiscendum: quia accessus ad
locum est principium quoddam eorum omnium quae in loco aguntur. Unde
et Tullius in sua rhetorica docet quod ad facile memorandum oportet
imaginari quaedam loca ordinata, quibus phantasmata eorum quae memorari
volumus quodam ordine distribuantur.
7. Tertio ibi, causa autem manifestat propositum per causam,
dicens; quod causa quare oportet reminiscentem accipere principium
est, quia homines de facili per mentis quamdam evagationem de uno
veniunt in aliud ratione similitudinis, aut contrarietatis, aut
propinquitatis: sicut si cogitemus vel loquamur de lacte, de facili
pervenimus in album propter lactis albedinem, et de albo in aerem
propter claritatem diaphani quae causat albedinem, et ab aere in
humidum, quia aer est humidus, ab humido autem pervenitur ad
reminiscendum temporis autumnalis, quod quaerebat, ratione
contrarietatis: quia hoc tempus est frigidum et siccum.
8. Deinde cum dicit videtur autem ostendit quale principium
reminiscens debeat accipere. Et dicit, quod istud, quod est
universale, videtur esse principium et medium, per quod potest
perveniri ad omnia. Dicitur hic universale, non illud quod
praedicatur de pluribus, sicut in logicis, sed id a quo aliquis
consuevit ad diversa moveri; sicut si post lac, aliquis moveatur ad
albedinem et ad dulcedinem, et iterum ab albedine ad quaedam alia,
sicut dictum est, et iterum a dulcedine ad calorem digerentem, et ad
ignem, et alia consequenter cogitata, lac erit quasi universale ad
omnes istos motus; et oportet ad hoc recurrere si aliquis voluerit
cuiuscumque consequentium reminisci: quia si non reminiscitur alicuius
consequentium prius, per alia posteriora principia, saltem reminisci
poterit cum venerit ad illud primum universale principium. Aut, si
tunc non reminiscitur, non poterit aliunde reminisci.
9. Et ponit exemplum de diversis cogitatis per diversas literas, a b
g d e z s t. Quas quidem literas enumerat secundum ordinem alphabeti
Graeci. Non tamen in reminiscendo est idem ordo, sed accipiendum est
quod aliquis cogitando vel loquendo de b, veniat in a, de a vero
quandoque quidem in t, quandoque in g, aut quandoque in d, quandoque
in e, de g vero quandoque in t, quandoque in a. Si ergo aliquis non
reminiscatur eius quod est in g, poterit reminisci eius quod est in e,
si veniat ad t ex quo movebatur ad duo, scilicet ad e et ad d. Sed
forte non quaerebat e, neque d, sed quaerebat s vel z; tunc veniens
ad g reminiscetur. Sed, quia nescimus utrum id quod quaerimus
contineatur sub e, vel sub g, oportet recurrere ad a, quod est quasi
universale respectu omnium. Et sic semper oportet procedere: puta si
adhuc b sit universalius quam a. Potest autem et aliter dispositio
praedicta intelligi, ut ab a directe quidem veniatur in g, lateraliter
autem in b: g autem lateraliter quidem in I, hinc inde, directe
autem in t a quo in d et e. Et inde dicit quod si aliquis non meminit
in e quod est ultimum venit in t quod est prius; et si forte in d non
meminit, quia id quod quaerit non continetur sub eo, recurrendum est
ad g, sub quo quaedam alia continentur, puta a z, et deinde in a, ut
prius dictum est sub quo continetur etiam b: quod quidem in proposita
linea conspici potest.
10. Deinde cum dicit eius autem assignat causam defectus quam
reminiscentes patiuntur. Et primo quantum ad hoc, quod omnino
reminiscimur. Secundo quantum ad hoc quod corrupte reminiscimur, ibi
quoniam autem. Dicit ergo primo, quod ideo ab eodem principio accepto
quandoque homines reminiscuntur, et quandoque non, quia contingit quod
ab eodem principio a quo movetur aliquis ad diversa, pluries movetur ad
unum quam ad aliud: puta si ab ipso g moveatur in e et in d pluries in
unum quam in aliud. Unde eo accepto, de facili reminiscitur eius, in
quod pluries consuevit moveri. Si vero non moveatur per antiquum,
idest per id, per quod magis consuevit moveri, movetur minus
consuete, et ideo non de facili reminiscitur, quia consuetudo est
quasi quaedam natura. Unde sicut ea quae sunt naturaliter de facili
fiunt et reparantur, inquantum scilicet res cito redeunt ad suam
naturam propter naturae inclinationem, ut patet in aqua calefacta quae
cito redit ad frigiditatem, ita etiam ea quae multoties
consideravimus, de facili reminiscimur propter inclinationem
consuetudinis.
11. Quod autem consuetudo sit sicut natura, manifestat per hoc,
quod sicut in natura quidam fit ordo, quo hoc potest hoc fit, ita
etiam quando multae operationes per ordinem se consequuntur, faciunt
quamdam naturam: et hoc praecipue contingit in operationibus
animalium, in quorum principiis aliquid est imprimens, et aliquid
impressionem recipiens, sicut imaginatio recipit impressionem sensus.
Et ideo quae frequenter vidimus vel audivimus magis in imaginatione
firmantur per modum cuiusdam naturae; sicut etiam multiplicatio
impressionis agentis naturalis producit ad formam, quae est natura
rei.
12. Deinde cum dicit quoniam autem ostendit causam quare quandoque
corrupte reminiscamur. Et dicit quod sicut in his quae sunt secundum
naturam contingit aliquid quod est extra naturam, quod est a fortuna
vel casu, sicut monstratur in partibus animalium, multo magis
contingit aliquid inordinatum et praeter intentionem in his quae sunt
secundum consuetudinem, quae etsi imitetur naturam, deficit tamen a
firmitate ipsius. Et ideo etiam ibi, idest in his quae per
consuetudinem reminiscimur, contingit reminisci aliter et aliter; et
hoc accidit propter aliquod impedimentum, puta cum aliquis retrahitur
inde, idest a consueto cursu ad quodcumque aliud, ut patet in his,
qui memoriter aliquid dicunt, quorum imaginatio si ad aliud
distrahatur, perdunt quod dicere debent vel dicunt corrupte: et
propter hoc, cum aliquis indigeat reminisci aliquod nomen, vel aliquem
sermonem, facimus circa alium sermonem dissimiliter ab eo quod scimus.
13. Ultimo autem epilogat, quod reminisci accidit secundum modum
praemissum.
|
|