|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Dionysius cap. VII de divinis nominibus, quod
divina sapientia coniungit fines primorum principiis secundorum. Ex
quo potest accipi quod natura inferior in sui summo attingat superiorem
in sui infimo. Supremum autem in natura corporea est corpus caeleste,
infimum autem in natura spirituali est anima. Ergo corpus caeleste est
animatum.
2. Praeterea, nobilioris corporis nobilior est forma. Corpus autem
caeleste est nobilissimum corporum, et anima est nobilissima formarum.
Si ergo aliqua inferiora corpora sunt animata, multo magis corpus
caeleste animatum erit.
3. Sed dicebat, quod licet corpus caeleste non sit animatum, tamen
forma qua illud corpus est corpus, est nobilior quam forma qua corpus
hominis est corpus.- Sed contra, aut in corpore humano est alia
forma substantialis praeter animam rationalem quae dat esse corpori,
aut non. Si non, sed ipsa anima dat esse substantiale corpori, cum
anima sit nobilissima formarum, sequetur quod forma per quam corpus
humanum est corpus, sit nobilior quam forma per quam corpus caeleste
est corpus. Si autem sit alia forma substantialis in homine dans esse
corpori praeter animam rationalem, manifestum est quod per illam formam
corpus humanum sit susceptivum animae rationalis. Quod autem est
susceptivum perfectae bonitatis, est melius eo quod non est
susceptivum, ut dicitur II de caelo et mundo. Si ergo corpus
caeleste non est susceptivum animae rationalis, adhuc sequetur quod
forma per quam corpus humanum est corpus, est nobilior quam forma per
quam corpus caeleste est corpus; quod videtur inconveniens.
4. Praeterea, perfectio universi requirit ut nulli corpori denegetur
id ad quod naturaliter inclinatur. Omne autem corpus habet naturalem
inclinationem ad id quo indiget ad suam operationem. Operatio autem
propria corporis caelestis est motus circularis, ad quam indiget
substantia spirituali. Non enim hic motus potest consequi aliquam
formam corporalem, sicut motus gravium et levium; quia oporteret quod
motus cessaret cum perveniretur ad aliquod ubi determinatum, sicut
accidit in gravibus et levibus; quod patet esse falsum. Relinquitur
ergo quod corpora caelestia habent substantias spirituales sibi unitas.
5. Praeterea, omne quod in aliqua dispositione existens movetur
naturaliter, in eadem dispositione existens non potest quiescere nisi
violenter, sicut corpus grave aut leve extra suum ubi existens. Sed
si motus caeli sit a forma naturali, oportet quod in quolibet ubi
existens naturaliter moveatur. Ergo in quolibet ubi ponatur
quiescere, non quiescet nisi per violentiam. Nullum autem violentum
potest esse perpetuum. Non ergo in perpetuum quiescet caelum post diem
iudicii, ut secundum fidem ponimus. Cum ergo hoc sit inconveniens
necesse videtur dicere quod caelum movetur motu voluntario; et sic
sequitur quod caelum sit animatum.
6. Praeterea, in quolibet genere, quod est per se prius est eo quod
est per aliud. Sed caelum est primum in genere mobilium. Ergo est
per se motum tamquam movens seipsum. Omne autem movens seipsum
dividitur in duas partes, quarum una est movens per appetitum, ut
anima, et alia mota, ut corpus. Corpus igitur caeleste est
animatum.
7. Praeterea, nihil quod movetur a motore totaliter extrinseco,
habet motum naturalem. Cum ergo motus caeli sit a substantia
spirituali, quia secundum Augustinum, III de Trinit., Deus
administrat corporalem substantiam per spiritualem; si illa substantia
non uniretur ei, sed esset totaliter extrinseca, motus caeli non esset
naturalis; quod est contra philosophum in I de caelo.
8. Praeterea, substantia illa spiritualis movens caelum si esset
extrinseca tantum, non posset dici quod moveret caelum solum volendo;
quia sic eius velle esset eius agere, quod est solius Dei. Oporteret
igitur quod aliquid immitteret ad movendum; et sic, cum eius virtus
sit finita, sequeretur quod accideret ei fatigatio in movendo per
diuturnitatem temporis; quod est inconveniens, et maxime secundum
ponentes aeternitatem motus. Ergo substantia spiritualis quae movet
caelum, est ei unita.
9. Praeterea, sicut habetur in IV Physic., motores inferiorum
orbium moventur per accidens, non autem motor superioris orbis. Sed
motor superioris orbis unitur suo orbi ut motor. Ergo motores
inferiorum orbium uniuntur eis non solum ut motores, sed ut formae; et
sic ad minus inferiores orbes sunt animati.
10. Praeterea, ut in XI Metaph. Commentator dicit,
substantiae separatae sunt in optima dispositione in qua esse possunt;
et hoc est ut unaquaeque earum moveat corpus caeleste et ut agens, et
ut finis. Non autem hoc esset, nisi aliquo modo eis unirentur. Ergo
corporibus caelestibus sunt unitae substantiae incorporeae; et sic
corpora caelestia videntur esse animata.
11. Praeterea, Commentator in eodem libro expresse dicit, corpora
caelestia animata esse.
12. Praeterea, nihil agit extra suam speciem; effectus enim non
potest esse potior sua causa. Substantia autem vivens est melior non
vivente, ut dicit Augustinus, de vera religione. Cum ergo corpora
caelestia causent vitam, maxime in animalibus, ex putrefactione
generatis, videtur quod corpora caelestia vivant et sint animata.
13. Praeterea, Commentator dicit in libro de substantia orbis,
quod motus circularis proprius est animae. Maxime ergo videntur illa
corpora esse animata quibus est naturale circulariter moveri. Talia
autem sunt corpora caelestia. Ergo corpora caelestia sunt animata.
14. Praeterea, laudare, narrare et exultare, non convenit nisi
rei animatae et cognoscenti. Sed praemissa attribuuntur caelis in
sacra Scriptura, secundum illud Ps.: laudate eum caeli caelorum;
et: caeli enarrant gloriam Dei; et Apoc. XIV: exulta super eam
caelum. Ergo caeli sunt animati.
1. Sed contra. Est quod Damascenus dicit II libro: nullus
animatos caelos vel luminaria existimet; inanimati sunt enim et
insensibiles.
2. Praeterea, anima unita corpori non separatur ab eo nisi per
mortem. Sed corpora caelestia non possunt esse mortalia, cum sint
incorruptibilia. Ergo si substantiae spirituales aliquae uniantur eis
ut animae, perpetuo erunt eis alligatae; et hoc videtur inconveniens,
quod aliqui Angeli perpetuo aliquibus corporibus deputentur.
3. Praeterea, caelestis societas beatorum ex Angelis et animis
constat. Sed caelorum animae, si sunt caeli animati, sub neutra
parte continentur. Ergo aliquae creaturae rationales essent quae non
possent esse participes beatitudinis; quod videtur inconveniens.
4. Praeterea, omnis creatura rationalis secundum suam naturam
considerata potest peccare. Si igitur aliquae rationales creaturae
sunt corporibus caelestibus unitae, nihil prohibuit aliquam earum
peccasse; et sic sequeretur quod aliquod caelestium corporum moveretur
a malo spiritu: quod videtur absurdum.
5. Praeterea, bonorum spirituum suffragia implorare debemus. Si
igitur spiritus aliqui corporibus caelestibus sunt uniti, cum non sit
conveniens ponere eos malos, sed oporteat eos bonos ponere, utpote in
administratione naturae corporeae Deo servientes, sequeretur quod
eorum suffragia essent imploranda. Videretur autem absurdum, si quis
diceret: sol, et luna, ora pro me. Non est ergo ponendum spiritus
aliquos corporibus caelestibus esse unitos.
6. Praeterea, anima continet corpus cui unitur, secundum
philosophum in I de anima. Si igitur corpora caelestia sunt animata,
sequeretur quod aliqua substantia spiritualis creata contineat totum
caelum: quod est absurdum; cum hoc solius sapientiae increatae sit,
ex cuius persona dicitur Eccli. XXIV: gyrum caeli circuivi sola.
Respondeo. Dicendum quod circa hanc quaestionem fuerunt diversae
opiniones tam inter antiquos philosophos, quam etiam inter
ecclesiasticos doctores. Anaxagoras autem existimavit corpora
caelestia esse inanimata; unde ab Atheniensibus occisus est: dixit
enim solem esse lapidem accensum. Plato vero et Aristoteles et eorum
sequaces posuerunt corpora caelestia esse animata. Similiter et inter
doctores Ecclesiae, Origenes posuit corpora caelestia animata; quem
secutus est Hieronymus, ut patet in quadam Glossa super illud
Eccle. I: lustrans universa in circuitu pergit spiritus.
Damascenus vero astruit corpora caelestia inanimata esse, ut patet in
auctoritate inducta. Augustinus vero relinquit sub dubio, in II
super Gen. ad litteram, et in Enchir. Utraque autem opinio
rationem probabilitatis habet. Consideratio enim nobilitatis corporum
caelestium inducit ad ponendum ea esse animata, cum in rerum genere
viventia omnibus non viventibus praeferantur; sed consideratio
nobilitatis substantiarum spiritualium ad contrarium nos inducit. Non
enim superiores spirituales substantiae habere possunt de operibus
animae, nisi quae pertinent ad intellectum: quia aliae operationes
vitae sunt actus animae in quantum est forma corporis corruptibilis et
transmutabilis; cum quadam enim transmutatione et alteratione corporali
sunt; nec intellectus superiorum substantiarum indigere videtur ut a
sensibilibus cognitionem accipiat, sicut intellectus noster. Si ergo
nulla est in eis de operationibus vitae nisi intelligere et velle, quae
non indigent organo corporali, earum dignitas unionem ad corpus
excedere videtur. Harum autem duarum considerationum, secunda
efficacior est quam prima. Unio enim corporis et animae non est
propter corpus, ut corpus scilicet nobilitetur; sed propter animam,
quae indiget corpore ad sui perfectionem, sicut supra dictum est. Si
quis autem magis intime consideret, forte inveniet in his duabus
opinionibus aut nullam aut modicam dissonantiam esse: quod sic
intelligendum est. Non enim potest dici quod motus corporis caelestis
consequatur aliquam formam corpoream, sicut motus sursum consequitur
formam ignis. Manifestum est enim quod una forma naturalis non
inclinat nisi ad unum. Ratio autem motus repugnat unitati, quia de
ratione motus est quod aliquid aliter se habeat nunc et prius; unde non
inclinat forma naturalis ad motum propter ipsum motum, sed propter esse
in aliquo ubi, quo adepto quiescit motus; et sic accideret in motu
caeli, si consequeretur aliquam formam naturalem. Oportet igitur
dicere, quod motus caeli sit ab aliqua substantia intelligente. Nam
finis huius motus non potest esse nisi quoddam bonum intelligibile
abstractum, propter quod movet substantia intelligens quae movet
caelum, ut scilicet assequatur eius similitudinem, in operando, et ut
explicet in actu id quod virtute continetur in illo intelligibili bono;
et praecipue completio numeri electorum, propter quos omnia alia esse
videntur. Sic igitur erit duplex ordo substantiarum spiritualium.
Quarum quaedam erunt motores caelestium corporum, et unientur eis
sicut motores mobilibus, sicut et Augustinus dicit in III de
Trinitate, quod omnia corpora reguntur a Deo per spiritum vitae
rationalem; et idem a Gregorio habetur in IV dialogorum. Quaedam
vero erunt fines horum motuum, quae sunt omnino abstractae, et
corporibus non unitae. Aliae vero uniuntur corporibus caelestibus per
modum quo motor unitur mobili. Et hoc videtur sufficere ad salvandum
intentionem Platonis et Aristotelis. Et de Platone quidem
manifestum est; Plato enim, sicut supra dictum est, etiam corpus
humanum non dixit aliter animatum, nisi in quantum anima unitur corpori
ut motor. Ex dictis vero Aristotelis manifestum est quod non posuit
in corporibus caelestibus de virtutibus animae nisi intellectivam.
Intellectus vero, secundum ipsum, nullius corporis actus est.
Dicere autem ulterius, quod corpora caelestia hoc modo sint animata
sicut inferiora corpora quae per animam vegetantur et sensificantur,
repugnat incorruptibilitati caelestium corporum. Sic igitur negandum
est corpora caelestia esse animata eo modo quo ista inferiora corpora
animantur. Non est tamen negandum corpora caelestia esse animata, si
per animationem nihil aliud intelligatur quam unio motoris ad mobile.
Et istos duos modos videtur Augustinus tangere in super Gen. ad
litteram. Dicit enim: solet quaeri, utrum caeli luminaria ista
conspicua corpora sola sint, aut habeant rectores quosdam spiritus
suos; et si habent, utrum ab eis etiam vitaliter inspirentur, sicut
animantur carnes per animas animalium. Sed licet ipse sub dubio
utrumque relinquat, ut per sequentia patet, secundum praemissa
dicendum est quod habent rectores spiritus, a quibus tamen non sic
animantur sicut inferiora animalia a suis animabus.
Ad primum ergo dicendum quod corpus caeleste attingit substantias
spirituales, in quantum inferior ordo substantiarum spiritualium
corporibus caelestibus unitur per modum motoris.
Ad secundum dicendum quod secundum opinionem Averrois caelum est
compositum ex materia et forma, sicut animal in inferioribus. Sed
tamen materia utrobique aequivoce dicitur: nam in superioribus non est
potentia ad esse sicut in inferioribus, sed ad ubi tantum. Unde ipsum
corpus actu existens est materia, nec indiget forma quae det ei esse,
cum sit ens actu, sed quae det ei motum solum. Et sic corpus caeleste
habet nobiliorem formam quam corpus humanum, sed alio modo. Si autem
dicatur, sicut alii dicunt, quod ipsum corpus caeleste est compositum
ex materia et forma corporali, tunc adhuc dici poterit, quod illa
forma corporalis erit nobilissima in quantum est forma et actus, quae
implet totam potentialitatem materiae, ut non remaneat in ea
potentialitas ad aliam formam.
Et per hoc etiam patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum quod corpus caeleste ex hoc quod movetur a
spirituali substantia, sequitur quod habeat inclinationem ad ipsam
sicut ad motorem et non aliter.
Et similiter dicendum ad quintum et sextum.
Ad septimum dicendum, quod substantia spiritualis quae movet caelum,
habet virtutem naturalem determinatam ad talis corporis motum. Et
similiter corpus caeli habet naturalem aptitudinem ut tali motu
moveatur. Et per hoc motus caeli est naturalis, licet sit a
substantia intelligente.
Ad octavum dicendum, quod probabiliter dicitur quod imperio voluntatis
substantia spiritualis movet corpus caeleste. Quamvis enim materia
corporalis secundum formalem transmutationem non obediat ad nutum
spiritui creato, sed soli Deo, ut Augustinus dicit in III de
Trin.; tamen quod ei obedire ad nutum possit secundum transmutationem
localem, etiam in nobis apparet, in quibus statim ad imperium
voluntatis sequitur motus corporalium membrorum. Si tamen supra
imperium voluntatis addatur etiam influxus virtutis, non propter hoc
sequitur fatigatio ex finitate virtutis; quaelibet enim virtus
superioris ordinis, licet sit finita in se et respectu sui superioris,
est tamen infinita respectu suorum inferiorum; sicut etiam virtus solis
est infinita respectu generabilium et corruptibilium, per quorum
productionem, etiamsi in infinitum esset, non minoraretur. Et
similiter virtus intellectus est infinita respectu formarum
sensibilium; et sic etiam virtus substantiae spiritualis quae movet
caelum, est infinita respectu motus corporalis; unde non sequitur in
ea fatigatio.
Ad nonum dicendum, quod anima quae movet animalia corruptibilia,
unitur eis secundum esse; sed substantia spiritualis, quae movet
caelestia corpora, unitur eis secundum moveri tantum. Unde moveri per
accidens attribuitur animae corruptibilis animalis ratione sui ipsius;
oportet enim quod moto corpore, cum quo est unum secundum esse,
ipsamet per accidens moveatur. Sed moveri per accidens attribuitur
motori inferioris orbis non ratione sui ipsius, sed ratione mobilis;
in quantum scilicet inferior orbis movetur per accidens, ut delatus
motu superioris. Motor vero superioris orbis neutro modo per accidens
movetur; quia orbis eius non defertur, sed alios defert.
Ad decimum dicendum quod super hoc invenitur Averroes varie locutus.
In libro enim de substantia orbis dixit, quod idem est quod movet
corpora caelestia ut agens et finis; quod quidem est valde erroneum,
praesertim secundum eius opinionem qua ponit quod prima causa non est
supra substantias moventes primum caelum. Sic enim sequitur quod Deus
sit anima prima caeli, secundum quod substantiam quae movet primum
caelum ut agens, dicitur anima eius. Et ratio qua hoc dixit est valde
insufficiens: quia enim in substantiis separatis a materia est idem
intellectus et intellectum, existimavit quod sit idem desiderans et
desideratum; quod non est simile. Nam cognitio cuiuslibet rei fit
secundum quod cognitum est in cognoscente; desiderium autem fit
secundum conversionem desiderantis ad rem desideratam. Si autem bonum
desideratum inesset desideranti ex seipso, non competeret ei quod
moveret ad consequendum bonum desideratum. Unde oportet dicere quod
bonum desideratum, quod movet ut finis, est aliud a desiderante, quod
movet ut agens. Et hoc etiam idem dicit Commentator in XI
Metaph.; ponit enim ibi duos motores: unum coniunctum, quem vocat
animam, et alium separatum, qui movet ut finis. Tamen ex toto hoc
non habetur amplius quam quod substantia spiritualis unitur corpori
caelesti ut motor.
Ad undecimum dicendum quod corpora caelestia dicit esse animata, quia
substantiae spirituales uniuntur eis ut motores, et non ut formae.
Unde super VII Metaph., dicit quod virtus formativa seminis non
agit nisi per calorem qui est in semine; non ita quod sit forma in eo,
sicut anima in calore naturali, sed ita quod sit ibi inclusa, sicut
anima est inclusa in corporibus caelestibus.
Ad duodecimum dicendum quod corpus caeleste, in quantum movetur a
substantia spirituali, est instrumentum eius; et ita movet in virtute
substantiae spiritualis ad causandum vitam in istis inferioribus, sicut
serra agit in virtute artis ad causandam arcam.
Ad decimumtertium dicendum quod ex illa ratione amplius haberi non
potest quam quod corpora caelestia a substantiis spiritualibus
moveantur.
Ad decimumquartum dicendum quod secundum Damascenum caeli dicuntur
enarrare gloriam Dei, laudare, exultare, materialiter, in quantum
sunt hominibus materia laudandi vel enarrandi vel exultandi. Similia
enim inveniuntur in Scripturis de montibus et collibus et aliis
inanimatis creaturis.
Ad primum vero eorum quae in contrarium obiiciuntur, dicendum quod
Damascenus removet corpora caelestia esse animata, ita quod
substantiae spirituales uniantur eis ut formae, sicut corruptibilibus
animalibus.
Ad secundum dicendum quod unus Angelus deputatur ad custodiam unius
hominis quamdiu vivit. Unde non est inconveniens si deputatur ad
movendum caeleste corpus quamdiu movetur.
Ad tertium dicendum quod si corpora caelestia sunt animata, spiritus
eis praesidentes in societate Angelorum computantur. Unde Augustinus
dicit in Enchir.: nec illud certum habeo, utrum ad societatem
Angelorum pertineant sol et luna et cuncta sidera; quamvis nonnullis
lucida esse corpora, non tamen cum sensu vel intelligentia,
videantur.
Ad quartum dicendum quod in hoc nulla est dubitatio, si sequamur
opinionem Damasceni ponentis Angelos qui peccaverunt de numero eorum
fuisse, qui corporibus corruptibilibus praeferuntur. Si vero,
secundum sententiam Gregorii, etiam de superioribus aliqui
peccaverunt, dicendum quod Deus eos quos ad hoc ministerium
deputavit, custodivit a casu, sicut et plures aliorum.
Ad quintum dicendum quod non dicimus: ora pro me, sol, tum quia
substantia spiritualis non unitur corpori caeli ut forma, sed ut motor
tantum, tum ut auferatur idololatriae occasio.
Ad sextum dicendum quod secundum philosophum in IV physicorum, motor
caeli est in aliqua parte eius, et non in toto; et sic non circuit
gyrum caeli. Secus autem est de anima, quae dat esse corpori secundum
totum et partes.
|
|