|
Et videtur quod sic.
1. Dionysius enim dicit, quod suprema coniunguntur infimis per
media. Sed inter substantiam spiritualem et corpus sunt media anima
vegetabilis et sensibilis. Ergo substantia spiritualis, quae est
anima rationalis, unitur corpori mediante vegetabili et sensibili.
2. Praeterea, philosophus dicit in II de anima, quod est actus
corporis organici potentia vitam habentis. Corpus ergo physicum
organicum potentia vitam habens comparatur ad animam ut materia ad
formam. Sed hoc, scilicet corpus physicum organicum, non est nisi
per aliquam formam substantialem. Ergo illa forma substantialis,
quaecumque sit, praecedit in materia substantiam spiritualem, quae est
anima rationalis; et eadem ratione aliae formae consequentes, quae
sunt anima sensibilis et vegetabilis.
3. Praeterea, quamvis materia non sit genus nec differentia forma,
quia neutrum eorum praedicatur de composito, genus autem et differentia
de specie praedicantur; tamen, secundum philosophum in VIII
Metaphys. genus sumitur a materia et differentia a forma. Sed genus
hominis est animal, quod sumitur a natura sensitiva; differentia vero
rationale, quod sumitur ab anima rationali. Natura ergo sensitiva se
habet ad animam rationalem ut materia ad formam. Sed natura sensitiva
perficitur per animam sensitivam. Ergo anima sensitiva praeexistit
animae rationali in natura; et eadem ratione omnes aliae formae
praecedentes.
4. Praeterea, ut probatur in VIII Phys., omne movens seipsum
dividitur in duas partes, quarum una est movens et alia mota. Sed
homo et quodlibet animal est movens seipsum; pars autem eius movens est
anima: pars autem mota non potest esse materia nuda, sed oportet esse
corpus; quia omne quod movetur est corpus, ut probatur VI Phys.
Corpus autem est per aliquam formam. Praeexistit ergo aliqua forma in
materia ante animam; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, Damascenus dicit, quod tanta est simplicitas divinae
essentiae, ut non congruat verbum uniri carni nisi mediante anima.
Distinctio ergo secundum simplex et compositum impedit quod aliqua non
possunt coniungi sine medio. Sed anima rationalis et corpus maxime
distant secundum simplex et compositum. Ergo oportet quod uniantur per
medium.
6. Praeterea, Augustinus dicit in libro de spiritu et anima, quod
anima quae vere spiritus est, et caro quae vere corpus est, in suis
extremitatibus facile et convenienter coniunguntur idest in phantastico
animae, quod corpus non est sed simile corpori et sensualitate
corporis, quae vere spiritus est, quia sine anima fieri non potest.
Coniungitur anima corpori per duo media, scilicet per phantasticum et
sensualitatem.
7. Praeterea, in eodem libro dicitur: cum anima sit incorporea,
per subtiliorem naturam corporis sui, id est per ignem et aerem
(...) corpus administrat. Eadem autem ratione corpus administrat
qua ei unitur: deficientibus enim his quibus administrat corpus, anima
discedit a corpore, ut Augustinus dicit, VII super Genes. ad
Litt. Ergo anima unitur corpori per medium.
8. Praeterea, ea quae maxime differunt, non coniunguntur nisi per
medium. Sed corruptibile et incorruptibile maxime differunt, ut
dicitur in X Metaphys. Anima ergo humana, quae est
incorruptibilis, non unitur corpori corruptibili nisi per medium.
9. Praeterea, philosophus quidam dicit in libro de differentia
spiritus et animae, quod anima unitur corpori mediante spiritu.
Unitur ergo ei per medium.
10. Praeterea, quae sunt diversa per essentiam non uniuntur sine
medio. Oportet enim aliquid esse quod faciat ea unum, ut patet
VIII Metaph. Sed anima et corpus differunt per essentiam. Ergo
non possunt uniri nisi per medium.
11. Praeterea, anima unitur corpori, ut perficiatur per huiusmodi
unionem: quia forma non est propter materiam, sed materia propter
formam. Perficitur autem anima ex unione corporis praecipue quantum ad
intelligere phantasticum; in quantum scilicet intelligit abstrahendo a
phantasmatibus. Ergo unitur corpori per phantasmata, quae non sunt
neque de essentia corporis, neque de essentia animae. Ergo anima
unitur corpori per medium.
12. Praeterea, corpus ante adventum animae rationalis in materno
utero habet aliquam formam. Adveniente autem anima rationali, non est
dicere quod illa forma deficiat; quia neque cedit in nihilum, neque
esset dare in quid rediret. Ergo forma aliqua praeexistit in materia
ante animam rationalem.
13. Praeterea, in embryone ante adventum animae rationalis apparent
opera vitae, ut patet in XVI de animalibus. Sed opera vitae non
sunt nisi ab anima. Ergo alia anima praeexistit in corpore ante
adventum animae rationalis; et sic videtur quod anima rationalis
uniatur corpori mediante alia anima.
14. Praeterea, cum abstrahentium non sit mendacium, ut dicitur in
II Physic., oportet corpus de quo mathematici loquuntur,
aliqualiter esse. Cum ergo non sit separatum a sensibilibus, sequitur
quod sit in sensibilibus. Sed ad hoc quod sit corpus, requiritur
forma corporeitatis. Ergo forma corporeitatis ad minus
praeintelligitur in corpore humano, quod est corpus sensibile, ante
animam humanam.
15. Praeterea, in VII Metaph., dicitur quod omnis definitio
habet partes, et quod partes definitionis sunt formae. In quolibet
ergo definito oportet esse plures formas. Cum ergo homo sit quoddam
definitum, necesse est in eo ponere plures formas; et ita aliqua forma
praeexistit ante animam rationalem.
16. Praeterea, nihil dat quod non habet. Sed anima rationalis non
habet corporeitatem, cum sit incorporea. Ergo non dat homini
corporeitatem; et ita oportet quod homo habeat hoc ab alia forma.
17. Praeterea, Commentator dicit, quod materia prima prius
recipit formas universales quam particulares, utpote prius formam
corporis quam formam animati corporis; et sic deinceps. Cum ergo
anima humana, sit ultima forma et maxime specifica, videtur quod
praesupponat alias formas universales in materia.
18. Praeterea, Commentator dicit in libro de substantia orbis,
quod dimensiones praeexistunt in materia ante formas elementares. Sed
dimensiones sunt accidentia, et praesupponunt aliquam formam
substantialem in materia; alioquin esse accidentale praecederet esse
substantiale. Ergo ante formam simplicis elementi praeexistit in
materia aliqua alia forma substantialis; multo igitur fortius ante
animam rationalem.
19. Praeterea, secundum philosophum in libro de generatione
facilius aer convertitur in ignem quam aqua, propter hoc quod convenit
cum eo in una qualitate, scilicet calore. Cum ergo ex aere fit
ignis, oportet quod maneat idem calor specie: quia si differret specie
calor ignis et calor aeris, essent octo qualitates primae, et non
quatuor tantum. Eadem enim ratio esset de aliis qualitatibus, quarum
quaelibet in duobus elementis invenitur. Si ergo dicatur quod remaneat
idem specie sed differens numero, non erit facilior conversio aeris in
ignem quam aquae in ignem; quia forma ignis habebit corrumpere duas
qualitates in aere sicut in aqua. Relinquitur ergo quod sit idem calor
numero. Sed hoc non potest esse nisi praeexistente aliqua forma
substantiali, quae utrobique remanet una et conservat subiectum caloris
unum: non enim potest esse accidens unum numero, nisi subiectum fuerit
unum. Oportet ergo dicere quod ante formam corporis simplicis,
praeintelligatur in materia aliqua forma substantialis. Multo igitur
magis ante animam rationalem.
20. Praeterea, materia prima, quantum est de se, indifferenter se
habet ad omnes formas. Si igitur non praeexistant quaedam formae et
dispositiones ante alias per quas approprietur ad hanc formam vel ad
illam, non magis recipietur in ea haec forma quam illa.
21. Praeterea, materia unitur formae per potentiam qua ei potest
subesse. Sed potentia illa non est idem quod essentia materiae: sic
enim esset aequalis simplicitatis cum Deo, qui est sua potentia.
Cadit ergo aliquid medium inter materiam et animam, et quamlibet aliam
formam.
1. Sed contra. Est in libro de ecclesiasticis dogmatibus: neque
duas in homine animas dicimus, unam animalem, quae corpus vivificet;
aliam spiritualem, quae rationem ministret. Ex hoc sic arguitur.
Sicut homo est in genere animalis, ita est in genere animati corporis
et substantiae. Sed per unam et eamdem formam, quae est anima, est
homo et animal, ut ex praedicta auctoritate patet. Ergo eadem ratione
per unam et eamdem formam collocatur in omnibus generibus superioribus;
et sic non praeexistit ante animam aliqua forma in materia.
2. Praeterea, plus distat Deus et anima, quam anima et corpus.
Sed in mysterio incarnationis verbum unitum est animae immediate.
Ergo multo fortius anima potest uniri corpori immediate.
3. Praeterea, medium oportet participare cum utroque extremorum.
Sed non potest esse aliquid quod partim sit corporale et partim
spirituale. Ergo non potest aliquid cadere medium inter animam et
corpus.
4. Praeterea, Magister dicit in prima distinctione II libri
sententiarum, quod unio animae ad corpus est exemplum illius beatae
unionis qua anima beata coniungitur Deo. Sed illa coniunctio fit sine
medio. Ergo et ista unio.
5. Praeterea, philosophus dicit in I de anima, quod corpus non
continet animam, sed magis anima corpus; et dicit ibidem
Commentator, quod anima est causa continuitatis corporis. Sed
continuitas corporis dependet a forma substantiali, per quam corpus est
corpus. Ergo ipsa anima rationalis est forma in homine, qua corpus
est corpus.
6. Praeterea, efficacior est et virtuosior anima rationalis quam
forma simplicis elementi. Sed a forma simplicis elementi habet corpus
simplex quidquid substantialiter est. Ergo multo fortius ab anima
corpus humanum; et sic non praeexistit aliqua forma vel aliquid
medium.
Respondeo. Dicendum quod huius quaestionis veritas aliqualiter
dependet ex praemissa. Si enim anima rationalis unitur corpori solum
per contactum virtualem, ut motor, ut aliqui posuerunt, nihil
prohibebat dicere quod sunt multa media inter animam et corpus; et
magis inter animam et materiam primam. Si vero ponatur anima uniri
corpori ut forma, necesse est dicere, quod uniatur ei immediate.
Omnis enim forma sive substantialis sive accidentalis, unitur materiae
vel subiecto. Unumquodque enim secundum hoc est unum, secundum quod
est ens. Est autem unumquodque ens actu per formam, sive secundum
esse substantiale, sive secundum esse accidentale: unde omnis forma
est actus; et per consequens est ratio unitatis, qua aliquid est
unum. Sicut igitur non est dicere quod sit aliquod aliud medium quo
materia habeat esse per suam formam, ita non potest dici quod sit
aliquod aliud medium uniens formam materiae vel subiecto. Secundum
igitur quod anima est forma corporis, non potest esse aliquid medium
inter animam et corpus. Secundum vero quod est motor, sic nihil
prohibet ponere ibi multa media; manifeste enim anima per cor movet
alia membra, et etiam per spiritum movet corpus. Sed tunc dubium
restat, quid sit proprium subiectum animae, quod comparetur ad ipsam
sicut materia ad formam. Circa hoc est duplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod sunt multae formae substantiales in eodem individuo,
quarum una substernitur alteri; et sic materia prima non est immediatum
subiectum ultimae formae substantialis, sed subiicitur ei mediantibus
formis mediis; ita quod ipsa materia, secundum quod est sub forma
prima, est subiectum proximum formae secundae; et sic deinceps usque
ad ultimam formam. Sic igitur subiectum animae rationalis proximum,
est corpus perfectum anima sensitiva; et huic unitur anima rationalis
ut forma. Alia opinio est, quod in uno individuo non est nisi una
forma substantialis et secundum hoc oportet dicere quod per formam
substantialem, quae est forma humana, habet hoc individuum non solum
quod sit homo, sed quod sit animal, et quod sit vivum, et quod sit
corpus, et substantia et ens. Et sic nulla alia forma substantialis
praecedit in hoc homine animam humanam, et per consequens nec
accidentalis; quia tunc oporteret dicere, quod materia prius
perficiatur per formam accidentalem quam substantialem, quod est
impossibile; oportet enim omne accidens fundari in substantia. Harum
autem duarum opinionum diversitas ex hoc procedit, quod quidam ad
inquirendam veritatem de natura rerum, processerunt ex rationibus
intelligibilibus, et hoc fuit proprium Platonicorum; quidam vero ex
rebus sensibilibus, et hoc fuit proprium philosophiae Aristotelis, ut
dicit Simplicius in commento super praedicamenta. Consideraverunt
Platonici ordinem quemdam generum et specierum, et quod semper
superius potest intelligi sine inferiori; sicut homo sine hoc homine,
et animal sine homine, et sic deinceps. Existimaverunt etiam quod
quidquid est abstractum in intellectu, sit abstractum in re; alias
videbatur eis quod intellectus abstrahens esset falsus aut vanus, si
nulla res abstracta ei responderet; propter quod etiam crediderunt
mathematica esse abstracta a sensibilibus, quia sine eis
intelliguntur. Unde posuerunt hominem abstractum ab his hominibus; et
sic deinceps usque ad ens et unum et bonum, quod posuerunt summam rerum
virtutem. Viderunt enim quod semper inferius particularius est suo
superiori, et quod natura superioris participatur in inferiori:
participans autem se habet ut materiale ad participatum; unde posuerunt
quod inter abstracta quanto aliquid est universalius, tanto est
formalius. Quidam vero secundum eamdem viam ingredientes, ex opposito
posuerunt quod quanto aliqua forma est universalior, tanto est magis
materialis. Et haec est positio Avicebron in libro fontis vitae;
posuit enim materiam primam absque omni forma, quam vocavit materiam
universalem, et dixit eam communem substantiis spiritualibus et
corporalibus, cui dixit advenire formam universalem quae est forma
substantiae. Materiam autem sic sub forma substantiae existentem in
aliquo suo dixit recipere formam corporeitatis, alia parte eius, quae
pertinet ad spirituales substantias, sine huiusmodi forma remanente;
et sic deinceps posuit in materia formam sub forma secundum ordinem
generum et specierum usque ad ultimam speciem specialissimam. Et haec
positio, quamvis videatur discordare a prima, tamen secundum rei
veritatem cum ea concordat, et est sequela eius. Posuerunt enim
Platonici quod quanto aliqua causa est universalior et formalior,
tanto eius perfectio in aliquo individuo magis est substrata; unde
effectum primi abstracti, quod est bonum, posuerunt materiam primam,
ut supremo agenti respondeat primum subiectum; et sic deinceps secundum
ordinem causarum abstractarum et formarum participatarum in materia,
sicut universalius abstractum est formalius, ita universalior forma
participata est materialior. Sed haec positio, secundum vera
philosophiae principia, quae consideravit Aristoteles, est
impossibilis. Primo quidem, quia nullum individuum substantiae esset
simpliciter unum. Non enim fit simpliciter unum ex duobus actibus,
sed ex potentia et actu, in quantum id quod est potentia fit actu; et
propter hoc homo albus non est simpliciter unum, sed animal bipes est
simpliciter unum, quia hoc ipsum quod est animal est bipes. Si autem
esset seorsum animal et seorsum bipes, homo non esset unum sed plura,
ut philosophus argumentatur in III et VIII Metaph. Manifestum
est ergo, quod si multiplicarentur multae formae substantiales in uno
individuo substantiae, individuum substantiae non esset unum
simpliciter, sed secundum quid, sicut homo albus. Secundo vero,
quia in hoc consistit ratio accidentis quod sit in subiecto, ita tamen
quod per subiectum intelligatur aliquod ens actu, et non in potentia
tantum; secundum quem modum forma substantialis non est in subiecto sed
in materia. Cuicumque ergo formae substernitur aliquod ens actu
quocumque modo, illa forma est accidens. Manifestum est autem quod
quaelibet forma substantialis, quaecumque sit, facit ens actu et
constituit; unde sequitur quod sola prima forma quae advenit materiae
sit substantialis, omnes vero subsequenter advenientes sint
accidentales. Nec hoc excluditur per hoc quod quidam dicunt, quod
prima forma est in potentia ad secundam; quia omne subiectum comparatur
ad suum accidens ut potentia ad actum. Completior etiam esset forma
corporis quae praestaret susceptibilitatem vitae, quam illa quae non
praestaret. Unde si forma corporis inanimati facit ipsum esse
subiectum, multo magis forma potentia vitam habentis facit ipsum esse
subiectum; et sic anima esset forma in subiecto, quod est ratio
accidentis. Tertio, quia sequeretur quod in adeptione postremae
formae non esset generatio simpliciter, sed secundum quid tantum. Cum
enim generatio sit transmutatio de non esse in esse, id simpliciter
generatur quod fit ens simpliciter loquendo, de non ente simpliciter.
Quod autem praeexistit ens actu non potest fieri ens simpliciter, sed
potest fieri ens hoc, ut album vel magnum, quod est fieri secundum
quid. Cum igitur forma praecedens in materia faciat esse actu,
subsequens forma non faciet esse simpliciter, sed esse hoc, ut esse
hominem vel asinum vel plantam; et sic non erit generatio simpliciter.
Et propter hoc omnes antiqui, qui posuerunt materiam primam esse
aliquid actu, ut ignem, aerem aut aquam, aut aliquid medium,
dixerunt quod fieri nihil erat nisi alterari; et Aristoteles eorum
dubitationem solvit ponendo materiam esse in potentia tantum, quam
dicit esse subiectum generationis et corruptionis simpliciter. Et quia
materia nunquam denudatur ab omni forma, propter hoc quandocumque
recipit unam formam, perdit aliam, et e converso. Sic ergo dicimus
quod in hoc homine non est alia forma substantialis quam anima
rationalis; et quod per eam homo non solum est homo, sed animal et
vivum et corpus et substantia et ens. Quod quidem sic considerari
potest. Forma enim est similitudo agentis in materia. In virtutibus
autem activis et operativis hoc invenitur quod quanto aliqua virtus est
altior, tanto in se plura comprehendit, non composite sed unite;
sicut secundum unam virtutem sensus communis se extendit ad omnia
sensibilia, quae secundum diversas potentias sensus proprii
apprehendunt. Perfectioris autem agentis est inducere perfectiorem
formam. Unde perfectior forma facit per unum omnia quae inferiores
faciunt per diversa, et adhuc amplius: puta, si forma corporis
inanimati dat materiae esse et esse corpus, forma plantae dabit ei et
hoc et insuper vivere; anima vero sensitiva et hoc, insuper et
sensibile esse; anima vero rationalis et hoc, et insuper rationale
esse. Sic enim inveniuntur differre formae rerum naturalium secundum
perfectum et magis perfectum, ut patet intuenti. Propter quod species
comparantur numeris, ut dicitur in VIII Metaph.: quorum species
per additionem et subtractionem unitatis variantur. Unde etiam
Aristoteles in II de anima dicit, quod vegetativum est in
sensitivo, et sensitivum in intellectivo, sicut trigonum in
tetragono, et tetragonum in pentagono; pentagonum enim virtute
continet tetragonum: habet enim hoc et adhuc amplius; non autem quod
seorsum in pentagono sit id quod est tetragoni, et id quod est
pentagoni proprium, tanquam duae figurae. Sic etiam anima
intellectiva virtute continet sensitivam, quia habet hoc et adhuc
amplius; non tamen ita quod sint duae animae. Si autem diceretur quod
anima intellectiva differret per essentiam a sensitiva in homine, non
posset assignari ratio unionis animae intellectivae ad corpus, cum
nulla operatio propria animae intellectivae sit per organum corporale.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas Dionysii intelligenda est de
causis agentibus, non de causis formalibus.
Ad secundum dicendum quod cum forma perfectissima det omnia quae dant
formae imperfectiores, et adhuc amplius; materia, prout ab ea
perficitur eo modo perfectionis quo perficitur a formis
imperfectioribus, consideratur ut materia propria, etiam illiusmodi
perfectionis quam addit perfectior forma super alias; ita tamen quod
non intelligatur haec distinctio in formis secundum essentiam, sed
solum secundum intelligibilem rationem. Sic ergo ipsa materia secundum
quod intelligitur ut perfecta in esse corporeo susceptivo vitae, est
proprium subiectum animae.
Ad tertium dicendum quod cum animal sit id quod vere est homo,
distinctio naturae animalis ab homine non est secundum diversitatem
realem formarum, quasi alia forma sit per quam sit animal, et
superaddatur altera per quam sit homo; sed secundum rationes
intelligibiles. Secundum enim quod intelligitur corpus perfectum in
esse sensibili ab anima, sic comparatur ad perfectionem ultimam quae
est ab anima rationali in quantum huiusmodi, ut materiale ad formale.
Cum enim genus et species significent quasdam intentiones
intelligibiles, non requiritur ad distinctionem speciei et generis
distinctio realis formarum, sed intelligibilis tantum.
Ad quartum dicendum quod anima movet corpus per cognitionem et
appetitum; vis autem sensitiva et appetitiva in animali habent
determinatum organum; et sic ab illo organo incipit motus animalis,
quod est cor secundum Aristotelem. Sic igitur una pars animalis est
movens, et altera est mota; ut pars movens accipiatur primum organum
animae appetitivae, et reliquum corpus sit motum. Sed quia in homine
movent voluntas et intellectus, quae non sunt alicuius organi actus,
movens erit ipsa anima secundum partem intellectivam; motum autem
corpus secundum quod est perfectum ab ipsa anima in esse corporeo.
Ad quintum dicendum quod in incarnatione verbi anima ponitur medium
inter verbum et carnem, non necessitatis sed congruentiae; unde etiam
separata anima a carne in morte Christi, remansit verbum immediate
carni unitum.
Ad sextum dicendum quod liber ille non est Augustini, nec est multum
authenticus, et in hoc verbo satis improprie loquitur. Utrumque enim
ad animam pertinet, et phantasticum et sensualitas; tamen dicitur
sensualitas ad carnem referri, in quantum est appetitus rerum ad corpus
pertinentium; phantasticum autem ad animam, in quantum in eo sunt
similitudines corporum sine corporibus. Haec autem dicuntur esse media
inter animam et carnem, non prout anima est forma corporis, sed prout
est motor.
Ad septimum dicendum quod administratio corporis pertinet ad animam in
quantum est motor, non in quantum est forma. Et licet ea quibus anima
administrat corpus sint necessaria ad hoc quod anima sit in corpore, ut
propriae dispositiones talis materiae, non tamen propter hoc sequitur
quod eadem sit ratio administrationis et formalis unionis. Sicut enim
eadem est, secundum substantiam, anima quae est motor et forma, sed
differt ratione; ita et eadem sunt quae sunt necessaria ad unionem
formalem et ad administrationem, licet non secundum eamdem rationem.
Ad octavum dicendum quod per hoc quod anima differt a corpore ut
corruptibile ab incorruptibili, non tollitur quin sit forma eius, ut
ex supradictis patet; unde sequitur quod immediate corpori uniatur.
Ad nonum dicendum quod anima dicitur uniri corpori per spiritum, in
quantum est motor, quia primum quod movetur ab anima in corpore est
spiritus, ut Aristoteles dicit in libro de causa motus animalium,
tamen etiam ille liber non est magnae auctoritatis.
Ad decimum dicendum quod si aliqua duo sunt diversa per essentiam, ita
quod utrumque habeat naturam suae speciei completam, non possunt uniri
nisi per aliquod medium ligans et uniens. Anima autem et corpus non
sunt huiusmodi, cum utrumque naturaliter sit pars hominis; sed
comparantur ad invicem ut materia ad formam, quarum unio est
immediata, ut ostensum est.
Ad undecimum dicendum quod anima unitur corpori ut perficiatur non
solum quantum ad intelligere phantasticum, sed etiam quantum ad naturam
speciei, et quantum ad alias operationes quas exercet per corpus.
Tamen, dato quod solum propter intelligere phantasticum ei uniretur,
non sequeretur quod unio esset mediante phantasmate: sic enim unitur
anima corpori propter intelligere, ut per eam homo intelligat; quod
non esset, si fieret unio per phantasmata, ut ostensum est supra.
Ad duodecimum dicendum quod corpus antequam animetur habet aliquam
formam; illa autem forma non manet anima adveniente. Adventus enim
animae est per quamdam generationem, generatio autem unius est non sine
corruptione alterius; sicut cum recipitur forma ignis in materia
aeris, desinit esse actu in ea forma aeris, et remanet in potentia
tantum. Nec est dicendum quod forma fiat vel corrumpatur, quia eius
est fieri et corrumpi, cuius est esse; quod non est formae ut
existentis, sed sicut eius quo aliquid est. Unde et fieri non dicitur
nisi compositum, in quantum reducitur de potentia in actum.
Ad decimumtertium dicendum quod in embryone apparent quaedam opera
vitae; sed quidam dixerunt, huiusmodi opera esse ab anima matris.
Sed hoc est impossibile, quia de ratione operum vitae est quod sint a
principio intrinseco, quod est anima. Quidam vero dixerunt quod a
principio inest anima vegetabilis; et illa eadem cum fuerit magis
perfecta fit anima sensitiva, et tandem fit anima intellectiva, sed
per actionem exterioris agentis quod est Deus. Sed hoc est
impossibile. Primo, quia sequeretur quod forma substantialis
reciperet magis et minus, et quod generatio esset motus continuus.
Secundo, quia sequeretur animam rationalem esse corruptibilem, cum
vegetabilis et sensibilis corruptibiles sint, dum ponitur fundamentum
animae rationalis esse substantia vegetabilis et sensibilis. Non autem
dici potest quod sint tres animae in uno homine, ut ostensum est.
Relinquitur ergo dicendum quod in generatione hominis vel animalis sunt
multae generationes et corruptiones sibi invicem succedentes.
Adveniente enim perfectiori forma, deficit imperfectior. Et sic cum
in embryone primo sit anima vegetativa tantum, cum perventum fuerit ad
maiorem perfectionem, tollitur forma imperfecta, et succedit forma
perfectior, quae est anima vegetativa et sensitiva simul; et ultimo
cedente, succedit ultima forma completissima, quae est anima
rationalis.
Ad decimumquartum dicendum quod corpus mathematicum dicitur corpus
abstractum; unde dicere corpus mathematicum esse in sensibilibus, est
dicere duo opposita simul, ut Aristoteles argumentatur in III
Metaph., contra quosdam Platonicos hoc ponentes. Nec tamen
sequitur quod abstrahentium sit mendacium, si corpus mathematicum sit
in intellectu tantum: quia non intelligit intellectus abstrahens corpus
aliquod esse non in sensibilibus, sed intelligit ipsum, non
intelligendo sensibilia; sicut si quis intelligat hominem, non
intelligendo eius risibilitatem, non mentitur; mentiretur autem, si
intelligeret hominem non esse risibilem. Dico tamen quod si corpus
mathematicum esset in corpore sensibili, cum corpus mathematicum sit
dimensionale, tantum pertineret ad genus quantitatis; unde non
requireretur ad ipsum aliqua forma substantialis. Corpus autem quod
est in genere substantiae, habet formam substantialem quae dicitur
corporeitas, quae non est tres dimensiones, sed quaecumque forma
substantialis ex qua sequuntur in materia tres dimensiones; et haec
forma in igne est igneitas, in animali anima sensitiva, et in homine
anima intellectiva.
Ad decimumquintum dicendum quod partes definitionis sunt partes formae
vel speciei, non propter realem differentiam formarum, sed secundum
distinctionem intelligibilem, ut dictum est ad tertium.
Ad decimumsextum dicendum quod licet anima non habeat corporeitatem in
actu, habet tamen virtute, sicut sol calorem.
Ad decimumseptimum dicendum quod ordo ille quem Commentator tangit,
est secundum rationem intelligibilem tantum; quia prius intelligitur
materia perfici secundum rationem formae universalis quam specialis;
sicut prius intelligitur aliquid ens quam vivum, et vivum quam animal,
et animal quam homo.
Ad decimumoctavum dicendum quod quodlibet esse generis vel speciei
consequuntur propria accidentia illius generis vel speciei. Unde
quando iam materia intelligitur perfecta secundum rationem huius generis
quod est corpus, possunt in ea intelligi dimensiones, quae sunt
propria accidentia huius generis: et sic consequentur ordinem
intelligibilem in materia, secundum diversas eius partes, diversae
formae elementares.
Ad decimumnonum dicendum quod idem specie calor est in igne et aere,
quia quaelibet qualitas specialiter attribuitur uni elemento in quo est
perfecte, et per concomitantiam vel derivationem alteri, tamen
imperfectius. Cum ergo ex hoc aere fit hic ignis, calor manet idem
specie, sed augmentatus; non tamen idem numero, quia non manet idem
subiectum. Nec hoc facit ad difficultatem conversionis, cum
corrumpatur per accidens ex corruptione subiecti, et non ex
contrarietate agentis.
Ad vicesimum dicendum quod materia prout nuda consideratur, se habet
indifferenter ad omnes formas; sed determinatur ad speciales formas per
virtutem moventis, ut traditur in II de generatione. Et secundum
ordinem intelligibilem formarum in materia, est ordo agentium
naturalium. Inter ipsa enim corpora caelestia unum est universalius
activum quam alterum; nec universalius agens agit seorsum ab
inferioribus agentibus, sed ultimum agens proprium agit in virtute
omnium superiorum. Unde non imprimuntur a diversis agentibus diversae
formae in uno individuo, sed una forma est quae imprimitur a proximo
agente, continens in se virtute omnes formas praecedentes; et
materia, secundum quod consideratur perfecta sub ratione formae
universalioris et accidentium consequentium, fit propria ad
subsequentem perfectionem.
Ad vicesimumprimum dicendum quod cum unumquodque genus dividatur per
potentiam et actum, ipsa potentia, quae est in genere substantiae,
materia est, sicut forma actus. Unde materia non subest formae
mediante aliqua potentia.
|
|