|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Boetius in Lib. de Trin.: forma simplex,
subiectum esse non potest. Sed substantia spiritualis creata, est
subiectum scientiae et virtutis et gratiae. Ergo non est forma
simplex. Sed nec est materia simplex, quia sic esset in potentia
tantum, non habens aliquam operationem. Ergo est composita ex materia
et forma.
2. Praeterea, quaelibet forma creata est limitata et finita. Sed
forma limitatur per materiam. Ergo quaelibet forma creata est forma in
materia. Ergo nulla substantia creata est forma sine materia.
3. Praeterea, principium mutabilitatis est materia; unde, secundum
philosophum, necesse est ut materia imaginetur in re mota. Sed
substantia spiritualis creata est mutabilis; solus enim Deus
naturaliter immutabilis est. Ergo substantia spiritualis creata habet
materiam.
4. Praeterea, Augustinus dicit, XII confessionum, quod Deus
fecit materiam communem visibilium et invisibilium. Invisibilia autem
sunt substantiae spirituales. Ergo substantia spiritualis habet
materiam.
5. Praeterea, philosophus dicit in VIII Metaphys., quod si
qua substantia est sine materia, statim est ens et unum; et non est ei
alia causa ut sit ens et unum. Sed omne creatum habet causam sui esse
et unitatis. Ergo nullum creatum est substantia sine materia. Omnis
ergo substantia spiritualis creata, est composita ex materia et forma.
6. Praeterea, Augustinus dicit in libro de quaestionibus veteris et
novi testamenti, quod prius fuit formatum corpus Adae quam anima ei
infunderetur: quia prius est necesse fieri habitaculum quam habitatorem
introduci. Comparatur autem anima ad corpus sicut habitator ad
habitaculum. Sed habitator est per se subsistens; anima igitur est
per se subsistens, et multo fortius Angelus. Sed substantia per se
subsistens non videtur esse forma tantum. Ergo substantia spiritualis
creata non est forma tantum: est ergo composita ex materia et forma.
7. Praeterea, manifestum est quod anima est susceptiva
contrariorum. Hoc autem videtur esse proprium substantiae compositae.
Ergo anima est substantia composita, et eadem ratione Angelus.
8. Praeterea, forma est quo aliquid est. Quidquid ergo compositum
est ex quo est et quod est, est compositum ex materia et forma. Omnis
autem substantia spiritualis creata composita est ex quo est et quod
est, ut patet per Boetium in libro de hebdomadibus. Ergo omnis
substantia spiritualis creata est composita ex materia et forma.
9. Praeterea, duplex est communitas: una in divinis, secundum quod
essentia est communis tribus personis; alia in rebus creatis, secundum
quod universale est commune suis inferioribus. Singulare autem videtur
primae communitatis, ut id quo distinguuntur ea quae communicant in
illo communi, non sit aliud realiter ab ipso communi: paternitas enim
qua pater distinguitur a filio, est ipsa essentia, quae est patri et
filio communis. In communitate autem universalis oportet quod id quo
distinguuntur ea quae continentur sub communi, sit aliud ab ipso
communi. In omni ergo creato quod continetur sub aliquo genere
communi, necesse est esse compositionem eius quod commune est, et eius
per quod commune ipsum restringitur. Substantia autem spiritualis
creata est in aliquo genere. Oportet ergo quod in substantia
spirituali creata, sit compositio naturae communis, et eius per quod
natura communis coarctatur. Haec autem videtur esse compositio formae
et materiae. Ergo in substantia spirituali creata, est compositio
formae et materiae.
10. Praeterea, forma generis non potest esse nisi in intellectu vel
materia. Sed substantia spiritualis creata, ut Angelus, est in
aliquo genere. Forma igitur generis illius vel est in intellectu
tantum, vel in materia. Sed si Angelus non haberet materiam, non
esset in materia. Ergo esset in intellectu tantum; et sic, supposito
quod nullus intelligeret Angelum, sequeretur quod Angelus non esset;
quod est inconveniens. Oportet igitur dicere, ut videtur, quod
substantia spiritualis creata sit composita ex materia et forma.
11. Praeterea, si substantia spiritualis creata esset forma
tantum, sequeretur quod una substantia spiritualis esset praesens
alteri. Si enim unus Angelus intelligit alium, aut hoc est per
essentiam Angeli intellecti, et sic oportebit quod substantia Angeli
intellecti sit praesens in intellectu Angeli intelligentis ipsum; aut
per speciem, et tunc idem sequitur, si species per quam Angelus ab
alio intelligitur, non differt ab ipsa substantia Angeli intellecti.
Nec videtur posse dari in quo differat, si substantia Angeli est sine
materia, sicut et eius species intelligibilis. Hoc autem est
inconveniens quod unus Angelus per sui substantiam sit praesens in
alio: quia sola Trinitas mente rationali illabitur. Ergo et primum,
ex quo sequitur, est inconveniens, scilicet quod substantia
spiritualis creata sit immaterialis.
12. Praeterea, Commentator dicit in XI Metaph., quod si esset
arca sine materia, idem esset cum arca quae est in intellectu; et sic
videtur idem quod prius.
13. Praeterea, Augustinus dicit, VII super Genes. ad
litteram, quod sicut caro habuit materiam, id est terram, de qua
fieret, sic fortasse potuit, et antequam ea ipsa natura fieret quae
anima dicitur, habere aliquam materiam pro suo genere spiritualem,
quae nondum esset anima. Ergo anima videtur esse composita ex materia
et forma; et eadem ratione Angelus.
14. Praeterea, Damascenus dicit, quod solus Deus essentialiter
immaterialis est et incorporeus. Non ergo substantia spiritualis
creata.
15. Praeterea, omnis substantia naturae suae limitibus
circumscripta, habet esse limitatum et coarctatum. Sed omnis
substantia creata est naturae suae limitibus circumscripta. Ergo omnis
substantia creata habet esse limitatum et coarctatum. Sed omne quod
coarctatur, aliquo coarctatur. Ergo in qualibet substantia creata est
aliquid coarctans, et aliquid coarctatum; et hoc videtur esse forma et
materia. Ergo omnis substantia spiritualis est composita ex materia et
forma.
16. Praeterea, nihil secundum idem agit et patitur; sed agit
unumquodque per formam, patitur autem per materiam. Sed substantia
spiritualis creata, ut Angelus, agit dum illuminat inferiorem
Angelum, et patitur dum illuminatur a superiori: similiter in anima
est intellectus agens et possibilis. Ergo tam Angelus quam anima
componitur ex materia et forma.
17. Praeterea, omne quod est, aut est actus purus, aut potentia
pura, aut compositum ex actu et potentia. Sed substantia spiritualis
non est actus purus, hoc enim solius Dei est; nec etiam potentia
pura. Ergo est compositum ex potentia et actu; quod videtur idem ei
quod est componi ex materia et forma.
18. Praeterea, Plato in Timaeo inducit Deum summum loquentem
diis creatis et dicentem: voluntas mea maior est nexu vestro; et
inducit haec verba Augustinus in Lib. de Civit. Dei. Dii autem
creati videntur esse Angeli. Ergo in Angelis est nexus, sive
compositio.
19. Praeterea, in his quae numerantur et essentialiter differunt,
est materia: quia materia est principium distinctionis secundum
numerum. Sed substantiae spirituales numerantur et essentialiter
differunt. Ergo habent materiam.
20. Praeterea, nihil patitur a corpore nisi habens materiam. Sed
substantiae spirituales creatae patiuntur ab igne corporeo, ut patet
per Augustinum, de Civit. Dei. Ergo substantiae spirituales
creatae habent materiam.
21. Praeterea, Boetius in Lib. de unitate et uno, expresse
dicit, quod Angelus est compositus ex materia et forma.
22. Praeterea, Boetius dicit in libro de Hebdomad., quod id
quod est, aliquid aliud potest habere admixtum. Sed ipsum esse nihil
omnino aliud habet admixtum; et idem possumus dicere de omnibus
abstractis et concretis. Nam in homine potest aliquid aliud esse quam
humanitas, utpote albedo, vel aliquid huiusmodi; sed in ipsa
humanitate non potest aliud esse nisi quod ad rationem humanitatis
pertinet. Si ergo substantiae spirituales sunt formae abstractae, non
poterit in eis esse aliquid quod ad eorum speciem non pertineat. Sed
sublato eo quod pertinet ad speciem rei, corrumpitur res. Cum ergo
omnis substantia spiritualis sit incorruptibilis, nihil quod inest
substantiae spirituali creatae, poterit amittere; et ita erit omnino
immobilis; quod est inconveniens.
23. Praeterea, omne quod est in genere participat principia
generis. Substantia autem spiritualis creata, est in praedicamento
substantiae. Principia autem huius praedicamenti sunt materia et
forma, quod patet per Boetium in Comment. praedicamentorum, qui
dicit quod Aristoteles relictis extremis, scilicet materia et forma,
agit de medio, scilicet de composito; dans intelligere quod substantia
quae est praedicamentum, de qua ibi agit, sit composita ex materia et
forma. Ergo substantia spiritualis creata, est composita ex materia
et forma.
24. Praeterea, omne quod est in genere componitur ex genere et
differentia. Differentia autem sumitur a forma, genus autem a
materia, ut patet in VIII Metaphys. Cum ergo substantia
spiritualis sit in genere, videtur quod sit composita ex materia et
forma.
25. Praeterea, id quod est primum in quolibet genere, est causa
eorum quae sunt post; sicut primus actus est causa omnis entis in
actu. Ergo eadem ratione omne illud quod est in potentia quocumque
modo, habet hoc a potentia prima, quae est potentia pura, scilicet a
prima materia. Sed aliqua potentia est in substantiis spiritualibus
creatis; quia solus Deus est actus purus. Ergo substantia
spiritualis creata habet hoc a materia: quod non posset esse, nisi
materia esset pars eius. Est ergo composita ex materia et forma.
1. Sed contra. Est quod Dionysius dicit IV cap. de Divin.
Nomin. de Angelis, quod sunt incorporei et immateriales.
2. Sed dices, quod dicuntur immateriales, quia non habent materiam
subiectam quantitati et transmutationi.- Sed contra est quod ipse
praemittit, quod ab universa materia sunt mundi.
3. Praeterea, secundum philosophum in IV Physic., locus non
quaeritur nisi propter motum; et similiter nec materia quaereretur nisi
propter motum. Secundum ergo quod aliqua habent motum, secundum hoc
quaerenda est in eis materia; unde illa quae sunt generabilia et
corruptibilia, habent materiam ad esse; quae autem sunt transmutabilia
secundum locum habent materiam ad ubi. Sed substantiae spirituales non
sunt transmutabiles secundum esse. Ergo non est in eis materia ad
esse; et sic non sunt compositae ex materia et forma.
4. Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit super angelicam
hierarchiam Dionysii, quod in substantiis spiritualibus idem est quod
vivificat et quod vivificatur. Sed id quod vivificat est forma; quod
autem vivificatur, est materia: forma enim dat esse materiae, vivere
autem viventibus est esse. Ergo in Angelis non differt materia et
forma.
5. Praeterea, Avicenna et Algazel dicunt quod substantiae
separatae, quae spirituales substantiae dicuntur, sunt omnino a
materia denudatae.
6. Praeterea, philosophus dicit in III de anima, quod lapis non
est in anima, sed species lapidis: quod videtur esse propter
simplicitatem animae, ut scilicet in ea materialia esse non possint.
Ergo anima non est composita ex materia et forma.
7. Praeterea, in libro de causis dicitur, quod intelligentia est
substantia quae non dividitur. Sed omne quod componitur, dividitur.
Ergo intelligentia non est substantia composita.
8. Praeterea, in his quae sunt sine materia, idem est intellectus
et quod intelligitur. Sed id quod intelligitur, est forma
intelligibilis omnino immaterialis. Ergo substantia intelligens est
absque materia.
9. Praeterea, Augustinus dicit in libro de Trinit., quod anima
se tota intelligit. Non autem intelligit per materiam: ergo materia
non est aliquid eius.
10. Praeterea, Damascenus dicit, quod anima est simplex. Non
ergo composita ex materia et forma.
11. Praeterea, spiritus rationalis magis appropinquat primo
simplicissimo, scilicet Deo, quam spiritus brutalis. Sed spiritus
brutalis non est compositus ex materia et forma. Ergo multo minus
spiritus rationalis.
12. Praeterea, plus appropinquat primo simplici substantia angelica
quam forma materialis. Sed forma materialis non est composita ex
materia et forma. Ergo nec substantia angelica.
13. Praeterea, forma accidentalis est ordine dignitatis infra
substantiam. Sed Deus facit aliquam formam accidentalem subsistere
sine materia, ut patet in sacramento altaris. Ergo fortius facit
aliquam formam in genere substantiae subsistere sine materia; et hoc
maxime videtur substantiae spiritualis.
14. Praeterea, Augustinus dicit, XII Confess.: duo
fecisti, domine: unum prope te, id est substantiam angelicam; aliud
prope nihil, scilicet materiam. Sic ergo materia non est in Angelo,
cum contra ipsum dividatur.
Respondeo. Dicendum quod circa hanc quaestionem contrarie aliqui
opinantur. Quidam enim asserunt, substantiam spiritualem creatam,
esse compositam ex materia et forma; quidam vero hoc negant. Unde ad
huius veritatis inquisitionem, ne in ambiguo procedamus, considerandum
est quid nomine materiae significetur. Manifestum est enim quod cum
potentia et actus dividant ens, et cum quodlibet genus per actum et
potentiam dividatur; id communiter materia prima nominatur quod est in
genere substantiae, ut potentia quaedam intellecta praeter omnem
speciem et formam, et etiam praeter privationem; quae tamen est
susceptiva et formarum et privationum, ut patet per August. XII
Confess. et I super Genes. ad litteram, et per philosophum in
VII Metaph. Sic autem accepta materia (quae est propria eius
acceptio et communis), impossibile est quod materia sit in substantiis
spiritualibus. Licet enim in uno et eodem, quod quandoque est in actu
quandoque in potentia, prius tempore sit potentia quam actus; actus
tamen naturaliter est prior potentia. Illud autem quod est prius, non
dependet a posteriori, sed e converso. Et ideo invenitur aliquis
primus actus absque omni potentia; nunquam tamen invenitur in rerum
natura potentia quae non sit perfecta per aliquem actum; et propter hoc
semper in materia prima est aliqua forma. A primo autem actu perfecto
simpliciter, qui habet in se omnem plenitudinem perfectionis, causatur
esse actu in omnibus; sed tamen secundum quemdam ordinem. Nullus enim
actus causatus habet omnem perfectionis plenitudinem; sed respectu
primi actus, omnis actus causatus est imperfectus. Quanto tamen
aliquis actus est perfectior, tanto est Deo propinquior. Inter omnes
autem creaturas Deo maxime appropinquant spirituales substantiae, ut
patet per Dionysium IV cap. caelestis Hierar.; unde maxime
accedunt ad perfectionem primi actus, cum comparentur ad inferiores
creaturas sicut perfectum ad imperfectum, et sicut actus ad potentiam.
Nullo ergo modo haec ratio ordinis rerum habet quod substantiae
spirituales ad esse suum requirant materiam primam, quae est
incompletissimum inter omnia entia: sed sunt longe supra totam materiam
et omnia materialia elevatae. Hoc etiam manifestum apparet, si quis
propriam operationem substantiarum spiritualium consideret. Omnes enim
spirituales substantiae intellectuales sunt. Talis autem est
uniuscuiusque rei potentia, qualis reperitur perfectio eius; nam
proprius actus propriam potentiam requirit: perfectio autem cuiuslibet
intellectualis substantiae, in quantum huiusmodi, est intelligibile
prout est in intellectu. Talem igitur potentiam oportet in substantiis
spiritualibus requirere, quae sit proportionata ad susceptionem formae
intelligibilis. Huiusmodi autem non est potentia materiae primae: nam
materia prima recipit formam contrahendo ipsam ad esse individuale;
forma vero intelligibilis est in intellectu absque huiusmodi
contractione. Sic enim intelligit intellectus unumquodque
intelligibile, secundum quod forma eius est in eo. Intelligit autem
intellectus intelligibile praecipue secundum naturam communem et
universalem; et sic forma intelligibilis in intellectu est secundum
rationem suae communitatis. Non est ergo substantia intellectualis
receptiva formae ex ratione materiae primae, sed magis per oppositam
quamdam rationem. Unde manifestum fit quod in substantiis
spiritualibus illa prima materia quae de se omni specie caret, eius
pars esse non potest. Si tamen quaecumque duo se habent ad invicem ut
potentia et actus, nominentur materia et forma, nihil obstat dicere,
ut non fiat vis in verbis, quod in substantiis spiritualibus est
materia et forma. Oportet enim in substantia spirituali creata esse
duo, quorum unum comparatur ad alterum ut potentia ad actum. Quod sic
patet. Manifestum est enim quod primum ens, quod Deus est, est
actus infinitus, utpote habens in se totam essendi plenitudinem, non
contractam ad aliquam naturam generis vel speciei. Unde oportet quod
ipsum esse eius non sit esse quasi inditum alicui naturae quae non sit
suum esse; quia sic finiretur ad illam naturam. Unde dicimus, quod
Deus est ipsum suum esse. Hoc autem non potest dici de aliquo alio:
sicut enim impossibile est intelligere quod sint plures albedines
separatae; sed si esset albedo separata ab omni subiecto et
recipiente, esset una tantum; ita impossibile est quod sit ipsum esse
subsistens nisi unum tantum. Omne igitur quod est post primum ens,
cum non sit suum esse, habet esse in aliquo receptum, per quod ipsum
esse contrahitur; et sic in quolibet creato aliud est natura rei quae
participat esse, et aliud ipsum esse participatum. Et cum quaelibet
res participet per assimilationem primum actum in quantum habet esse,
necesse est quod esse participatum in unoquoque comparetur ad naturam
participantem ipsum, sicut actus ad potentiam. In natura igitur rerum
corporearum materia non per se participat ipsum esse, sed per formam;
forma enim adveniens materiae facit ipsam esse actu, sicut anima
corpori. Unde in rebus compositis est considerare duplicem actum, et
duplicem potentiam. Nam primo quidem materia est ut potentia respectu
formae, et forma est actus eius; et iterum natura constituta ex
materia et forma, est ut potentia respectu ipsius esse, in quantum est
susceptiva eius. Remoto igitur fundamento materiae, si remaneat
aliqua forma determinatae naturae per se subsistens, non in materia,
adhuc comparabitur ad suum esse ut potentia ad actum: non dico autem ut
potentiam separabilem ab actu, sed quam semper suus actus comitetur.
Et hoc modo natura spiritualis substantiae, quae non est composita ex
materia et forma, est ut potentia respectu sui esse; et sic in
substantia spirituali est compositio potentiae et actus, et per
consequens formae et materiae; si tamen omnis potentia nominetur
materia et omnis actus nominetur forma. Sed tamen hoc non est proprie
dictum secundum communem usum nominum.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio formae opponitur rationi
subiecti. Nam omnis forma, in quantum huiusmodi, est actus; omne
autem subiectum comparatur ad id cuius est subiectum, ut potentia ad
actum. Si quae ergo forma est quae sit actus tantum, ut divina
essentia, illa nullo modo potest esse subiectum; et de hac Boetius
loquitur. Si autem aliqua forma sit quae secundum aliquid sit in
actu, et secundum aliquid in potentia; secundum hoc tantum erit
subiectum, secundum quod est in potentia. Substantiae autem
spirituales, licet sint formae subsistentes, sunt tamen in potentia,
in quantum habent esse finitum et limitatum. Et quia intellectus est
cognoscitivus omnium secundum sui rationem, et voluntas est amativa
universalis boni; remanet semper in intellectu et voluntate substantiae
creatae potentia ad aliquid quod est extra se. Unde si quis recte
consideret, substantiae spirituales non inveniuntur esse subiectae nisi
accidentium quae pertinent ad intellectum et voluntatem.
Ad secundum dicendum quod duplex est limitatio formae. Una quidem
secundum quod forma speciei limitatur ad individuum, et talis limitatio
formae est per materiam. Alia vero secundum quod forma generis
limitatur ad naturam speciei; et talis limitatio formae non fit per
materiam, sed per formam magis determinatam, a qua sumitur
differentia; differentia enim addita super genus contrahit ipsum ad
speciem. Et talis limitatio est in substantiis spiritualibus,
secundum scilicet quod sunt formae determinatarum specierum.
Ad tertium dicendum quod mutabilitas non invenitur in substantiis
spiritualibus secundum earum esse, sed secundum intellectum et
voluntatem. Sed talis mutabilitas non est ex materia, sed ex
potentialitate intellectus et voluntatis.
Ad quartum dicendum quod non est intentio Augustini dicere, quod sit
eadem numero materia visibilium et invisibilium, cum ipse dicat
duplicem informitatem intelligi per caelum et terram, quae dicuntur
primo creata; ut per caelum intelligatur substantia spiritualis adhuc
informis, per terram autem materia rerum corporalium, quae in se
considerata informis est, quasi omni specie carens: unde etiam dicitur
inanis et vacua, vel invisibilis et incomposita secundum aliam
litteram. Caelum autem non describitur inane et vacuum. Per quod
manifeste apparet quod materia, quae caret omni specie, non est pars
substantiae angelicae. Sed informitas substantiae spiritualis est
secundum quod nondum est conversa ad verbum a quo illuminatur, quod
pertinet ad potentiam intelligibilem. Sic ergo materiam communem
visibilium et invisibilium nominat utrumque, prout est informe suo
modo.
Ad quintum dicendum quod philosophus loquitur ibi non de causa agente,
sed de causa formali. Illa enim quae sunt composita ex materia et
forma, non statim sunt ens et unum, sed materia est ens in potentia et
fit ens actu per adventum formae, quae est ei causa essendi. Sed
forma non habet esse per aliam formam. Unde si sit aliqua forma
subsistens, statim est ens et unum, nec habet causam formalem sui
esse; habet tamen causam influentem ei esse, non autem causam
moventem, quae reducat ipsam de potentia praeexistenti in actum.
Ad sextum dicendum quod licet anima sit per se subsistens, non tamen
sequitur quod sit composita ex materia et forma, quia per se subsistere
potest convenire etiam formae absque materia. Cum enim materia habeat
esse per formam, et non e converso; nihil prohibet aliquam formam sine
materia subsistere, licet materia sine forma esse non possit.
Ad septimum dicendum quod esse susceptivum contrariorum est substantiae
in potentia aliqualiter existentis, sive sit composita ex materia et
forma, sive sit simplex. Substantia autem spiritualium non est
subiectum contrariorum, nisi pertinentium ad voluntatem et
intellectum, secundum quae est in potentia, ut ex dictis patet.
Ad octavum dicendum quod non idem est componi ex quod est et quo est,
et ex materia et forma. Licet enim forma possit dici quo aliquid est,
tamen materia non proprie potest dici quod est, cum non sit nisi in
potentia. Sed quod est, est id quod subsistit in esse, quod quidem
in substantiis corporeis est ipsum compositum ex materia et forma, in
substantiis autem incorporeis est ipsa forma simplex; quo est autem,
est ipsum esse participatum, quia in tantum unumquodque est, in
quantum ipse esse participat. Unde et Boetius sic utitur istis
vocabulis in libro de Hebdomad., dicens, quod in aliis praeter
primum, non idem est quod est et esse.
Ad nonum dicendum quod sub aliquo communi est aliquid dupliciter: uno
modo sicut individuum sub specie; alio modo sicut species sub genere.
Quandocumque igitur sub una communi specie sunt multa individua,
distinctio multorum individuorum est per materiam individualem, quae
est praeter naturam speciei; et hoc in rebus creatis. Quando vero
sunt multae species sub uno genere, non oportet quod formae quibus
distinguuntur species ad invicem, sint aliud secundum rem a forma
communi generis. Per unam enim et eamdem formam hoc individuum
collocatur in genere substantiae, et in genere corporis, et sic usque
ad specialissimam speciem. Si enim secundum aliquam formam hoc
individuum habeat quod sit substantia, de necessitate oportet quod
aliae formae supervenientes, secundum quas collocatur in inferioribus
generibus et speciebus, sint formae accidentales. Quod ex hoc patet.
Forma enim accidentalis a substantiali differt, quia forma
substantialis facit hoc aliquid, forma autem accidentalis advenit rei
iam hoc aliquid existenti. Si igitur prima forma, per quam collocatur
in genere, facit individuum esse hoc aliquid; omnes aliae formae
advenient individuo subsistenti in actu, et ita erunt formae
accidentales. Sequetur etiam quod per adventum posteriorum formarum,
quibus collocatur aliquid in specie specialissima vel subalterna, non
sit generatio, neque per subtractionem corruptio, simpliciter, sed
secundum quid. Cum enim generatio sit transmutatio ad esse rei, illud
simpliciter generari dicitur quod simpliciter fit ens de non ente in
actu, sed ente in potentia tantum. Si igitur aliquid fiat de
praeexistenti in actu, non generabitur simpliciter ens, sed hoc ens;
et eadem ratio est de corruptione. Est ergo dicendum quod formae rerum
sunt ordinatae, et una addit super alteram in perfectione. Et hoc
patet per philosophum in VIII Metaph., qui dicit quod
definitiones et species rerum sunt sicut numeri, in quibus species
multiplicantur per additionem unitatis; tum etiam hoc per inductionem
appareat gradatim species rerum multiplicari secundum perfectum et
imperfectum. Sic igitur per hoc excluditur positio Avicebron in
Lib. fontis vitae, quod materia prima, quae omnino sine forma
consideratur, primo recipit formam substantiae; qua quidem supposita
in aliqua sui parte, super formam substantiae recipit aliam formam,
per quam fit corpus; et sic deinceps usque ad ultimam speciem. Et in
illa parte in qua non recipit formam corpoream, est substantia
incorporea, cuius materiam non subiectam quantitati aliqui nominant
materiam spiritualem. Ipsam autem materiam iam perfectam per formam
substantiae, quae est subiectum quantitatis et aliorum accidentium,
dicit esse clavem ad intelligendum substantias incorporeas. Non enim
ex hoc contingit quod aliquod individuum sit corpus inanimatum et aliud
corpus animatum, per hoc quod individuum animatum habet formam
aliquam, cui substernatur forma substantialis corporis; sed quia hoc
individuum animatum habet formam perfectiorem, per quam habet non solum
subsistere et corpus esse, sed etiam vivere, aliud autem habet formam
imperfectiorem, per quam non attingit ad vitam, sed solum ad
subsistere corporaliter.
Ad decimum dicendum quod forma generis de cuius ratione est materia,
non potest esse extra intellectum nisi in materia, ut forma plantae aut
metalli. Sed hoc genus substantiae, non est tale de cuius ratione sit
materia; alioquin non esset metaphysicum, sed naturale. Unde forma
huius generis non dependet a materia secundum suum esse, sed potest
inveniri etiam extra materiam.
Ad undecimum dicendum quod species intelligibilis quae est in
intellectu Angeli intelligentis, differt ab Angelo intellecto non
secundum abstractum a materia et materiae concretum, sed sicut ens
intentionale ab ente quod habet esse ratum in natura; sicut differt
species coloris in oculo a colore qui est in pariete.
Ad duodecimum dicendum quod si arca esset sine materia per se
subsistens, esset intelligens seipsam; quia immunitas a materia est
ratio intellectualitatis. Et secundum hoc arca sine materia non
differret ab arca intelligibili.
Ad decimumtertium dicendum quod Augustinus inducit illud inquirendo:
quod patet ex hoc quod illam positionem improbat.
Ad decimumquartum dicendum quod solus Deus dicitur immaterialis et
incorporeus, quia omnia eius simplicitati comparata, possunt reputari
quasi corpora materialia, licet in se sint incorporea et immaterialia.
Ad decimumquintum dicendum quod esse substantiae spiritualis creatae
est coarctatum et limitatum non per materiam, sed per hoc quod est
receptum et participatum in natura determinatae speciei, ut dictum
est.
Ad decimumsextum dicendum, quod agit et patitur substantia spiritualis
creata, non secundum formam vel materiam, sed secundum quod est in
actu vel potentia.
Ad decimumseptimum dicendum quod substantia spiritualis nec est actus
purus, nec potentia pura, sed habens potentiam cum actu; non tamen
composita ex materia et forma, ut ex dictis patet.
Ad decimumoctavum dicendum quod Plato appellat deos secundos, non
Angelos, sed corpora caelestia.
Ad decimumnonum dicendum quod materia est principium distinctionis
secundum numerum in eadem specie, non autem distinctionis specierum.
Angeli autem non sunt multi numero in eadem specie; sed multitudo
eorum est sicut multae naturae specierum per se subsistentes.
Ad vicesimum dicendum quod substantiae spirituales non patiuntur ab
igne corporeo per modum alterationis materialis, sed per modum
alligationis, ut Augustinus dicit. Unde non oportet quod habeant
materiam.
Ad vicesimumprimum dicendum quod liber de unitate et uno non est
Boetii, ut ipse stilus indicat.
Ad vicesimumsecundum dicendum quod forma separata, in quantum est
actus, non potest aliquid extraneum habere admixtum, sed solum in
quantum est in potentia. Et hoc modo substantiae spirituales, in
quantum sunt in potentia secundum intellectum et voluntatem, recipiunt
aliqua accidentia.
Ad vicesimumtertium dicendum quod intentio Boetii non est dicere,
quod de ratione substantiae, quod est genus, sit esse compositum ex
materia et forma, cum substantia sit de consideratione metaphysici,
non naturalis; sed intendit dicere, quod cum forma et materia non
pertineant ad genus substantiae tamquam species; sola substantia, quae
est compositum, collocatur in genere ut species.
Ad vicesimumquartum dicendum quod in rebus compositis ex materia et
forma, genus sumitur a materia, et differentia a forma; ita tamen
quod per materiam non intelligatur materia prima, sed secundum quod per
formam recipit quoddam esse imperfectum et materiale respectu esse
specifici; sicut esse animalis est imperfectum et materiale respectu
hominis. Tamen illud duplex esse non est secundum aliam et aliam
formam, sed secundum unam formam, quae homini dat non solum hoc quod
est esse animal, sed hoc quod est esse hominem. Anima autem alterius
animalis dat ei solum esse animal; unde animal commune non est unum
numero, sed ratione tantum; quia non ab una et eadem forma homo est
animal et asinus. Subtracta ergo materia a substantiis spiritualibus,
remanebit ibi genus et differentia non secundum materiam et formam, sed
secundum quod consideratur in substantia spirituali tam id quod est
commune sibi et imperfectioribus substantiis, quam etiam id quod est
sibi proprium.
Ad vicesimumquintum dicendum quod quanto aliquid est plus in actu,
tanto perfectius est; quanto autem aliquid est plus in potentia, tanto
est imperfectius. Imperfecta autem a perfectis sumunt originem, et
non e converso. Unde non oportet quod omne quod quocumque modo est in
potentia, hoc habeat a pura potentia quae est materia. Et in hoc
videtur fuisse deceptus Avicebron in libro fontis vitae, dum credidit
quod omne illud quod est in potentia vel subiectum, quodammodo hoc
habeat ex prima materia.
|
|