|
Sicut autem praedicta positio circa conditionem spiritualium
substantiarum a sententia Platonis et Aristotelis deviavit, eis
immaterialitatis simplicitatem auferens; ita et circa modum existendi
ipsarum aliqui a veritate deviasse inveniuntur, auferentes earum
originem a primo et summo auctore. In quo inveniuntur diversi homines
tripliciter errasse. Quidam enim posuerunt praedictas substantias
omnino causam sui esse non habere. Quidam autem posuerunt eas quidem
essendi causam habere, non tamen immediate eas omnes procedere a summo
et primo principio, sed quadam serie ordinis inferiores earum a
superioribus essendi originem habere. Alii vero confitentur omnes
quidem huiusmodi substantias immediate essendi habere originem a primo
principio, sed in ceteris quae de eis dicuntur, puta quod sunt
viventes, intelligentes et alia huiusmodi, superiores inferioribus
causas existere. Primi quidem igitur spirituales substantias omnino
increatas esse existimant, huiusmodi opinionem sumentes ex his quae
secundum materiam causantur, utentes communi suppositione naturali
philosophorum pro principio: ex nihilo nihil fieri. Hoc autem videtur
fieri quod habet causam sui esse. Quidquid igitur sui esse causam
habet, oportet illud ex alio fieri. Hoc autem ex quo aliquid fit,
est materia. Si igitur spirituales substantiae materiam non habent,
consequens videtur eas omnino causam sui esse non habere. Rursus.
Fieri, moveri quoddam est, vel mutari. Mutationis autem omnis et
motus subiectum aliquod esse oportet; est enim motus actus existentis
in potentia. Oportet igitur omni ei quod fit subiectum, aliquod
praeexistere. Spirituales igitur substantiae, si immateriales sunt,
factae esse non possunt. Item. In qualibet factione cum pervenitur
ad factum esse ultimum, non remanet aliquid fieri: sicut nec post
ultimum motum esse, remanet moveri. Videmus autem in his quae
generantur, quod unumquodque eorum tunc factum esse dicitur quasi
terminata factione, quando accipit formam: est enim forma generationis
terminus. Adepta igitur forma, nihil restat fiendum. Habens igitur
formam non fit ens sed est ens secundum suam formam. Si igitur aliquid
sit secundum se forma, hoc non fit ens. Spirituales autem substantiae
sunt quaedam formae subsistentes, ut ex praemissis manifestum est.
Non igitur spirituales substantiae sui esse causam habent, quasi ab
alio factae. Posset etiam aliquis ad hoc argumentari ex opinionibus
Aristotelis et Platonis, qui huiusmodi substantias ponunt esse
sempiternas. Nullum autem sempiternum videtur esse factum, quia ens
fit ex non ente, sicut album ex non albo; unde videtur consequens ut
quod fit, prius non fuerit. Sic igitur consequens est, si
spirituales substantiae sunt sempiternae, quod non sint factae, nec
habeant sui esse principium et causam. Sed si quis diligenter
consideret, ab eadem radice inveniet hanc opinionem procedere, et
praedictam, quae materiam spiritualibus substantiis adhibet.
Processit enim supradicta opinio ex hoc quod spirituales substantias
eiusdem rationis esse existimavit cum materialibus substantiis, quae
sensu percipiuntur: imaginationem transcendere non valens. Sic et
ista opinio ex hoc videtur procedere quod elevari non potest intellectus
ad intuendum alium modum causandi quam iste qui convenit materialibus
rebus. Paulatim enim humana ingenia processisse videntur ad
investigandam rerum originem. Primo namque in sola exteriori
mutatione, rerum originem consistere homines aestimaverunt. Dico
autem exteriorem originem, quae fit secundum accidentales
transmutationes. Primi enim philosophantes de naturis, rerum fieri
statuerunt nihil esse aliud quam alterari; ita quod id quod est rerum
substantia, quam materiam nominabant, sit principium primum penitus
non causatum. Non enim distinctionem substantiae et accidentis
intellectu transcendere poterant. Alii vero aliquantulum ulterius
procedentes, etiam ipsarum substantiarum originem investigaverunt,
ponentes aliquas substantias causam sui esse habere. Sed quia nihil
praeter corpora mente percipere poterant, resolvebant quidem corporales
substantias in aliqua principia, sed corporalia, ponentes ex quibusdam
corporibus congregatis alia fieri, ac si rerum origo in sola
congregatione et segregatione consisteret. Posteriores vero philosophi
ulterius processerunt, resolventes sensibiles substantias in partes
essentiae, quae sunt materia et forma: et sic fieri rerum naturalium
in quadam transmutatione posuerunt, secundum quod materia alternatim
diversis formis subiicitur. Sed ultra hunc modum fiendi necesse est,
secundum sententiam Platonis et Aristotelis, ponere alium altiorem.
Cum enim necesse sit primum principium simplicissimum esse, necesse
est quod non hoc modo esse ponatur quasi esse participans, sed quasi
ipsum esse existens. Quia vero esse subsistens non potest esse nisi
unum, sicut supra habitum est, necesse est omnia alia quae sub ipso
sunt, sic esse quasi esse participantia. Oportet igitur communem
quamdam resolutionem in omnibus huiusmodi fieri, secundum quod
unumquodque eorum intellectu resolvitur in id quod est, et in suum
esse. Oportet igitur supra modum fiendi quo aliquid fit, forma
materiae adveniente, praeintelligere aliam rerum originem, secundum
quod esse attribuitur toti universitati rerum a primo ente, quod est
suum esse. Rursus. In omni causarum ordine necesse est universalem
causam particulari praeexistere. Nam causae particulares non agunt
nisi in universalium causarum virtute. Manifestum est autem quod omnis
causa per motum aliquid faciens, particularis causa est, habet enim
particularem effectum; est enim omnis motus ex hoc determinato in illud
determinatum, omnisque mutatio motus cuiusdam terminus est. Oportet
igitur supra modum fiendi quo aliquid fit per mutationem vel motum,
esse aliquem modum fiendi sive originis rerum absque omni mutatione vel
motu per influentiam essendi. Item. Necesse est quod per accidens
est, in id reduci quod per se est. In omni autem quod fit per
mutationem vel motum, fit quidem hoc vel illud ens per se, ens autem
communiter sumptum per accidens fit; non enim fit ex non ente sed ex
non ente hoc; ut si canis ex equo fiat, ut Aristotelis exemplo
utamur, fit quidem canis per se, non autem fit animal per se, sed per
accidens, quia animal erat prius. Oportet igitur originem quamdam in
rebus considerari, secundum quam ipsum esse communiter sumptum per se
attribuitur rebus, quod omnem mutationem et motum transcendat.
Adhuc. Si quis ordinem rerum consideret, semper inveniet id quod est
maximum causam esse eorum quae sunt post ipsum; sicut ignis, qui est
calidissimus, causa est caliditatis in ceteris elementatis corporibus.
Primum autem principium, quod Deum dicimus, est maxime ens. Non
enim est in infinitum procedere in rerum ordine, sed ad aliquid summum
devenire, quod melius est esse unum quam plura. Quod autem in
universo melius est, necesse est esse, quia universum dependet ex
essentia bonitatis; necesse est igitur primum ens esse causam essendi
omnibus. His autem visis, facile est solvere rationes inductas.
Quod enim antiqui naturales quasi principium supposuerunt, ex nihilo
nihil fieri, ex hoc processit quia solum fiendi modum pervenire
potuerunt, qui est per mutationem vel motum. De quo etiam fiendi modo
secunda ratio procedebat. In his enim quae fiunt per mutationem vel
motum, subiectum factioni praesupponitur; sed in supremo modo fiendi,
qui est per essendi influxum, nullum subiectum factioni
praesupponitur, quia hoc ipsum est subiectum fieri secundum hunc
factionis modum, quod est subiectum esse participare per influentiam
superioris entis. Similiter etiam tertia ratio de hoc modo fiendi
procedit qui est per mutationem et motum. Cum enim ad formam perventum
fuerit, nihil de motu restabit. Oportet tamen intelligere quod per
formam res generata esse participet ab universali essendi principio.
Non enim causae agentes ad determinatas formas sunt causae essendi nisi
inquantum agunt in virtute primi et universalis principii essendi.
Quarta etiam ratio eodem modo procedit de his quae fiunt per motum vel
mutationem, in quibus necesse est ut non esse praecedat esse eorum quae
fiunt, quia eorum esse est terminus mutationis vel motus. In his
autem quae fiunt absque mutatione vel motu per simplicem emanationem
sive influxum, potest intelligi aliquid esse factum praeter hoc quod
quandoque non fuerit. Sublata enim mutatione vel motu non invenitur in
actione influentis principii, prioris et posterioris successio. Unde
necesse est ut sic se habeat effectus per influxum causatus ad causam
influentem quamdiu agit, sicut in rebus quae per motum fiunt, se habet
ad causam agentem in termino actionis cum motu existentis. Tunc autem
effectus iam est. Necesse est igitur ut in his quae absque motu
fiunt, simul cum agentis influxu sit ipse effectus productus. Si
autem actio influentis sine motu extiterit, non accedit agenti
dispositio ut postmodum possit agere, cum prius non potuerit, quia iam
haec mutatio quaedam esset. Potuit igitur semper agere influendo;
unde et effectus productus intelligi potest semper fuisse. Et hoc
quidem aliqualiter apparet in corporalibus rebus. Ad praesentiam enim
corporis illuminantis producitur lumen in aere absque aliqua aeris
transmutatione praecedente: unde si semper corpus illuminans aeri
praesens fuisset, semper ab ipso aer lumen haberet. Sed expressius
hoc videtur in intellectualibus rebus, quae sunt magis remotae a motu.
Est enim principiorum veritas causa veritatis in conclusionibus semper
veris. Sunt enim quaedam necessaria quae suae necessitatis causam
habent, ut etiam Aristoteles dicit in quinto metaphysicae, et in
octavo physicorum. Non ergo aestimandum est quod Plato et
Aristoteles, propter hoc quod posuerunt substantias immateriales seu
etiam caelestia corpora semper fuisse, eis subtraxerunt causam
essendi. Non enim in hoc a sententia Catholicae fidei deviarunt,
quod huiusmodi posuerunt increata, sed quia posuerunt ea semper
fuisse, cuius contrarium fides Catholica tenet. Non enim est
necessarium, quamvis origo sit ab immobili principio absque motu, quod
eorum esse sit sempiternum. A quolibet enim agente procedit effectus
secundum modum sui esse. Esse autem primi principii est eius
intelligere et velle. Procedit igitur universitas rerum a primo
principio sicut ab intelligente et volente. Intelligentis autem et
volentis est producere aliquid non quidem ex necessitate, sicut ipsum
est, sed sicut vult et intelligit. In intellectu autem primi
intelligentis comprehenditur omnis modus essendi, et omnis mensura
quantitatis et durationis. Sicut igitur non eumdem modum essendi rebus
indidit quo ipsum existit, corporumque quantitatem sub determinata
mensura conclusit, cum in eius potestate, sicut et in intellectu,
omnes mensurae contineantur; ita etiam dedit rebus talem durationis
mensuram qualem voluit, non qualem habet. Sicut igitur corporum
quantitas sub tali determinata mensura concluditur, non quia actio
primi principii ad hanc mensuram quantitatis determinetur, sed quia
talis mensura quantitatis sequitur in effectu, qualem intellectus
causae praescripsit: ita etiam ex actione primi agentis consequitur
determinata durationis mensura ex intellectu divino eam praescribente:
non quasi ipse subiaceat successivae durationi, ut nunc velit aut agat
aliquid quod prius noluerit, sed quia tota rerum duratio sub eius
intellectu et virtute concluditur, ut determinet rebus ab aeterno
mensuram durationis quam velit.
|
|