|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Augustinus III super Genes. ad litteram et IV
de Civit. Dei, quod Daemones habent corpora aerea. Sed Daemones
sunt substantiae spirituales. Ergo substantia spiritualis corpori
aereo unitur.
2. Praeterea, Augustinus in libro de divinatione Daemonum dicit
quod Daemones subtilitate aerei corporis sensum humanum transcendunt.
Hoc autem non esset, nisi aereo corpori naturaliter unirentur. Ergo
substantiae spirituales aereo corpori uniuntur.
3. Praeterea, medium non discrepat ab extremis. Sed in regione
caelestium corporum invenitur vita, secundum ponentes corpora caelestia
animata; in regione autem terrae invenitur vita in animalibus et
plantis. Ergo et in regione media, quae est aeris, invenitur vita.
Nec hoc potest referri ad vitam avium, quia aves ad modicum spatium
aeris supra terram elevantur; nec videtur conveniens quod totum aliud
spatium aeris vacuum vita remaneret. Oportet igitur ponere, ut
videtur, ibi esse aliqua aerea animalia; ex quo sequitur quod aliquae
substantiae spirituales aereo corpori uniantur.
4. Praeterea, nobilioris corporis nobilior est forma. Sed aer est
nobilior corpus quam terra, cum sit formalius et subtilius. Si igitur
corpori terrestri, scilicet humano, unitur substantia spiritualis,
quae est anima, multo fortius corpori aereo uniretur.
5. Praeterea, eorum quae magis conveniunt facilior est unio. Sed
aer magis videtur convenire cum anima quam corpus commixtum, quale est
corpus hominis; quia, ut Augustinus dicit super Gen. ad Litter.,
anima per aerem administrat corpus. Ergo magis nata est uniri anima
corpori aereo, quam etiam corpori commixto.
6. Praeterea, dicitur in libro de substantia orbis: motus
circularis proprius est animae; et hoc ideo quia anima, quantum est de
se, indifferens est ut moveat in omnem partem. Sed hoc etiam videtur
aeri convenire, quia est cum levibus levis et cum gravibus gravis.
Ergo anima maxime videtur aeri uniri.
Sed contra, anima est actus corporis organici. Sed corpus aereum non
potest esse organicum; quia cum non sit terminabilis termino proprio,
sed solum alieno, non est figurabilis. Ergo substantia spiritualis,
quae est anima, non potest corpori aereo uniri.
Respondeo. Dicendum quod impossibile est substantiam spiritualem
corpori aereo uniri. Quod potest manifestari tripliciter. Primo
quidem, quia inter omnia alia corpora, corpora simplicia elementorum
sunt imperfectiora, cum sint materialia respectu omnium aliorum
corporum; unde non est conveniens secundum rationem ordinis rerum,
quod aliquod simplex corpus elementare spirituali substantiae uniatur ut
forma. Secunda ratio est, quia aer est corpus simile in toto et in
omnibus suis partibus; unde si alicui parti aeris unitur aliqua
spiritualis substantia, eadem ratione et toti aeri unietur, et
similiter cuilibet alteri elemento; quod videtur absurdum. Tertia
ratio est, quia substantia spiritualis dupliciter alicui corpori
invenitur uniri. Uno modo ad exhibendum corpori motum; sicut dictum
est, quod corporibus caelestibus spirituales substantiae uniuntur.
Alio modo ut substantia spiritualis per corpus iuvetur ad propriam suam
operationem, quae est intelligere; sicut anima humana unitur corpori,
ut per sensus corporeos scientias acquirat. Aeri autem substantia
spiritualis non potest uniri neque ratione motus, quia aeri est
connaturalis motus quidam, qui consequitur formam eius naturalem; nec
invenitur aliquis motus aut in toto aere aut in aliqua eius parte, qui
non possit reduci in aliquam causam corporalem. Unde ex motu eius non
apparet quod aliqua substantia spiritualis et uniatur. Neque etiam
unitur spiritualis substantia corpori aereo propter perfectionem
intellectualis operationis: corpus enim simplex non potest esse
instrumentum sensus, ut probatur in libro de anima. Unde relinquitur
quod spiritualis substantia nullo modo aereo corpori uniatur.
Ad primum ergo dicendum quod ubicumque Augustinus dicit Daemones
habere aerea corpora, non loquitur asserendo quasi ex sententia
propria, sed secundum opinionem aliorum; unde ipse dicit in XXI de
Civit. Dei: sunt quaedam sua etiam Daemonibus corpora, sicut
doctis hominibus visum est, ex isto aere crasso atque humido. Si
autem nulla quisquam habere corpora Daemones asserat, non est de hac
re aut laborandum operosa inquisitione, aut contentiosa disputatione
certandum.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod in inferiori regione, scilicet circa terram,
est locus mixtionis elementorum. Corpora autem mixta, quanto magis ad
aequalitatem mixtionis perveniunt, tanto magis recedunt ab extremis
contrariorum; et sic quamdam similitudinem consequuntur caelestium
corporum, quae sunt sine contrarietate. Et sic patet quod vita magis
potest esse in suprema et infima regione quam in media: praesertim cum
in istis inferioribus tanto paratius est corpus ad vitam, quanto
propinquius fuerit aequalitati complexionis.
Ad quartum dicendum quod corpus aeris est nobilius quam terra, sed
corpus aequalis complexionis est nobilius utroque, quasi magis
elongatum a contrarietate; et hoc solum invenitur substantiae
spirituali uniri. In quo tamen inferiora elementa plus necesse est
abundare materialiter ad aequalitatem constituendam, propter excessum
activae virtutis in aliis elementis.
Ad quintum dicendum quod anima dicitur administrare corpus suum per
aerem, quantum ad motum; quia est susceptibilior motus aliis
corporibus spissis.
Ad sextum dicendum quod aer non est indifferens ad omnem motum, sed
respectu quorumdam est levis, respectu aliorum gravis; unde ex hoc non
habetur quod sit perfectibile per animam.
|
|