|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Aristoteles in libro de causa motus animalium: nihil
opus est in unoquoque corporis esse animam, sed in quodam corporis
principio existere. In natura autem nihil est frustra. Non est ergo
anima in qualibet parte corporis.
2. Praeterea, ex corpore et anima constituitur animal. Si igitur
in qualibet parte corporis esset anima, quaelibet pars animalis esset
animal; quod est inconveniens.
3. Praeterea, in quocumque est subiectum et proprietas subiecti.
Sed omnes potentiae animae sunt in essentia animae, sicut et
proprietates in subiecto. Ergo si anima esset in qualibet parte
corporis, sequeretur quod in qualibet parte corporis essent omnes
potentiae animae, et sic auditus erit in oculo et visus in aure; quod
est inconveniens.
4. Praeterea, nulla forma quae requirit dissimilitudinem partium
invenitur in qualibet parte; ut patet de forma domus, quae non est in
quacumque parte domus, sed in tota domo. Formae vero quae non
requirunt dissimilitudinem partium, sunt in singulis partibus, ut
forma aeris et ignis. Anima autem est forma requirens dissimilitudinem
partium, ut patet in omnibus animatis. Ergo anima non est in qualibet
parte corporis.
5. Praeterea, nulla forma quae extenditur secundum extensionem
materiae, est tota in qualibet parte suae materiae. Sed anima
extenditur secundum extensionem materiae; dicitur enim in libro de
quantitate animae: tantam aestimo esse animam, quantam eam spatia
corporis esse patiuntur. Ergo anima non est tota in qualibet parte
corporis.
6. Praeterea, quod anima sit in qualibet corporis parte, praecipue
videtur ex hoc quod in qualibet corporis parte agit. Sed anima
operatur ubi non est: quia, ut Augustinus dicit ad Volusianum,
anima sentit et videt in caelo, ubi non est. Non est ergo necessarium
animam esse in qualibet corporis parte.
7. Praeterea, secundum philosophum, moventibus nobis, moventur ea
quae in nobis sunt. Contingit autem unam partem corporis moveri, alia
quiescente. Si ergo anima est in qualibet parte corporis, sequitur
quod simul moveatur et quiescat; quod videtur inconveniens.
8. Praeterea, si anima est in qualibet parte corporis, unaquaeque
pars corporis immediatum ordinem habebit ad animam, et sic non
dependent aliae partes a corde; quod est contra Hieronymum super
Matthaeum, qui dicit quod principale hominis non est in cerebro
secundum Platonem, sed in corde secundum Christum.
9. Praeterea, nulla forma quae requirit determinatam figuram,
potest esse ubi non est illa figura. Sed anima est in corpore secundum
determinatam figuram: dicit enim Commentator in I de anima, quod
quodlibet corpus animalis habet figuram propriam. Et hoc manifestatur
in speciebus animalium: membra enim leonis non differunt a membris
cervi nisi propter diversitatem animae. Ergo cum in parte non
inveniatur figura totius, anima non erit in parte. Et hoc est quod
idem Commentator dicit in eodem libro, quod si cor habet naturam
recipiendi animam quia habet talem figuram, manifestum est quod pars
eius non recipit illam animam, quia non habet talem figuram.
10. Praeterea, quanto aliquid est magis abstractum, tanto minus
determinatur ad aliquid corporale. Sed Angelus est magis abstractus
quam anima. Determinatur autem Angelus ad aliquam partem mobilis quod
movet, et non est in qualibet parte eius, ut patet per philosophum in
IV Physic., ubi dicit quod motor caeli non est in centro, sed in
quadam parte circumferentiae. Multo minus igitur anima est in qualibet
parte sui corporis.
11. Praeterea, si in quacumque parte corporis est operatio animae,
est ipsa anima; pari ratione in quacumque parte corporis est operatio
visivae potentiae, ibi est visiva potentia. Sed operatio visivae
potentiae esset in pede, si ibi esset organum visivae potentiae; unde
quod desit operatio visiva, erit propter defectum organi tantum. Erit
igitur ibi potentia visiva, si ibi sit anima.
12. Praeterea, si anima est in qualibet parte corporis, oportet
quod ubicumque sit aliqua pars corporis, ibi sit anima. Sed pueri
crescentis partes incipiunt esse per augmentum ubi prius non erant;
ergo et anima eius incipit esse ubi prius non erat. Sed hoc videtur
impossibile. Tribus enim modis aliquid incipit esse ubi prius non
erat. Aut per hoc quod de novo fit, sicut cum anima creatur et
infunditur corpori. Aut per propriam transmutationem, sicut cum
corpus transfertur de loco ad locum. Aut per transmutationem alterius
in ipsum, sicut cum corpus Christi incipit esse in altari. Quorum
nullum hic dici potest. Ergo anima non est in qualibet parte
corporis.
13. Praeterea, anima non est nisi in corpore cuius est actus. Est
autem actus corporis organici, ut dicitur II de anima. Cum igitur
non quaelibet pars corporis sit corpus organicum, non erit in qualibet
parte corporis.
14. Praeterea, plus differunt caro et os unius hominis quam duae
carnes duorum hominum. Sed anima una non potest esse in duobus
corporibus diversorum. Ergo non potest esse in omnibus partibus unius
hominis.
15. Praeterea, si anima est in qualibet parte corporis, oportet
quod ablata quacumque parte corporis, vel auferatur anima, quod patet
esse falsum, cum remaneat homo vivens, vel transferatur de illa parte
ad alias; quod est impossibile, cum anima sit simplex, et per
consequens immobilis. Non ergo est in qualibet parte corporis.
16. Praeterea, nullum indivisibile potest esse nisi in
indivisibili, cum locum oporteat aequari locato. In corpore autem
contingit signare infinita indivisibilia. Si igitur anima sit in
qualibet parte corporis, sequetur quod sit in infinitis: quod esse non
potest, cum sit finitae virtutis.
17. Praeterea, cum anima sit simplex et absque quantitate
dimensiva, nulla totalitas videtur posse ei attribui nisi virtutis.
Sed non est in qualibet parte corporis secundum suas potentias, in
quibus consideratur totalitas virtutis eius. Non ergo in qualibet
parte corporis est tota anima.
18. Praeterea, quod aliquid possit esse totum in toto cum omnibus
partibus, videtur provenire ex eius simplicitate; in corporibus enim
hoc videmus non posse accidere. Sed anima non est simplex, sed
composita ex materia et forma. Ergo non est in qualibet parte
corporis. Probatio mediae: philosophus in II Metaph.,
reprehendit ponentes materiam corporalem primum principium, quia
ponebant solum elementa corporum, non corporum autem non. Est igitur
etiam incorporeorum aliquod elementum. Sed elementum est materiale
principium. Ergo etiam substantiae incorporeae, ut Angelus et
anima, habent materiale principium.
19. Praeterea, quaedam animalia decisa vivunt. Non est autem
dicere quod altera pars vivat per totam animam. Ergo nec ante
decisionem tota anima erat in illa parte, sed pars animae.
20. Praeterea, totum et perfectum idem est, dicitur in III
Physic. Perfectum autem est quod attingit propriam virtutem, ut
dicitur etiam in VI Physic. Propria autem virtus animae humanae
secundum intellectum non est actus alicuius partis corporis. Non ergo
anima est tota in qualibet parte corporis.
1. Sed contra. Est quod dicit Augustinus in III de Trinit.,
quod anima in toto tota est, et in qualibet parte eius, tota.
2. Praeterea, Damascenus dicit, quod Angelus ibi est ubi
operatur; pari ergo ratione et anima. Sed anima operatur in qualibet
parte corporis, quia quaelibet pars corporis nutritur, augetur et
sentit. Ergo anima est in qualibet parte corporis.
3. Praeterea, anima est maioris virtutis quam formae materiales.
Sed formae materiales, ut ignis aut aeris, sunt in qualibet parte;
multo magis anima.
4. Praeterea, in libro de spiritu et anima dicitur, quod anima
praesentia sua corpus vivificat. Sed quaelibet pars corporis
vivificatur ab anima. Ergo anima est cuilibet parti corporis
praesens.
Respondeo. Dicendum quod veritas huius quaestionis ex praecedentibus
dependet. Ostensum est enim prius quod anima unitur corpori non solum
ut motor, sed ut forma. Posterius vero ostensum est quod anima non
praesupponit alias formas substantiales in materia, quae dent esse
substantiale corpori aut partibus eius; sed et totum corpus et omnes
eius partes habent esse substantiale et specificum per animam, qua
recedente, sicut non manet homo aut animal aut vivum, ita non manet
manus aut oculus aut caro aut os nisi aequivoce, sicut depicta aut
lapidea. Sic igitur, cum omnis actus sit in eo cuius est actus,
oportet animam, quae est actus totius corporis et omnium partium, esse
in toto corpore et in qualibet eius parte. Sed tamen aliter se habet
totum ad animam, et aliter ad partes eius. Anima enim totius quidem
corporis actus est primo et per se, partium vero in ordine ad totum.
Ad cuius evidentiam considerandum est, quod, cum materia sit propter
formam, talem oportet esse materiam ut competit formae. In istis
rebus corruptibilibus formae imperfectiores, quae sunt debilioris
virtutis, habent paucas operationes, ad quas non requiritur partium
dissimilitudo; sicut patet in omnibus inanimatis corporibus. Anima
vero, cum sit forma altioris et maioris virtutis, potest esse
principium diversarum operationum, ad quarum executionem requiruntur
dissimiles partes corporis. Et ideo omnis anima requirit diversitatem
organorum in partibus corporis cuius est actus; et tanto maiorem
diversitatem, quanto anima fuerit perfectior. Sic igitur formae
infimae uniformiter perficiunt suam materiam; sed anima difformiter,
ut ex dissimilibus partibus constituatur integritas corporis, cuius
primo et per se anima est actus. Sed restat inquirendum quod dicitur,
totam animam esse in toto, et totam in singulis partibus. Ad cuius
evidentiam considerandum est quod triplex totalitas invenitur. Prima
quidem est manifestior secundum quantitatem, prout totum quantum
dicitur quod natum est dividi in partes quantitatis: et haec totalitas
non potest attribui formis nisi per accidens, in quantum scilicet per
accidens dividuntur divisione quantitatis, sicut albedo divisione
superficiei. Sed hoc est illarum tantum formarum quae coextenduntur
quantitati; quod ex hoc competit aliquibus formis, quia habent
materiam similem aut fere similem et in toto et in parte. Unde formae
quae requirunt magnam dissimilitudinem in partibus, non habent
huiusmodi extensionem et totalitatem, sicut animae, praecipue
animalium perfectorum. Secunda autem totalitas attenditur secundum
perfectionem essentiae, cui totalitati etiam respondent partes
essentiae, physice quidem in compositis materia et forma, logice vero
genus et differentia; quae quidem perfectio in formis accidentalibus
recipit magis et minus, non autem in substantialibus. Tertia autem
totalitas est secundum virtutem. Si ergo loqueremur de aliqua forma
habente extensionem in materia, puta de albedine, possemus dicere quod
est tota in qualibet parte totalitate essentiae et virtutis, non autem
totalitate prima, quae est ei per accidens; sicut tota ratio speciei
albedinis invenitur in qualibet parte superficiei, non autem tota
quantitas quam habet per accidens, sed pars in parte. Anima autem,
et praecipue humana, non habet extensionem in materia; unde in ea
prima totalitas locum non habet. Relinquitur ergo quod secundum
totalitatem essentiae simpliciter enuntiari possit esse tota in qualibet
corporis parte, non autem secundum totalitatem virtutis; quia partes
difformiter perficiuntur ab ipsa ad diversas operationes; et aliqua
operatio est eius, scilicet intelligere, quam per nullam partem
corporis exequitur. Unde sic accepta totalitate animae secundum
virtutem, non solum non est tota in qualibet parte, sed nec tota in
toto: quia virtus animae capacitatem corporis excedit, ut supra dictum
est.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus ibi loquitur de anima quantum
ad potentiam motivam, quae primo fundatur in corde.
Ad secundum dicendum quod anima non est in qualibet parte corporis
primo et per se, sed in ordine ad totum, ut dictum est; et ideo non
quaelibet pars animalis est animal.
Ad tertium dicendum quod secundum philosophum in libro de somno et
vigilia, cuius est potentia, eius est actio. Unde potentiae illae,
quarum operationes non sunt solius animae sed coniuncti, sunt in organo
sicut in subiecto, in anima autem sicut in radice. Solum autem illae
potentiae sunt in anima sicut in subiecto, quarum operationes anima non
per organum corporis exequitur; quae tamen sunt animae secundum quod
excedit corpus. Unde non sequitur quod in qualibet parte corporis sint
omnes potentiae animae.
Ad quartum dicendum quod forma domus, cum sit accidentalis, non dat
esse specificum singulis partibus domus, sicut dat anima singulis
partibus corporis; et ideo non est simile.
Ad quintum dicendum quod auctoritas illa non sic intelligitur quod
anima humana extendatur secundum extensionem corporis, sed quia
virtualis animae quantitas non porrigitur in maiorem quantitatem quam
corporis.
Ad sextum dicendum quod omnis operatio aliquo modo accipitur ut media
inter operantem et obiectum operationis; vel realiter, sicut in illis
actionibus quae procedunt ab agente in aliquod extrinsecum
transmutandum; vel secundum modum intelligendi, sicut intelligere et
velle et huiusmodi, quae licet sint actiones in agente manentes, ut
dicitur in IX Metaph., tamen significantur per modum aliarum
actionum, ut ab uno tendentes in aliud. Sic ergo, cum dicitur
aliquis operari hic vel ibi, dupliciter potest intelligi. Uno modo,
quod per huiusmodi adverbia determinetur verbum, ex quo operatio exit
ab agente; et sic verum est quod anima ubicumque operatur, ibi est.
Alio modo, ex ea parte qua operatio intelligitur terminari ad
alterum; et sic non ubicumque operatur, ibi est: sic enim sentit et
videt in caelo, in quantum caelum sentitur et videtur ab ea.
Ad septimum dicendum quod anima moto corpore movetur per accidens, et
non per se. Non est autem inconveniens quod aliquid simul moveatur et
quiescat per accidens secundum diversa. Esset autem inconveniens, si
per se simul quiesceret et moveretur.
Ad octavum dicendum quod licet anima sit actus cuiuslibet partis
corporis, non tamen uniformiter omnes partes corporis perficiuntur ab
ea, ut dictum est; sed una altera principalius et perfectius.
Ad nonum dicendum quod anima per determinatam figuram dicitur esse in
corpore, non quod figura sit causa quare sit in corpore, sed potius
figura corporis est ex anima; unde ubi non est figura conveniens huic
animae, non potest esse haec anima. Sed aliam figuram requirit anima
in toto corpore, cuius per prius est actus, et aliam in parte, cuius
est actus in ordine ad totum, sicut dictum est. Unde in animalibus in
quibus figura partis fere est conformis figurae totius, pars recipit
animam ut quoddam totum: quare decisa vivit. In animalibus tamen
perfectis, in quibus figura partis multum differt a figura totius,
pars non recipit animam sicut totum et primum perfectibile ut decisa
vivat; recipit tamen animam in ordine ad totum, ut coniuncta vivat.
Ad decimum dicendum quod Angelus comparatur ad corpus caeleste quod
movet, non sicut forma, sed sicut motor; unde non est simile de ipso
et de anima, quae est forma totius et cuiuslibet partis.
Ad undecimum dicendum quod si esset oculus in pede, esset ibi potentia
visiva, quia haec potentia est actus talis organi animati. Remoto
autem organo, remanet ibi anima, non tamen potentia visiva.
Ad duodecimum dicendum quod augmentum non fit sine motu locali, ut
dicit philosophus IV Physic.; unde augmentato puero, sicut aliqua
pars corporis incipit esse per se ubi prius non erat, ita anima per
accidens, et per transmutationem suam, in quantum per accidens movetur
moto corpore.
Ad decimumtertium dicendum quod corpus organicum est perfectibile ab
anima primo et per se; singula autem organa et organorum partes, ut in
ordine ad totum, sicut dictum est.
Ad decimumquartum dicendum quod caro mea cum carne tua magis convenit
secundum rationem speciei, quam caro mea cum osse meo; sed secundum
analogiam ad totum e converso. Nam caro mea et os meum possunt
ordinari ad unum totum constituendum, non autem caro mea et caro tua.
Ad decimumquintum dicendum quod praecisa parte non sequitur quod
auferatur anima, vel quod ad aliam partem transmutetur, nisi poneretur
quod in illa sola parte anima esset; sed sequitur quod illa pars
desinat perfici ab anima totius.
Ad decimumsextum dicendum quod anima non est indivisibilis ut punctum
habens situm in continuo, contra cuius rationem esset in loco
divisibili esse. Sed anima est indivisibilis per abstractionem a toto
genere continui; unde non est contra eius rationem si sit in aliquo
divisibili toto.
Ad decimumseptimum dicendum quod anima ex hoc quod est indivisibilis,
sequitur quod non habeat totalitatem quantitatis. Nec propter hoc
relinquitur quod sit in ea sola totalitas potentiarum: est enim in ea
totalitas secundum essentiae rationem, ut dictum est.
Ad decimumoctavum dicendum quod philosophus in libro illo intendit
inquirere de principiis omnium entium, non solum materialibus, sed
etiam formalibus et efficientibus et finalibus. Et ideo redarguuntur
ab ipso antiqui naturales, qui posuerunt tantum causam materialem,
quae non habet locum in rebus incorporalibus; et sic non poterant
ponere principia omnium entium. Non ergo intendit dicere quod sit
aliquod elementum materiale rerum incorporalium; sed quod illi sunt
reprehendendi qui principia rerum incorporalium neglexerunt, ponentes
causam materialem tantum.
Ad decimumnonum dicendum quod in illis animalibus quae decisa vivunt,
est una anima in actu, et multae in potentia. Per decisionem autem
reducuntur in actum multitudinis, sicut contingit in omnibus formis
quae habent extensionem in materia.
Ad vicesimum dicendum quod cum dicitur anima esse tota in qualibet
parte, accipitur totum et perfectum secundum rationem essentiae, et
non secundum rationem potentiae seu virtutis, ut ex supradictis patet.
|
|