|
1. Postquam philosophus ostendit modum reminiscendi, nunc ostendit
differentiam memoriae et reminiscentiae. Innuit autem tres
differentias: quarum prima est ex aptitudine ad utrumque. Dictum est
enim supra quod non iidem homines sunt bene memorativi et
reminiscitivi. Secunda autem differentia est ex parte temporis, quia
scilicet reminiscentia, cum sit via ad memoriam, tempore ipsam
praecedit, ut ex praedictis patet. Tertia differentia est ex parte
subiecti in quo utrumque eorum inveniri potest: quia hoc quod est
memorari, multa alia animalia participant praeter hominem, ut etiam
supra dictum est; sed nullum animal quod a nobis cognoscatur,
reminiscitur, nisi homo, quod quidem dicit, quia apud quosdam dubium
fuit, an aliquod animal esset rationale praeter hominem.
2. Causa autem quare soli homini convenit reminisci, est quia
reminiscentia habet similitudinem cuiusdam syllogismi; quare, sicut in
syllogismo pervenitur ad conclusionem ex aliquibus principiis, ita
etiam in reminiscendo aliquis quodam modo syllogizat se prius aliquid
vidisse, aut aliquo alio modo percepisse, ex quodam principio in hoc
deveniens: et reminiscentia est quasi quaedam inquisitio, quia non a
casu reminiscens ab uno in aliud, sed cum intentione deveniendi in
memoriam alicuius procedit. Hoc autem, scilicet quod aliquis inquirat
in aliud pervenire, solum illis accidit, quibus inest naturalis virtus
ad deliberandum: quia etiam deliberatio fit per modum cuiusdam
syllogismi; deliberatio autem solis hominibus competit: cetera vero
animalia non ex deliberatione, sed ex quodam naturali instinctu
operantur.
3. Deinde cum dicit quod autem ostendit qualis passio sit
reminiscentia. Quia enim dixerat quod reminiscentia est sicut
syllogismus quidam: syllogizare autem est actus rationis, quae non est
actus corporis cuiusdam, ut probatur secundum de anima, posset alicui
videri quod reminiscentia non esset passio corporea, idest operatio
exercitata per organum corporale. Philosophus autem ostendit
contrarium.
4. Et primo quidem per quoddam quod accidit reminiscentibus.
Secundo per eos qui habent impedimentum reminiscentiae, ibi, sunt
autem et superiora. Circa primum tria facit. Primo inducit accidens
praedictum. Secundo assignat causam praedicti accidentis, ibi, causa
autem eius. Tertio manifestat per simile, ibi, unde et irae et
timores. Dicit ergo primo, quod signum huius quod reminiscentia sit
quaedam corporea passio, sive existens inquisitio phantasmatis in
tali, idest in aliquo particulari, vel in tali, idest in quodam
organo corporeo, est, quod cum quidam non possunt reminisci
turbantur, id est quadam inquietudine sollicitantur, et valde apponunt
mentem ad reminiscendum. Et si contingat quod iam de cetero non
conentur ad reminiscendum, quasi cessante a proposito reminiscendi,
nihilominus adhuc inquietudo illa cogitationis remanet in eis; et hoc
maxime contingit in melancholicis, qui maxime moventur a
phantasmatibus: quia propter terrestrem naturam, impressiones
phantasmatum magis firmantur in eis.
5. Deinde cum dicit causa autem assignat causam praedicti
accidentis. Et primo ponit causam. Secundo ostendit in quibus maxime
locum habet, ibi, maxime autem turbantur. Circa primum considerandum
est, quod operationes, quae sunt partis intellectivae absque organo
corporali, sunt in sui arbitrio ut possit ab eis desistere cum
voluerit. Sed non ita est de operationibus quae per organum corporale
exercentur: quia non est in potestate hominis quod ex quo organum
corporale est mere eius passio statim cesset. Et ideo dicit quod causa
eius, quod est reminisci, non ita est in ipsis reminiscentibus, idest
in potestate eorum, ut scilicet possint desistere cum voluerint: quia
sicut accidit proiicientibus quod postquam moverit corpus proiectum,
non est amplius in eorum potestate ut sistant, sic etiam reminiscens et
quicumque investigans per organum corporale, movet corporale organum in
quo est passio. Unde non statim motus cessat cum homo voluerit.
6. Deinde cum dicit maxime autem ostendit in quibus maxime praedicta
causa locum habeat. Et dicit quod maxime turbantur, idest commoventur
in reminiscendo illi, quibus humiditas abundat circa locum ubi sunt
organa sensuum, puta circa cerebrum et circa cor: quia humiditas mota
non de facili quiescit, quousque occurrat illud quod quaeritur, et
motus inquisitionis procedat recte usque ad terminum. Nec est
contrarium quod supra dixit, hoc maxime accidere melancholicis, qui
sunt siccae naturae: quia in illis contingit propter violentam
impressionem, in his autem propter facilem commotionem.
7. Deinde cum dicit unde et manifestat quod dixerat per simile. Et
ponit duo similia. Quorum primum est de passionibus animae, quibus
organum corporale quodam modo commovetur. Et dicit quod quando ira,
vel timor, vel concupiscentia, vel si quid huiusmodi movetur contra
aliquod obiectum, etiam si homines velint in contrarium movere,
retrahendo se ab ira vel timore, non sedatur passio, sed contra idem
adhuc movetur: quod contingit, quia commotio corporalis organi non
statim quietatur.
8. Secundum simile ponit ibi, et comparatur. Et dicit quod
praedicta passio, quae accidit in reminiscendo, comparatur nominibus
et melodiis et ratiocinationibus cum aliquod eorum cum aliqua intentione
per os proferatur, sicut accidit his qui cum magna intentione
recitant, nominant, vel cantant, vel argumentantur: quia quando ipsi
volunt desistere, adhuc praeter intentionem eorum accidit quod
cantent, vel aliquid proferant, propter hoc quod motus pristinae
imaginationis adhuc manet in organo corporali.
9. Deinde cum dicit sunt autem manifestat propositum per hoc quod
reminiscentia impeditur per aliquam corporalem dispositionem. Et ponit
duas dispositiones corporales impedientes reminiscentiam. Quarum
primam ponit dicens, quod illi qui habent membra superiora maiora quam
inferiora, quae est dispositio nanorum, quia habent curtas tibias, et
superiorem partem corporis proportionaliter maiorem, sunt peius
memorativi, quam illi qui habent contrariam dispositionem, propter
hoc, quod organum sensitivum in eis, quod est in superiori parte, est
aggravatum in eis multitudine materiae, et propter hoc nec motus
sensibilium in eis diu possunt permanere, sed cito dissolvuntur propter
confusionem humorum, quod pertinet ad defectum memoriae; nec etiam de
facili possunt recte procedere reminiscendo: quia non possunt regulare
motum materiae, quod pertinet ad defectum reminiscentiae.
10. Secunda dispositio impediens est, quod illi qui sunt penitus
novi, sicut pueri nuper nati et multum senes sunt immemores, propter
motum augmenti qui est in pueris, et decrementi qui est in senibus, ut
supra dictum est, haec dispositio partim convenit cum prima, scilicet
quantum ad pueros, qui usque ad longam aetatem sunt nanosi, quasi
habentes superiorem partem corporis maiorem.
11. Sic ergo patet quod reminiscentia est corporalis passio, nec
est actus partis intellectivae, sed sensitivae, quae etiam in homine
est nobilior et virtuosior quam in aliis animalibus propter
coniunctionem ad intellectum. Semper enim quod est inferioris ordinis
perfectius fit suo superiori coniunctum, quasi aliquid de eius
perfectione participans.
12. Ultimo autem epilogando concludit quod dictum est de memoria et
memorari quae sit natura ipsorum, et per quam partem animae animalia
memorantur, et similiter de reminiscentia quid sit, et quomodo fiat,
et propter quam causam.
|
|