|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Origenes in I periarchon: solius Dei, id est
patris et filii et spiritus sancti, proprium est ut absque ulla
corporea societatis adiectione intelligatur existere. Nulla ergo
substantia spiritualis creata potest esse corpori non unita.
2. Praeterea, Paschasius Papa dicit quod spiritualia sine
corporalibus subsistere non possunt. Non est ergo possibile
spirituales substantias non unitas corporibus esse.
3. Praeterea, Bernardus super canticum inquit: liquet omnem
spiritum creatum corporeo indigere solatio. Manifestum est autem quod
cum natura non deficiat in necessariis, multo minus deficit Deus.
Non ergo spiritus creatus sine corpore invenitur.
4. Praeterea, si aliqua substantia spiritualis creata est omnino
corpori non unita, necesse est quod sit supra tempus; tempus enim
corporalia non excedit. Sed substantiae spirituales creatae non omnino
sunt supra tempus. Cum enim ex nihilo creatae sint, et per consequens
a non esse incipiant, necesse est eas vertibiles esse, ut possint
deficere in non esse, nisi ab alio continerentur. Quod autem potest
in non esse deficere, non omnino est supra tempus; potest enim nunc
esse, et in alio nunc non esse. Non est ergo possibile aliquas
creatas substantias absque corporibus esse.
5. Praeterea, Angeli corpora quaedam assumunt. Corpus autem
assumptum ab Angelo, movetur ab eo. Cum igitur moveri secundum locum
praesupponat sentire et vivere, ut patet in II de anima, videtur
quod corpora assumpta ab Angelis sentiant et vivant, et ita sint
corporibus naturaliter uniti de quibus tamen maxime videtur quod sint a
corporibus absoluti. Nulla ergo spiritualis substantia creata est
corpori non unita.
6. Praeterea, Angelus naturaliter est perfectior quam anima.
Perfectius autem est quod vivit et dat vitam, quam illud quod vivit
tantum. Cum igitur anima vivat, et det vitam corpori per hoc quod est
forma eius, videtur quod multo fortius Angelus non solum vivat, sed
etiam uniatur alicui corpori cui det vitam; et sic idem quod prius.
7. Praeterea, manifestum est quod Angeli singularia cognoscunt;
alioquin frustra hominibus in custodiam deputarentur. Non possunt
autem singularia cognoscere per formas universales: quia sic aequaliter
se haberet eorum cognitio ad praeteritum et futurum, cum tamen futura
cognoscere solius Dei sit. Cognoscunt igitur Angeli singularia per
formas particulares, quae requirunt organa corporalia sibi unita in
quibus recipiantur. Ergo Angeli habent organa corporalia sibi unita;
et sic nullus spiritus creatus videtur esse omnino a corpore absolutus.
8. Praeterea, principium individuationis est materia. Angeli autem
sunt quaedam individua, alioquin non haberent proprias actiones; agere
enim particularium est. Cum igitur non habeant materiam ex qua sint,
ut supra dictum est, videtur quod habeant materiam in qua, scilicet
corpora quibus uniuntur.
9. Praeterea, cum spiritus creati sint substantiae finitae, necesse
est quod sint in determinato genere et specie. Est igitur in eis
invenire naturam universalem speciei. Ex ipsa autem natura universali
non habent quod individuentur. Ergo oportet esse aliquid additum per
quod individuentur. Hoc autem non potest esse aliquid materiale, quod
intret compositionem Angeli, cum Angeli sint immateriales
substantiae, ut supra dictum est. Necesse est ergo quod addatur eis
aliqua materia corporalis, per quam individuantur; et sic idem quod
prius.
10. Praeterea, substantiae spirituales creatae non sunt materia
tantum, quia sic essent in potentia solum, et non haberent aliquam
actionem; nec iterum sunt compositae ex materia et forma, ut supra
ostensum est. Relinquitur igitur quod sint formae tantum. De ratione
autem formae est quod sit actus materiae cui unitur. Videtur ergo quod
spirituales substantiae creatae uniantur materiae corporali.
11. Praeterea, de similibus simile est iudicium. Sed aliquae
spirituales substantiae creatae sunt unitae corporibus. Ergo omnes.
1. Sed contra. Est quod Dionysius dicit in IV cap. de Div.
Nom., quod Angeli sunt incorporales et immateriales.
2. Praeterea, secundum philosophum in VIII Physic., si aliqua
duo inveniuntur coniuncta, quorum unum sine altero inveniri potest,
oportet et alterum sine altero inveniri. Invenitur enim aliquid movens
motum; unde si aliquid est motum non movens, invenitur etiam aliquid
movens non motum. Sed invenitur aliquid compositum ex substantia
corporali et spirituali. Cum igitur inveniatur aliquod corpus sine
spiritu, videtur quod aliquis spiritus inveniri possit corpori non
unitus.
3. Praeterea, Richardus de s. Victore sic argumentatur. In
divinis plures inveniuntur personae in una natura. In rebus autem
humanis una persona in duabus naturis, scilicet anima et corpore.
Ergo et invenitur medium, scilicet quod sit una persona in una
natura: quod non esset, si natura spiritualis corpori uniretur.
4. Praeterea, Angelus est in corpore assumpto. Si ergo corpus
aliud sibi naturaliter uniretur, sequeretur quod duo corpora simul
essent in eodem; quod est impossibile. Sunt ergo aliquae spirituales
substantiae creatae non habentes corpora naturaliter sibi unita.
Respondeo. Dicendum quod quia nostra cognitio a sensu incipit,
sensus autem corporalium est, a principio homines de veritate
inquirentes solum naturam corpoream capere potuerunt, in tantum quod
primi naturales philosophi nihil esse nisi corpora aestimabant; unde et
ipsam animam corpus esse dicebant. Quos etiam secuti videntur
Manichaei haeretici, qui Deum lucem quamdam corpoream per infinita
distensam spatia esse existimabant. Sic etiam et Anthropomorphitae,
qui Deum lineamentis humani corporis figuratum esse astruebant, nihil
ultra corpora esse suspicabantur. Sed posteriores philosophi
rationabiliter per intellectum corporalia transcendentes, ad
cognitionem incorporeae substantiae pervenerunt. Quorum Anaxagoras
primus, quia ponebat a principio omnia corporalia invicem esse
immixta, coactus fuit ponere supra corporalia aliquod incorporeum non
mixtum, quod corporalia distingueret et moveret. Et hoc vocabat
intellectum distinguentem et moventem omnia, quem nos dicimus Deum.
Plato vero est alia via usus ad ponendum substantias incorporeas.
Existimavit enim quod ante omne esse participans, necesse est ponere
aliquid abstractum participatum. Unde cum omnia corpora sensibilia
participent ea quae de ipsis praedicantur, scilicet naturas generum et
specierum et aliorum universaliter de ipsis dictorum, posuit huiusmodi
naturas abstractas a sensibilibus per se subsistentes, quas substantias
separatas nominabat. Aristoteles vero processit ad ponendum
substantias separatas ex perpetuitate caelestis motus. Oportet enim
caelestis motus aliquem finem ponere. Si autem finis alicuius motus
non semper eodem modo se habeat, sed moveatur per se vel per accidens,
necesse est illum motum non semper uniformiter se habere; unde motus
naturalis gravium et levium magis intenditur cum appropinquat ad hoc
quod est esse in loco proprio. Videmus autem in motibus caelestium
corporum semper uniformitatem servari; ex quo existimavit huius
uniformis motus perpetuitatem. Oportebat igitur ut poneret finem huius
motus non moveri nec per se nec per accidens. Omne autem corpus vel
quod est in corpore, mobile est per se vel per accidens. Sic ergo
necessarium fuit quod poneret aliquam substantiam omnino a corpore
separatam, quae esset finis motus caelestis. In hoc autem videtur
tres praedictae positiones differre, quod Anaxagoras non habuit
necesse ponere secundum principia ab eo supposita nisi unam substantiam
incorpoream. Plato autem necesse habuit ponere multas et ad invicem
ordinatas, secundum multitudinem et ordinem generum et specierum et
aliorum, quae abstracta ponebat; posuit enim primum abstractum, quod
essentialiter esset bonum et unum, et consequenter diversos ordines
intelligibilium et intellectuum. Aristoteles autem posuit plures
substantias separatas. Cum enim in caelo appareant multi motus,
quorum quemlibet ponebat esse uniformem et perpetuum; cuiuslibet autem
motus oportet esse aliquem proprium finem, ex quo finis talis motus
debet esse substantia incorporea, consequens fuit ut poneret multas
substantias incorporeas ad invicem ordinatas secundum naturam et ordinem
caelestium motuum. Nec ultra in eis ponendis processit, quia proprium
philosophiae eius fuit a manifestis non discedere. Sed istae viae non
sunt nobis multum accommodae: quia neque ponimus mixtionem sensibilium
cum Anaxagora, neque abstractionem universalium cum Platone, neque
perpetuitatem motus cum Aristotele. Unde oportet nos aliis viis
procedere ad manifestationem propositi. Primo igitur apparet esse
aliquas substantias omnino a corporibus absolutas ex perfectione
universi. Talis enim videtur esse universi perfectio, ut non desit ei
aliqua natura quam possibile sit esse; propter quod singula dicuntur
bona, omnia autem simul valde bona. Manifestum est autem quod si
aliqua duo sunt, quorum unum ex altero non dependeat secundum suam
rationem, possibile est illud sine alio inveniri: sicut animal
secundum suam rationem non dependet a rationali; unde possibile est
inveniri animalia non rationalia. Est autem de ratione substantiae
quod per se subsistat; quod nullo modo dependet a corporis ratione,
cum ratio corporis quaedam accidentia, scilicet dimensiones, aliquo
modo respiciat, a quibus non causatur subsistere. Relinquitur igitur
quod post Deum, qui non continetur in aliquo genere, inveniantur in
genere substantiae aliquae substantiae a corporibus absolutae. Secundo
potest idem considerari ex ordine rerum, qui talis esse invenitur ut ab
uno extremo ad alterum non perveniatur nisi per media: sicut sub
corpore caelesti invenitur immediate ignis, sub quo aer, sub quo
aqua, sub quo terra, secundum scilicet consequentiam nobilitatis et
subtilitatis horum corporum. Est autem in summo rerum vertice id quod
est omnibus modis simplex et unum, scilicet Deus. Non igitur
possibile est quod immediate sub Deo collocetur corporalis substantia,
quae est omnino composita et divisibilis. Sed oportet ponere multa
media per quae deveniatur a summa simplicitate divina ad corpoream
multiplicitatem; quorum mediorum aliqua sunt substantiae incorporeae
corporibus non unitae, aliqua vero substantiae incorporeae corporibus
unitae. Tertio, apparet idem ex proprietate intellectus. Manifestum
est enim quod intelligere est operatio quae per corpus fieri non
potest, ut probatur in III de anima. Unde oportet quod substantia
cuius est haec operatio, habeat esse non dependens a corpore, sed
supra corpus elevatum; sicut enim est unumquodque, ita operatur. Si
ergo aliqua substantia intelligens corpori uniatur, hoc non erit ei in
quantum est intelligens, sed secundum aliquid aliud; sicut supra
dictum est, quod necessarium est, animam humanam uniri corpori, in
quantum indiget operationibus per corpus exercitis ad complementum
intellectualis operationis, prout intelligit a phantasmatibus
abstrahendo. Quod quidem accidit intellectuali operationi, et
pertinet ad imperfectionem ipsius, ut ex his quae sunt intelligibilia
solum in potentia scientiam capiat; sicut est de imperfectione visus
vespertilionis, quod necesse habeat videre in obscuro. Quod autem per
accidens adiungitur alicui, non in omnibus cum eo invenitur. Oportet
etiam quod ante esse imperfectum in aliquo genere, inveniatur id quod
est perfectum in genere illo; quia perfectum est naturaliter prius
imperfecto, sicut actus potentia. Relinquitur igitur quod oportet
ponere aliquas substantias incorporeas corpori non unitas, utpote non
indigentes aliquo corpore ad intellectualem operationem.
Ad primum ergo dicendum quod in hoc non est auctoritas Origenis
recipienda; quia multa in illo libro erronee loquitur, sequens
opiniones antiquorum philosophorum.
Ad secundum dicendum quod Paschasius loquitur de spiritualibus quibus
sunt annexa temporalia, cum quorum venditione vel emptione ipsa
spiritualia emi vel vendi intelliguntur. Iura enim spiritualia vel
consecrationes non per se seorsum subsistunt a corporalibus vel
temporalibus, quae eis annectuntur.
Ad tertium dicendum quod omnis spiritus creatus indiget solatio
corporeo: quidam propter se, ut anima rationalis; quidam propter
nos, ut Angeli qui in corporibus assumptis nobis apparent.
Ad quartum dicendum quod substantiae spirituales creatae quantum ad
suum esse ponuntur mensurari aevo, licet eorum motus tempore
mensurentur, secundum illud Augustini, IV super Gen. ad
litteram, quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus. Quod
autem dicitur quod possint verti in non esse, non pertinet ad aliquam
potentiam in eis existentem, sed ad potentiam agentis. Sicut enim
antequam essent, poterant esse per solam potentiam agentis, ita cum
sunt possunt non esse per solam potentiam Dei, qui potest subtrahere
manum conservantem. In eis vero nulla est potentia ad non esse, ut
sic tempore mensurentur, sicut quae possunt moveri. Licet autem non
moveantur, tamen tempore mensurantur.
Ad quintum dicendum quod moveri secundum locum a movente intrinseco et
coniuncto, praesupponit sentire et vivere. Sic autem non moventur
corpora ab Angelis assumpta. Unde ratio non sequitur.
Ad sextum dicendum quod vivere et dare vitam effective, nobilius est
quam vivere tantum. Sed dare vitam formaliter, hoc est ignobilioris
substantiae quam ea quae vivit per se subsistendo sine corpore. Esse
enim illius intellectualis substantiae quae est forma corporis, est
magis infimum et affine corporeae naturae, in tantum ut possit ei
communicari.
Ad septimum dicendum quod Angeli cognoscunt particularia per formas
universales quae sunt similitudines rationum idealium, quibus Deus et
universalia et singularia cognoscit. Nec tamen oportet quod cognoscant
singularia futura, quae nondum participaverunt materiam et formam,
quae repraesentatur per species intellectus angelici. Secus est autem
de intellectu divino, qui in nunc aeternitatis constitutus, totum
tempus uno intuitu circumspicit.
Ad octavum dicendum quod materia est individuationis principium, in
quantum non est nata in alio recipi. Formae vero, quae natae sunt
recipi in aliquo subiecto, de se individuatae esse non possunt; quia
quantum est de sui ratione, indifferens est eis quod recipiantur in uno
vel pluribus. Sed si aliqua forma sit quae non sit in aliquo
receptibilis, ex hoc ipso individuationem habet, quia non potest in
pluribus esse, sed ipsa sola manet in seipsa. Unde Aristoteles, in
VII Metaph., contra Platonem arguit, quod si formae rerum sint
abstractae, oportet quod sint singulares.
Ad nonum dicendum quod in compositis ex materia et forma, individuum
addit supra naturam speciei designationem materiae et accidentia
individualia. Sed in formis abstractis non addit individuum supra
naturam speciei aliquid secundum rem, quia in talibus essentia eius est
ipsummet individuum subsistens, ut patet per philosophum in VII
Metaph. Addit tamen aliquid secundum rationem, scilicet hoc quod est
non posse existere in pluribus.
Ad decimum dicendum quod substantiae quae sunt a corporibus separatae,
sunt formae tantum, non tamen sunt actus alicuius materiae. Licet
enim materia non possit esse sine forma, tamen forma potest esse sine
materia, quia materia habet esse per formam, et non e converso.
Ad undecimum dicendum quod anima, quia est infima inter substantias
spirituales, maiorem habet affinitatem cum natura corporea, ut possit
esse eius forma, quam superiores substantiae.
|
|