|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Dionysius cap. I de Divin. Nomin., quod
incorporalia sunt incomprehensibilia a corporalibus. Sed omnis forma
comprehenditur a materia, cum sit actus eius. Ergo substantia
spiritualis incorporea non potest esse forma corporis.
2. Praeterea, secundum philosophum in libro de somno et vigilia
cuius est potentia eius est actio. Sed operatio propria substantiae
spiritualis est intelligere, quae non potest esse corporis: quia non
contingit intelligere per organum corporeum, ut probatur in III de
anima. Ergo potentia intellectiva non potest esse forma corporis;
ergo neque substantia spiritualis, in qua fundatur talis potentia,
potest esse forma corporis.
3. Praeterea, quod advenit alicui post esse completum, advenit ei
accidentaliter. Sed substantia spiritualis habet in se esse
subsistens. Si igitur adveniat ei corpus, adveniet ei
accidentaliter. Non ergo potest ei uniri ut forma substantialis.
4. Sed dicebat, quod anima, in quantum est spiritus, est per se
subsistens; in quantum autem est anima, unitur ut forma.- Sed
contra, anima secundum suam essentiam est spiritus; aut igitur
secundum suam essentiam est forma corporis, aut secundum aliquid
additum essentiae. Si autem secundum aliquid additum essentiae, cum
omne illud quod advenit alicui supra essentiam suam sit accidentale,
sequitur quod anima per aliquod accidens uniatur corpori; et sic homo
est ens per accidens, quod est inconveniens. Ergo unitur ei per suam
essentiam, in quantum est spiritus.
5. Praeterea, forma non est propter materiam, sed materia propter
formam. Unde anima non unitur corpori ut perficiatur corpus; sed
magis corpus, si anima est forma, unitur ei propter animae
perfectionem. Sed anima ad sui perfectionem non indiget corpore, cum
sine corpore possit esse et intelligere. Ergo anima non unitur corpori
ut forma.
6. Praeterea, unio formae et materiae est naturalis. Sed unio
animae ad corpus non est naturalis, sed miraculosa; dicitur enim in
libro de spiritu et anima: plenum fuit miraculo quod tam diversa et tam
divisa ad invicem potuerunt coniungi. Ergo anima non unitur corpori ut
forma.
7. Praeterea, secundum philosophum in libro de caelo, omnis
debilitatio est praeter naturam. Quidquid ergo debilitat aliquid, non
unitur ei naturaliter. Sed anima debilitatur per unionem corporis; et
quantum ad esse, quia corpus praegravat animam, ut dicitur in libro de
spiritu et anima, et quantum ad operationem; quia non potest se
cognoscere, nisi retrahendo se ab omnibus corporeis nexibus, ut in
eodem libro dicitur. Ergo unio animae ad corpus non est naturalis; et
sic idem quod prius.
8. Praeterea, Commentator dicit in VIII Metaph., quod cum id
quod est in potentia, fit actu, hoc non fit per aliquod additum. Sed
cum anima unitur corpori, additur corpori aliquod extrinsecum; quia
anima creatur a Deo, et corpori infunditur. Ergo anima non est actus
seu forma corporis.
9. Praeterea, forma educitur de potentia materiae. Sed substantia
spiritualis non potest educi de potentia materiae corporalis. Ergo
substantia spiritualis non potest uniri corpori ut forma.
10. Praeterea, maior est convenientia spiritus ad spiritum quam
spiritus ad corpus. Sed spiritus non potest esse forma alterius
spiritus. Ergo neque substantia spiritualis potest esse forma
corporis.
11. Praeterea, Augustinus dicit, quod anima et Angelus sunt
natura pares, officio dispares. Sed Angelus non potest esse forma
corporis. Ergo neque anima.
12. Praeterea, Boetius dicit in libro de duabus naturis: natura
est unumquodque informans specifica differentia. Sed eadem est
specifica differentia animae et Angeli, scilicet rationale. Ergo
eadem natura utriusque; et sic idem quod prius.
13. Praeterea, anima eodem modo se habet ad totum et partes; quia
est tota in toto, et tota in qualibet parte. Sed substantia
spiritualis, quae est intellectus, nullius partis corporis est actus,
ut dicitur in III de anima. Ergo substantia spiritualis non est
forma totius corporis.
14. Praeterea, forma naturalis existens in corpore, non operatur
extra corpus. Sed anima existens in corpore operatur extra corpus:
dicitur enim in Concilio Anquirensi de mulieribus quae putant se ad
Dianam de nocte ire, quod eis advenit in spiritu quod putant se in
corpore pati; et sic etiam spiritus eorum extra corpus operatur. Non
ergo substantia spiritualis unitur corpori ut forma naturalis eius.
15. Praeterea, in libro de articulis fidei dicitur: neque forma
sine materia, neque materia sine forma subiectum esse potest. Sed
corpus est subiectum aliquorum accidentium. Ergo corpus non est
materia sine forma. Si igitur substantia spiritualis advenit ei ut
forma, sequeretur quod duae formae erunt in uno et eodem; quod est
impossibile.
16. Praeterea, corruptibile et incorruptibile differunt genere,
nec aliquid de eis dicitur univoce, ut patet per philosophum et
Commentatorem eius in X Metaph. Plus ergo differt corruptibile et
incorruptibile quam duo contraria, quae sunt species unius generis.
Boetius enim dicit quod unum contrarium non iuvat aliud ad esse. Ergo
substantia spiritualis cum sit incorruptibilis, non iuvat corpus
corruptibile ad esse, et ita non est forma eius, cum forma det esse
materiae.
17. Praeterea, quidquid unitur alteri per id quod non est de
essentia eius, non unitur ei ut forma. Sed intellectus unitur corpori
per phantasmata, quod non est de substantia intellectus, ut
Commentator dicit in III de anima. Ergo substantia spiritualis,
quae est intellectus, non unitur corpori ut forma.
18. Praeterea, omnis substantia spiritualis est intellectualis.
Omnis autem substantia intellectualis est abstracta a materia, cum per
immunitatem a materia sit aliquid intellectuale. Nulla ergo substantia
spiritualis est forma in materia; et ita non potest uniri corpori ut
forma.
19. Praeterea, ex materia et forma fit unum. Si igitur substantia
spiritualis unitur corpori ut forma, oportet quod ex substantia
spirituali et corpore fiat unum. Formae intelligibiles quae
recipiuntur in intellectu, reciperentur in materia corporali; quod est
impossibile: quia formae receptae in materia corporali, sunt
intelligibiles tantum in potentia. Non ergo substantia spiritualis
unitur corpori ut forma.
Sed contra, est quod Dionysius dicit IV cap. de Divin.
Nomin., quod anima est substantia intellectualis habens vitam
indeficientem. Sed anima est forma corporis, ut patet per eius
definitionem, quae ponitur in II de anima. Ergo aliqua substantia
spiritualis, sive intellectualis, unitur corpori ut forma.
Respondeo. Dicendum quod difficultas huius quaestionis ex hoc
accidit, quia substantia spiritualis est quaedam res per se
subsistens. Formae autem debetur esse in alio, id est in materia,
cuius est actus et perfectio. Unde contra rationem substantiae
spiritualis esse videtur quod sit corporis forma; et propter hoc
Gregorius Nyssenus in suo libro quem de anima fecit, imposuit
Aristoteli quod posuit animam non per se subsistentem esse, et
corrumpi corrupto corpore, quia posuit eam entelechiam, idest actum
vel perfectionem physici corporis. Sed tamen si quis diligenter
consideret, evidenter apparet quod necesse est aliquam substantiam
formam humani corporis esse. Manifestum est enim quod huic homini
singulari, ut Socrati vel Platoni, convenit intelligere. Nulla
autem operatio convenit alicui nisi per aliquam formam in ipso
existentem, vel substantialem vel accidentalem; quia nihil agit aut
operatur nisi secundum quod est actu. Est autem unumquodque actu per
formam aliquam vel substantialem vel accidentalem, cum forma sit
actus; sicut ignis est actu ignis per igneitatem, actu calidus per
calorem. Oportet igitur principium huius operationis quod est
intelligere, formaliter inesse huic homini. Principium autem huius
operationis non est forma aliqua cuius esse sit dependens a corpore, et
materiae obligatum sive immersum; quia haec operatio non fit per
corpus, ut probatur in III de anima; unde principium huius
operationis habet operationem sine communicatione materiae corporalis.
Sic autem unumquodque operatur secundum quod est; unde oportet quod
esse illius principii sit esse elevatum supra materiam corporalem, et
non dependens ab ipsa. Hoc autem proprium est spiritualis
substantiae. Oportet ergo dicere, si praedicta coniungantur, quod
quaedam spiritualis substantia, sit forma humani corporis. Quidam
vero concedentes quod intelligere sit actus spiritualis substantiae,
negaverunt illam spiritualem substantiam uniri corpori ut forma.
Quorum Averroes posuit intellectum possibilem, secundum esse,
separatum a corpore. Vidit tamen quod nisi esset aliqua unio eius ad
hunc hominem, actio eius ad hunc hominem pertinere non posset. Si
enim sint duae substantiae omnino disiunctae, una agente vel operante,
alia non dicitur operari. Unde posuit intellectum illum, quem dicebat
separatum omnino secundum esse a corpore, continuari cum hoc homine per
phantasmata, hac ratione, quia species intelligibilis, quae est
perfectio intellectus possibilis, fundatur in phantasmatibus a quibus
abstrahitur. Sic ergo habet duplex esse: unum in intellectu
possibili, cuius est forma; et aliud in phantasmatibus, a quibus
abstrahitur. Phantasmata autem sunt in hoc homine, quia virtus
imaginativa est virtus in corpore, id est habens organum corporale.
Ipsa ergo species intelligibilis est medium coniungens intellectum
possibilem homini singulari. Sed haec continuatio nullo modo sufficit
ad hoc quod hic homo singularis intelligat. Ut enim Aristoteles dicit
in Lib. III de anima, phantasmata comparantur ad intellectum
possibilem sicut color ad visum. Sic igitur species intelligibilis a
phantasmatibus abstracta, est in intellectu possibili, sicut species
coloris in sensu visus; sic autem est in phantasmatibus intelligibilis
species sicut species visibilis est in colore parietis. Per hoc autem
quod species visibilis, quae est forma visus, fundatur in colore
parietis, non coniungitur visus parieti ut videnti, sed ut viso; non
enim per hoc paries videt, sed videtur. Non enim hoc facit
cognoscentem, ut sit in eo forma cuius similitudo est in potentia
cognoscente; sed ut sit in ipso cognoscitiva potentia. Neque igitur
hic homo per hoc erit intelligens quod sunt in eo phantasmata, quorum
similitudo, quae est species intelligibilis, est in intellectu
possibili; sed sequitur per hoc quod sua phantasmata sint aliorum
intellecta. Sed oportet ipsum intellectum possibilem, qui est
potentia intelligens, formaliter inesse huic homini ad hoc quod hic
homo intelligat. Videtur etiam in ipsa ratione continuationis
defecisse; cum species intelligibilis non sit unum cum intellectu
possibili, nisi in quantum est abstracta a phantasmatibus: sic enim
solum est intellecta in actu; secundum autem quod est in
phantasmatibus, est intellecta solum in potentia. Per hoc igitur
magis demonstratur disiunctio intellectus possibilis a phantasmatibus
quam continuatio. Oportet enim illa esse omnino disiuncta, quorum uni
aliquid uniri non potest, nisi fuerit ab altero separatum. Hac igitur
opinione reiecta tanquam impossibili, considerandum est quod Plato
efficacius posuit hunc hominem intelligere, nec tamen substantiam
spiritualem uniri corpori ut formam. Ut enim Gregorius Nyssenus
narrat, Plato posuit substantiam intellectivam, quae dicitur anima,
uniri corpori per quemdam spiritualem contactum: quod quidem
intelligitur secundum quod movens vel agens tangit motum aut passum,
etiam si sit incorporeum. Ex qua ratione dicit Aristoteles in I de
generatione quod quaedam tangunt et non tanguntur, quia agunt et non
patiuntur. Unde dicebat Plato, ut dictus Gregorius refert, quod
homo non est aliquid compositum ex anima et corpore, sed est anima
utens corpore, ut intelligatur esse in corpore quodammodo sicut nauta
in navi. Quod videtur tangere Aristoteles in II de anima. Sic
igitur et hic homo intelligit in quantum hic homo est ipsa substantia
spiritualis, quae est anima, cuius actus proprius est intelligere;
hac tamen substantia forma corporis non existente. Sed ad huius
rationis improbationem unum sufficiat, quod Aristoteles in II de
anima inducit directe contra hanc positionem. Si enim anima non
uniretur corpori ut forma, sequeretur quod corpus et partes eius non
haberent esse specificum per animam; quod manifeste falsum apparet:
quia recedente anima non dicitur oculus aut caro et os nisi aequivoce,
sicut oculus pictus vel lapideus. Unde manifestum est quod anima est
forma et quod quid erat esse huius corporis, id est a qua hoc corpus
habet rationem suae speciei. Qualiter autem hoc esse possit
inquirendum est. Considerandum est autem quod quanto aliqua forma est
perfectior, tanto magis supergreditur materiam corporalem; quod patet
inducenti in diversis formarum ordinibus. Forma enim elementi non
habet aliquam operationem nisi quae fit per qualitates activas et
passivas; quae sunt dispositiones materiae corporalis. Forma autem
corporis mineralis habet aliquam operationem excedentem qualitates
activas et passivas, quae consequitur speciem ex influentia corporis
caelestis; ut quod magnes attrahit ferrum, et quod sapphyrus curat
apostema. Ulterius autem anima vegetabilis habet operationem, cui
quidem deserviunt qualitates activae et passivae organicae; sed tamen
supra posse huiusmodi qualitatum, ipsa effectum proprium sortitur
nutriendo et augendo usque ad determinatum terminum, et alia huiusmodi
complendo. Anima autem sensitiva ulterius habet operationem, ad quam
nullo modo se extendunt qualitates activae et passivae, nisi quatenus
exiguntur ad compositionem organi per quod talis operatio exercetur, ut
videre, audire, appetere et huiusmodi. Perfectissima autem
formarum, id est anima humana, quae est finis omnium formarum
naturalium, habet operationem omnino excedentem materiam, quae non fit
per organum corporale, scilicet intelligere. Et quia esse rei
proportionatur eius operationi, ut dictum est, cum unumquodque
operetur secundum quod est ens; oportet quod esse animae humanae
superexcedat materiam corporalem, et non sit totaliter comprehensum ab
ipsa, sed tamen aliquo modo attingatur ab ea. In quantum igitur
supergreditur esse materiae corporalis, potens per se subsistere et
operari, anima humana est substantia spiritualis; in quantum vero
attingitur a materia, et esse suum communicat illi, est corporis
forma. Attingitur autem a materia corporali ea ratione quod semper
supremum infimi ordinis attingit infimum supremi, ut patet per
Dionysium VII cap. de Divin. Nomin.; et ideo anima humana quae
est infima in ordine substantiarum spiritualium, esse suum communicare
potest corpori humano, quod est dignissimum, ut fiat ex anima et
corpore unum sicut ex forma et materia. Si vero substantia spiritualis
esset composita ex materia et forma, impossibile esset quod esset forma
corporalis: quia de ratione materiae est quod non sit in alio, sed
quod ipsa sit primum subiectum.
Ad primum ergo dicendum quod substantia spiritualis, licet non
comprehendatur a corpore, attingitur tamen aliqualiter ab eo, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum quod intelligere est operatio animae humanae
secundum quod superexcedit proportionem materiae corporalis, et ideo
non fit per aliquod organum corporale. Potest tamen dici, quod ipsum
coniunctum, id est homo, intelligit, in quantum anima, quae est pars
eius formalis, habet hanc operationem propriam, sicut operatio
cuiuslibet partis attribuitur toti; homo enim videt oculo, ambulat
pede, et similiter intelligit per animam.
Ad tertium dicendum quod anima habet esse subsistens, in quantum esse
suum non dependet a corpore, utpote supra materiam corporalem
elevatum. Et tamen ad huius esse communionem recipit corpus, ut sic
sit unum esse animae et corporis, quod est esse hominis. Si autem
secundum aliud esse uniretur sibi corpus, sequeretur quod esset unio
accidentalis.
Ad quartum dicendum quod anima secundum suam essentiam est forma
corporis, et non secundum aliquid additum. Tamen in quantum
attingitur a corpore, est forma; in quantum vero superexcedit corporis
proportionem, dicitur spiritus, vel spiritualis substantia.
Ad quintum dicendum quod nulla pars habet perfectionem naturae separata
a toto. Unde anima, cum sit pars humanae naturae, non habet
perfectionem suae naturae nisi in unione ad corpus. Quod patet ex hoc
quod in virtute ipsius animae est quod fluant ab ea quaedam potentiae
quae non sunt actus organorum corporalium, secundum quod excedit
corporis proportionem; et iterum quod fluant ab ea potentiae quae sunt
actus organorum, in quantum potest contingi a materia corporali. Non
est autem aliquid perfectum in sua natura, nisi actu explicari possit
quod in eo virtute continetur. Unde anima, licet possit esse et
intelligere a corpore separata, tamen non habet perfectionem suae
naturae cum est separata a corpore ut Augustinus dicit, XII super
Genes. ad litteram.
Ad sextum dicendum quod miraculum non accipitur ibi secundum quod
dividitur contra naturalem operationem, sed secundum quod etiam ipsa
naturalia opera miracula dicuntur, prout ab incomprehensibili divina
virtute procedunt. Et hoc modo dicit Augustinus super Ioan., quod
mirabilius est quod Deus ex paucis granis tantam segetum multitudinem
producit, quae sufficiat ad totius humani generis satietatem, quam
quod ex quinque panibus quinque millia hominum satiavit.
Ad septimum dicendum quod illud per quod debilitatur aliquid,
praeintellecta sua natura, non est naturale. Contingit tamen
plerumque quod aliquid est pertinens ad naturam alicuius, ex quo tamen
sequitur in eo aliqua debilitatio aut defectus: sicut componi ex
contrariis est naturale animali, ex quo sequitur in eo mors et
corruptio. Et similiter naturale est animae quod indigeat
phantasmatibus ad intelligendum; ex quo tamen sequitur quod diminuatur
in intelligendo a substantiis superioribus. Quod autem dicitur, quod
anima a corpore praegravatur, hoc non est ex eius natura, sed ex eius
corruptione, secundum illud Sapient. IX: corpus quod corrumpitur
aggravat animam. Quod vero dicitur quod abstrahit se a nexibus
corporalibus ut se intelligat, intelligendum est quod abstrahit se ab
eis quasi ab obiectis, quia anima intelligitur per remotionem omnis
corporeitatis; non tamen ab eis abstrahitur secundum esse. Quinimmo,
quibusdam corporeis organis laesis, non potest anima directe nec se nec
aliud intelligere, ut quando laeditur cerebrum.
Ad octavum dicendum quod quanto aliqua forma est altior, tanto plus
indiget a potentiori agente produci. Unde cum anima humana sit
altissima omnium formarum, producitur a potentissimo agente, scilicet
Deo; alio tamen modo quam aliae formae a quibuscumque agentibus. Nam
aliae formae non sunt subsistentes: unde esse non est earum, sed eis
aliqua sunt; unde fieri earum est secundum quod materia vel subiectum
reducitur de potentia in actum: et hoc est educi formam de potentia
materiae absque additione alicuius extrinseci. Sed ipsa anima habet
esse subsistens; unde sibi proprie debetur fieri, et corpus trahitur
ad esse eius. Et propter hoc dicitur quod est ab extrinseco, et quod
non educitur de potentia materiae. Unde patet solutio ad nonum.
Ad decimum dicendum quod spiritus magis convenit cum spiritu quam
corpore convenientia naturae; sed convenientia proportionis, quae
requiritur inter formam et materiam, magis convenit spiritus cum
corpore quam spiritus cum spiritu: cum duo spiritus sint duo actus,
corpus autem comparetur ad animam sicut potentia ad actum.
Ad undecimum dicendum quod Angelus et anima sunt pares natura
generis, in quantum utrumque est intellectualis substantia. Sed
Angelus natura speciei est superior, ut patet per Dionysium, IV
cap. Caelest. hierarchiae.
Ad duodecimum dicendum quod rationale proprie acceptum est differentia
animae, non Angeli, sed magis intellectuale, ut Dionysius utitur;
quia Angelus non cognoscit veritatem per discursum rationis, sed
simplici intuitu, quod est proprie intelligere. Si tamen rationale
large accipiatur tunc dicendum est, quod non est ultima differentia
specifica, sed dividitur per alias specificas differentias, propter
diversos gradus intelligendi.
Ad decimumtertium dicendum quod intellectus non dicitur esse actus
partis alicuius corporis, in quantum est potentia non utens organo;
ipsa tamen substantia animae unitur corpori ut forma, sicut dictum
est.
Ad decimumquartum dicendum quod illis mulieribus discursus dicitur
accidere in spiritu; non quod spiritus, id est substantia animae,
extra corpus operetur; sed quia in spiritu, hoc est in phantastico
animae, huiusmodi visa formantur.
Ad decimumquintum dicendum quod materia sine forma, proprie loquendo
non potest esse subiectum, secundum quod subiectum proprie dicitur
aliquid ens actu; sed quod corpus animatum sit ens actu, ut possit
esse subiectum, non habet ab alia forma quam ab anima, ut infra
patebit.
Ad decimumsextum dicendum quod corruptibile et incorruptibile non
conveniunt in genere secundum considerationem naturalem, propter
diversum modum essendi, et diversam rationem potentiae in utroque;
licet possint convenire in genere logico, quod accipitur secundum
intentionem intelligibilem solum. Anima autem, licet sit
incorruptibilis, non tamen est in alio genere quam corpus; quia cum
sit pars humanae naturae, non competit sibi esse in genere vel specie,
vel esse personam aut hypostasim, sed composito. Unde etiam nec hoc
aliquid dici potest, si per hoc intelligatur hypostasis vel persona,
vel individuum in genere aut specie collocatum. Sed si hoc aliquid
dicatur omne quod potest per se subsistere, sic anima est hoc aliquid.
Ad decimumseptimum dicendum quod illa positio Commentatoris est
impossibilis, ut ostensum est.
Ad decimumoctavum dicendum quod de ratione substantiae intellectualis
est, quod sit immunis a materia a qua dependeat eius esse, sicut
totaliter comprehensum a materia. Unde nihil prohibet animam esse
substantiam intellectualem et formam corporis, ut supra dictum est.
Ad decimumnonum dicendum quod ex anima humana et corpore ita fit unum,
quod tamen anima superexcedat corporis proportionem; et ex ea parte qua
corpus excedit, attribuitur ei potentia intellectiva. Unde non
oportet quod species intelligibiles quae sunt in intellectu,
recipiantur in materia corporali.
|
|