|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Augustinus in Enchir.: creatura rationalis quae in
hominibus erat, quoniam peccatis atque suppliciis tota perierat, ex
parte reparari meruit. Ex quo sic arguitur. Si omnes Angeli ab
invicem differunt secundum naturam speciei, pluribus Angelis
irreparabiliter cedentibus, plures naturae irreparabiliter periissent.
Sed hoc non patitur divina providentia ut aliqua natura rationalis ex
toto pereat, ut patet ex auctoritate inducta. Ergo non omnes Angeli
differunt ab invicem secundum naturam speciei.
2. Praeterea, quanto sunt aliqua propinquiora Deo, in quo nulla
est diversitas, tanto minus sunt diversa. Angeli autem secundum
ordinem naturae propinquiores sunt Deo quam homines. Magis vero
diversa sunt ab invicem quae differunt numero et specie, quam quae
differunt numero et conveniunt in specie. Cum ergo homines non
differant specie, sed numero solum, videtur quod nec Angeli specie
differant.
3. Praeterea, convenientia aliquorum in formali principio facit
aliqua idem esse specie; differentia vero in principio materiali facit
differre numero solum. In Angelis autem ipsum esse se habet ut
formale ad essentiam Angeli, ut supra dictum est. Cum igitur omnes
Angeli conveniant in esse, differant vero secundum essentiam, videtur
quod Angeli non differant specie, sed numero solo.
4. Praeterea, omnis substantia subsistens creata est individuum
contentum sub aliqua natura communi speciei; ita quod si individuum sit
compositum, natura speciei praedicabitur de eo secundum rationem
compositi; si vero individuum fuerit simplex, natura speciei
praedicabitur de eo secundum simplices rationes. Angelus autem est
substantia creata subsistens. Sive igitur sit compositus ex materia et
forma, sive simplex, oportet quod contineatur sub aliqua natura
speciei. Sed naturae speciei non derogat quod possit habere plura
supposita; similiter etiam nec individuo sub ea existenti derogat, si
habeat aliquod secum compar in eadem specie. Ergo videtur quod
possibile sit esse plures Angelos unius speciei. In perpetuis autem
non differunt esse et posse, ut dicitur in III Physic. Ergo in
Angelis sunt plura individua unius speciei.
5. Praeterea, in Angelis est perfecta dilectio. Nihil igitur eis
subtrahendum est quod ad perfectionem dilectionis pertineat. Sed quod
sint plures unius speciei, pertinet ad perfectionem dilectionis; quia
omnia animalia unius speciei naturaliter se invicem diligunt, secundum
illud Eccli. XIV: omne animal diligit simile sibi. Ergo in
Angelis sunt plures unius speciei.
6. Praeterea, cum sola species definiatur, secundum Boetium,
quaecumque in definitione conveniunt, videntur in specie convenire.
Sed omnes Angeli conveniunt in illa definitione quam Damascenus ponit
in III libro: Angelus est substantia intellectualis, semper
mobilis, arbitrio libera, incorporea, Deo ministrans, secundum
gratiam (non natura) immortalitatem suscipiens. Ergo omnes Angeli
sunt unius speciei.
7. Praeterea, Angeli secundum ordinem naturae sunt propinquiores
Deo quam homines. Sed in Deo sunt tres personae unius naturae
secundum numerum. Cum igitur in hominibus sint plures personae unius
naturae secundum speciem, videtur quod multo fortius in Angelis sint
plures personae in una natura speciei convenientes.
8. Praeterea, Gregorius dicit quod in illa caelesti patria, ubi
plenitudo boni est, licet quaedam data sint excellenter, nihil tamen
possidetur singulariter; omnia enim in omnibus sunt, non quidem
aequaliter, quia aliqui aliis sublimius possident quae tamen omnes
habent. Non est ergo differentia in Angelis, nisi secundum magis et
minus. Sed magis et minus non diversificant speciem. Ergo Angeli
non differunt specie.
9. Praeterea, quaecumque conveniunt in nobilissimo, conveniunt in
specie; quia nobilius est quod ponitur sub specie quam quod ponitur sub
genere. Est enim differentia specifica formalis respectu generis.
Sed omnes Angeli conveniunt in nobilissimo quod in eis est, scilicet
in natura intellectuali. Ergo omnes Angeli conveniunt in specie.
10. Praeterea, si aliquod genus dividatur per duas differentias,
quarum una altera sit imperfectior, differentia imperfectior magis est
multiplicabilis quam perfectior; sicut irrationale per plures species
multiplicatur quam rationale. Substantia autem spiritualis dividitur
per unibile et non unibile; unibile autem corpori est imperfectius in
spiritualibus substantiis. Cum igitur substantia spiritualis unibilis
corpori, scilicet anima humana, non distinguatur in multas species,
multo fortius substantia spiritualis non unibilis, scilicet Angelus,
non multiplicatur per multas species.
11. Praeterea, Bonifacius Papa dicit quod ministrationes in
Ecclesia militante sunt ad exemplum caelestis militiae, in qua Angeli
differunt in ordine et potestate. Sed in Ecclesia militante
differentia ordinis et potestatis non facit homines differre secundum
speciem. Ergo nec in caelesti militia Angelorum, Angeli specie
differunt, etiam qui sunt diversorum ordinum vel hierarchiarum.
12. Praeterea, sicut inferiora elementa sunt ornata plantis et
animalibus, et caelum sidereum stellis et sole et luna; ita etiam
caelum Empyreum ornatum est Angelus. Sed in plantis et animalibus
inveniuntur multa eiusdem speciei: similiter etiam videtur quod omnes
stellae sint unius speciei, quia communicant in una forma nobilissima,
quae est lux. Ergo videtur, pari ratione, quod vel omnes Angeli vel
aliqui conveniant in una specie.
13. Praeterea, si plures Angeli non ponantur convenire in una
specie, hoc non est nisi quia in eis non est materia. Sed remotio
materiae non solum tollit pluralitatem individuorum, sed etiam
unitatem: quia individuum non ponitur sub specie nisi per materiam;
quia materia est individuationis principium. Si ergo necesse est poni
Angelos esse individua quaedam, pari etiam ratione poni poterit quod
sint plures in una specie.
14. Praeterea, in his quae sunt separata a materia, idem est
intellectum et intelligens, secundum philosophum. Si igitur Angeli
essent sine materia, idem esset Angelus intellectus et Angelus
intelligens. Sed quilibet Angelus intelligit Angelum quemlibet.
Ergo sequeretur quod non esset nisi unus Angelus, quod est falsum.
Non est ergo ponendum quod Angeli sint sine materia; et ita neque
ponendum est quod omnes Angeli differant specie.
15. Praeterea, numerus est species quantitatis, quae non est sine
materia. Si igitur in Angelis non esset materia, non esset in eis
numerus; quod est falsum. Ergo idem quod prius.
16. Praeterea, in his quae sunt sine materia, non est
multiplicatio nisi secundum causam et causatum, ut Rabbi Moyses
dicit. Si igitur Angeli sunt sine materia, aut non est in eis
multitudo, aut unum est causa alterius; quorum utrumque est falsum.
Ergo idem quod prius.
17. Praeterea, creaturae a Deo sunt conditae, ut in eis divina
bonitas repraesentetur. Sed in una specie Angeli repraesentatur
divina bonitas perfectius quam in una specie hominis. Non ergo oportet
ponere plures species Angelorum.
18. Praeterea, diversae species secundum differentias specificas
differunt, quae ex opposito dividuntur. Non possunt autem designari
tot differentiae specificae oppositae, quanta ponitur multitudo
Angelorum. Non ergo omnes Angeli differunt specie.
1. Sed contra. Si aliqui Angeli in specie conveniant, maxime hoc
videtur de illis qui sunt unius ordinis. Sed illi qui sunt unius
ordinis non conveniunt in specie, cum in eodem ordine sint primi,
medii et ultimi, ut Dionysius dicit X cap. angelicae Hierar.
Species autem non praedicatur de suis individuis secundum prius et
posterius, ut dicitur in III Metaph. Non ergo sunt plures Angeli
unius speciei.
2. Praeterea, illa sola videntur multiplicari secundum numerum in
una specie, quae sunt corruptibilia; ut natura speciei, quae non
potest considerari in uno, conservetur in pluribus. Sed Angeli sunt
incorruptibiles. Ergo non sunt plures Angeli unius speciei.
3. Praeterea, multiplicatio individuorum in una specie est per
divisionem materiae. Sed Angeli sunt immateriales: quia, ut
Augustinus dicit XII Confess. c. VII, materia est prope
nihil, Angeli autem prope Deum. Ergo in Angelis non est
multiplicatio individuorum in eadem specie.
Respondeo. Dicendum quod circa hanc quaestionem diversimode aliqui
sunt locuti. Quidam enim dixerunt quod omnes spirituales substantiae
sunt unius speciei; alii vero, quod omnes Angeli unius hierarchiae,
aut etiam unius ordinis; alii autem, quod omnes Angeli ab invicem
specie differunt; quod et mihi videtur, propter tres rationes. Prima
sumitur ex conditione substantiae eorum. Necesse est enim dicere,
quod vel sint formae simplices subsistentes absque materia, ut supra
habitum est; vel sint formae compositae ex materia et forma. Si autem
Angelus est forma simplex abstracta a materia, impossibile est etiam
fingere quod sint plures Angeli unius speciei: quia quaecumque forma,
quantumcumque materialis et infima, si ponatur abstracta vel secundum
esse vel secundum intellectum, non remanet nisi una in specie una. Si
enim intelligatur albedo absque omni subiecto subsistens, non erit
possibile ponere plures albedines; cum videamus quod haec albedo non
differt ab alia nisi per hoc quod est in hoc vel in illo subiecto. Et
similiter si esset humanitas abstracta, non esset nisi una tantum. Si
vero Angelus sit substantia ex materia et forma composita, necesse est
dicere quod materiae diversorum Angelorum sint aliquo modo distinctae.
Distinctio autem materiae a materia non invenitur nisi duplex. Una
secundum propriam rationem materiae, et haec est secundum habitudinem
ad diversos actus: cum enim materia secundum propriam rationem sit in
potentia, potentia autem ad actum dicatur, necesse est quod secundum
ordinem actuum attendatur distinctio in potentiis et materiis. Et hoc
modo materia inferiorum corporum, quae est potentia ad esse, differt a
materia caelestium corporum, quae est potentia ad ubi. Secunda
distinctio materiae est secundum divisionem quantitatis; prout materia
existens sub his dimensionibus distinguitur ab ea quae est sub aliis
dimensionibus. Et prima quidem materiae distinctio facit diversitatem
secundum genus: quia, secundum philosophum in V Metaph., genere
differunt secundum materiam diversa. Secunda autem distinctio materiae
facit diversitatem individuorum in eadem specie. Haec autem secunda
distinctio materiae non potest esse in diversis Angelis, cum Angeli
sint incorporei, et omnino absque dimensionibus quantitativis.
Relinquitur ergo, quod si sint plures Angeli compositi ex materia et
forma, quod sit in eis distinctio materiarum secundum primum modum; et
ita sequitur quod non solum specie, sed etiam genere differunt.
Secunda ratio sumitur ex ordine universi. Manifestum est enim quod
duplex est bonum universi: quoddam separatum, scilicet Deus, qui est
sicut dux in exercitu; et quoddam in ipsis rebus, et hoc est ordo
partium universi, sicut ordo partium exercitus est bonum exercitus.
Unde apostolus dicit Rom. XIII: quae a Deo sunt, ordinata
sunt. Oportet autem quod superiores universi partes magis de bono
universi participent, quod est ordo. Perfectius autem participant
ordinem ea in quibus est ordo per se, quam ea in quibus est ordo per
accidens tantum. Manifestum est autem quod in omnibus individuis unius
speciei non est ordo nisi secundum accidens: conveniunt enim in natura
speciei, et differunt secundum principia individuantia, et diversa
accidentia, quae per accidens se habent ad naturam speciei. Quae
autem specie differunt, ordinem habent per se et secundum essentialia
principia. Invenitur enim in speciebus rerum una abundare super
aliam, sicut et in speciebus numerorum, ut dicitur in VIII
Metaph. In istis autem inferioribus, quae sunt generabilia et
corruptibilia, et infima pars universi, et minus participant de
ordine, invenitur non omnia diversa habere ordinem per se; sed quaedam
habent ordinem per accidens tantum, sicut individua unius speciei. In
superiori autem parte universi, scilicet in corporibus caelestibus,
non invenitur ordo per accidens, sed solum per se; cum omnia corpora
caelestia ab invicem specie differant, nec sint in eis plura individua
unius speciei, sed unus tantum sol et una luna, et sic de aliis.
Multo ergo magis in suprema parte universi non invenitur aliqua
ordinata per accidens et non per se. Et sic relinquitur quod omnes
Angeli ab invicem specie differunt secundum maiorem et minorem
perfectionem formarum simplicium, ex maiori vel minori propinquitate ad
Deum, qui est actus purus, et infinitae perfectionis. Tertia vero
ratio sumitur ex perfectione naturae angelicae. Perfectum enim dicitur
unumquodque quando nihil deest ei eorum quae ad ipsum pertinent; et
huius quidem perfectionis gradus ex extremis rerum perpendi potest.
Deo enim, qui est in supremo perfectionis, nihil deest eorum quae
pertinent ad rationem totius esse: praehabet enim in se omnes rerum
perfectiones simpliciter et excellenter, ut Dionysius dicit.
Individuum autem aliquod in infima parte rerum, quae continet
generabilia et corruptibilia, perfectum invenitur ex eo quod habet
quidquid ad se pertinet secundum rationem individuationis suae; non
autem quidquid pertinet ad naturam suae speciei, cum natura suae
speciei etiam in aliis individuis inveniatur. Quod manifeste ad
imperfectionem pertinere apparet, non solum in animalibus
generabilibus, in quibus unum indiget alio suae speciei ad convictum;
sed etiam in omnibus animalibus ex semine qualitercumque generatis, in
quibus mas indiget femina suae speciei ad generandum. Et ulterius in
omnibus generabilibus et corruptibilibus, in quibus necessaria est
multitudo individuorum unius speciei, ut natura speciei, quae non
potest perpetuo conservari in uno individuo propter eius
corruptibilitatem, conservetur in pluribus. In parte autem superiori
universi invenitur altior gradus perfectionis, in quibus unum
individuum, ut sol, sic est perfectum, ut nihil ei desit eorum quae
ad propriam speciem pertinent. Unde et tota natura speciei concluditur
sub uno individuo; et similiter est de aliis corporibus caelestibus.
Multo ergo magis in suprema parte rerum creatarum, quae est Deo
propinquissima, scilicet in Angelis, haec perfectio invenitur ut uni
individuo nihil desit eorum quae ad totam speciem pertinent; et sic non
sunt plura individua in una specie. Deus vero, qui est in summo
perfectionis, cum nullo alio convenit non solum in specie, sed nec in
genere nec in alio praedicato univoco.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur ibi de natura
angelica et humana, non secundum quod considerantur in esse naturali,
sed secundum quod ordinantur ad beatitudinem: sic enim aliqui in natura
angelica et humana perierunt. Quantum autem ad ordinem beatitudinis,
natura humana dividitur contra totam naturam angelicam: quia tota
natura angelica uno modo nata est pervenire ad beatitudinem, vel ab ea
deficere irreparabiliter, scilicet statim ad primam electionem; natura
vero humana per decursum temporis. Et ideo loquitur ibi Augustinus de
omnibus Angelis sicut de una natura, propter unum modum ordinis ad
beatitudinem, licet differant secundum speciem naturae.
Ad secundum dicendum quod cum inquiritur de differentia vel
convenientia speciei, est consideratio de rebus secundum naturas
ipsarum. Et secundum hoc non est loquendum de omnibus Angelis, sicut
de natura una Deo propinquissima; sed solus primus Angelus erat
secundum hoc natura Deo propinquissima: in qua quidem natura est
minima diversitas, quia nec secundum speciem nec secundum numerum.
Ad tertium dicendum quod ipsum esse se habet ut actus tam ad naturas
compositas, quam ad naturas simplices. Sicut ergo in naturis
compositis species non sumitur ab ipso esse sed a forma, quia species
praedicatur in quid est, esse autem pertinere videtur ad quaestionem an
est; unde nec in substantiis angelicis species sumitur secundum ipsum
esse, sed secundum formas simplices subsistentes; quarum differentia
est secundum ordinem perfectionis ut dictum est.
Ad quartum dicendum quod sicut forma quae est in subiecto vel materia,
individuatur per hoc quod est esse in hoc; ita forma separata
individuatur per hoc quod est nata in aliquo esse. Sicut enim esse in
hoc excludit communitatem universalis quod praedicatur de multis, ita
non posse esse in aliquo. Sicut igitur haec albedo non prohibetur
habere sub se multa individua ex hoc quod est albedo, quod pertinet ad
rationem speciei, sed ex hoc quod est in hoc, quod pertinet ad
rationem individui; ita natura huius Angeli non prohibetur esse in
multis ex hoc quod est natura in tali ordine rerum, quod pertinet ad
rationem speciei; sed ex hoc quod non est nata recipi in aliquo
subiecto, quod pertinet ad rationem individui.
Ad quintum dicendum quod, cum affectio sequatur cognitionem, quanto
cognitio est universalior, tanto affectio eam sequens magis respicit
commune bonum; et quanto cognitio est magis particularis, tanto
affectio ipsam sequens magis respicit privatum bonum; unde et in nobis
privata dilectio ex cognitione sensitiva exoritur, dilectio vero
communis et absoluti boni ex cognitione intellectiva. Quia igitur
Angeli quanto sunt altiores, tanto habent scientiam magis
universalem, ut Dionysius dicit, XII cap. Angel. Hierar.,
ideo eorum dilectio maxime respicit commune bonum. Magis igitur
diligunt se invicem, si specie differunt, quod magis pertinet ad
perfectionem universi, ut ostensum est, quam si in specie
convenirent, quod pertineret ad bonum privatum unius speciei.
Ad sextum dicendum quod substantias separatas non potest anima nostra
corpori unita secundum essentias earum intelligere, ut sciat de eis
quid sunt; quia earum essentiae excedunt genus sensibilium naturarum et
earum proportionem, ex quibus intellectus noster cognitionem capit.
Et ideo substantiae separatae non possunt definiri a nobis proprie,
sed solum per remotionem, vel aliquam operationem ipsarum. Et hoc
modo Damascenus definit Angelum non definitione pertinente ad speciem
specialissimam, sed ad genus subalternum, quod est genus et species,
unde definiri potest.
Ad septimum dicendum quod modus distinctionis personarum divinarum est
absque essentiae diversitate, quod non patitur natura creata; et ideo
non est hoc ad consequentiam trahendum in creaturis.
Ad octavum dicendum quod magis et minus dupliciter accipitur. Uno
modo secundum diversum modum participationis unius et eiusdem formae,
sicut magis album dicitur magis clarum quam minus album; et sic magis
et minus non diversificant speciem. Alio modo dicitur magis et minus
secundum gradum diversarum formarum, sicut album dicitur magis clarum
quam rubeum aut viride; et sic magis et minus diversificant speciem;
et hoc modo Angeli differunt in donis naturalibus secundum magis et
minus.
Ad nonum dicendum quod id quod constituit in specie est nobilius eo
quod constituit in genere, sicut determinatum indeterminato: habet
enim se determinatum ad indeterminatum ut actus ad potentiam. Non
autem ita quod semper illud quod constituit in specie, ad nobiliorem
naturam pertineat, ut patet in speciebus animalium irrationalium: non
enim constituuntur huiusmodi species per additionem alterius naturae
nobilioris supra naturam sensitivam, quae est nobilissima in eis, sed
per determinationem ad diversos gradus in illa natura. Et similiter
dicendum est de intellectuali, quod est commune in Angelis.
Ad decimum dicendum quod hoc non videtur esse universaliter verum,
quod imperfectior differentia generis in plures species multiplicetur.
Corpus enim dividitur per animatum et inanimatum: plures tamen
videntur esse species animatorum corporum quam inanimatorum, praecipue
si corpora caelestia sint animata, et omnes stellae ab invicem specie
differant. Sed et in plantis et animalibus est maxima diversitas
specierum. Ut tamen huius rei veritas investigetur, considerandum est
quod Dionysius Platonicis contrariam sententiam proferre videtur.
Dicunt enim Platonici quod substantiae quo sunt primo uni
propinquiores, eo sunt minoris numeri. Dionysius vero dicit in XIV
cap. angelicae hierarchiae, quod Angeli omnem materialem multitudinem
transcendunt. Utrumque autem verum esse aliquis potest ex rebus
corporalibus percipere; in quibus quanto corpus aliquod invenitur
superius, tanto minus habet de materia, sed in maiorem quantitatem
extenditur. Unde cum numerus quodammodo sit causa quantitatis
continuae, secundum quod punctum constituit unitas, et punctus
lineam, ut more Platonicorum loquamur: ita est etiam in tota rerum
universitate, quod quanto aliqua sunt superiora in entibus, tanto plus
habent de formali multitudine, quae attenditur secundum distinctionem
specierum: et in hoc salvatur dictum Dionysii: minus autem de
multitudine materiali quae attenditur secundum distinctionem
individuorum in eadem specie; in quo salvatur dictum Platonicorum.
Quod autem est una sola species animalis rationalis, multis
existentibus speciebus irrationalium animalium, ex hoc provenit, quia
animal rationale constituitur ex hoc quod natura corporea attingit in
sui supremo naturam substantiarum spiritualium in sui infimo. Supremus
autem gradus alicuius naturae, vel etiam infimus, est unus tantum:
quamvis posset dici plures esse species rationalium animalium, si quis
poneret corpora caelestia animata.
Ad undecimum dicendum quod homines continentur inter creaturas
corruptibiles, quae sunt infinita pars universi, in qua inveniuntur
aliqua ordinata non solum per se, sed etiam per accidens. Et ideo in
Ecclesia militanti diversitas secundum potentiam et ordinem non
diversificat speciem; secus autem est in Angelis, qui sunt suprema
pars universi, ut dictum est. Est autem in hominibus Angelorum
similitudo non perfecta, sed qualem esse contingit, ut dictum est.
Ad duodecimum dicendum quod ornamenta terrae et aquae, quia
corruptibilia sunt, requirunt multitudinem in eadem specie, ut dictum
est. Corpora autem caelestia etiam sunt diversarum specierum, ut
dictum est: lux enim non est forma substantialis eorum, cum sit
qualitas per se sensibilis; quod de nulla forma substantiali dici
potest. Et praeterea non est eiusdem rationis lux in omnibus; quod
patet ex hoc quod diversorum corporum superiorum radii diversos habent
effectus.
Ad decimumtertium dicendum quod individuatio in Angelis non est per
materiam, sed per hoc quod sunt formae per se subsistentes, quae non
sunt natae esse in subiecto vel materia, ut dictum est.
Ad decimumquartum dicendum quod antiqui philosophi posuerunt quod
cognoscens debet esse de natura rei cognitae; unde Empedocles dixit
quod terram terra cognoscimus, et aquam aqua. Sed ad hoc excludendum
Aristoteles posuit quod virtus cognoscitiva in nobis, prout est in
potentia, est denudata a natura cognoscibilium, sicut pupilla a
colore; sed tamen sensus in actu est sensatum in actu, in quantum fit
sensus in actu per hoc quod informatur specie sensibili; et eadem
ratione intellectus in actu est intellectum in actu, in quantum
informatur per speciem intelligibilem: non enim lapis est in anima,
sed species lapidis, ut ipse dicit. Ex hoc autem est aliquid
intelligibile in actu, quod est a materia separatum; et ideo dicit
quod in his quae sunt sine materia, idem est intellectus et quod
intelligitur. Non ergo oportet quod Angelus intelligens sit idem in
substantia quod Angelus intellectus, si sunt immateriales; sed
oportet quod intellectus unius formetur per similitudinem alterius.
Ad decimumquintum dicendum quod numerus qui causatur ex divisione
continui est species quantitatis, et est tantum in substantiis
materialibus. Sed in substantiis immaterialibus est multitudo quae est
de transcendentibus, secundum quod unum et multa dividunt ens; et haec
multitudo consequitur distinctionem formalem.
Ad decimumsextum dicendum quod differentia secundum causam et causatum
ponitur a quibusdam multiplicare substantias separatas, in quantum per
hoc ponunt provenire diversos gradus in eis, prout causatum est infra
suam causam. Unde si ponimus diversos gradus in substantiis
immaterialibus ex ordine divinae sapientiae causantis, remanebit eadem
distinctionis ratio, etiam si una earum non sit causa alterius.
Ad decimumseptimum dicendum quod quaelibet natura creata, cum sit
finita, non ita perfecte repraesentat divinam bonitatem sicut multitudo
naturarum: quia quod in multis naturis multipliciter continetur,
comprehenditur in Deo unite; et ideo oportuit esse plures naturas in
universo, et etiam in substantiis angelicis.
Ad decimumoctavum dicendum, quod oppositio differentiarum
constituentium angelicas species, accipitur secundum perfectum et
imperfectum, vel excedens et excessum; sicut est etiam in numeris, et
sicut se habent animatum et inanimatum, et alia huiusmodi.
|
|