|
Haec igitur et huiusmodi alii considerantes asserunt quidem omnia
essendi originem trahere a primo et summo rerum principio, quem dicimus
Deum; non tamen immediate, sed ordine quodam. Cum enim primum rerum
principium sit penitus unum et simplex, non aestimaverunt quod ab eo
procederet nisi unum. Quod quidem etsi ceteris rebus inferioribus
simplicius sit et magis unum, deficit tamen a primi simplicitate,
inquantum ipsum non est suum esse, sed est substantia habens esse: et
hanc nominant intelligentiam primam, a qua quidem iam dicunt plura
posse procedere. Nam secundum quod convertitur ad intelligendum suum
simplex et primum principium, dicunt quod ab ea procedit intelligentia
secunda. Prout vero se ipsam intelligit, secundum id quod est
intellectualitatis in ea, producit animam primi orbis. Prout vero
intelligit se ipsam quantum ad id quod est in ea de potentia, procedit
ab ea corpus primum: et sic per ordinem usque ad ultima corporum rerum
processum a primo principio determinant. Et haec est positio
Avicennae, quae etiam videtur supponi in libro de causis. Haec autem
positio etiam in primo aspectu reprobabilis videtur. Bonum enim
universi potius quam bonum cuiuscumque particularis naturae invenitur.
Destruit autem rationem boni in particularibus effectibus naturae vel
artis, si quis perfectionem effectus non attribuat intentioni agentis,
cum eadem sit ratio boni et finis: et ideo Aristoteles reprobavit
antiquorum naturalium opinionem, qui posuerunt formas rerum quae
naturaliter generantur et alia naturalia bona non esse intenta a
natura, sed provenire ex necessitate materiae. Multo igitur magis
inconveniens est ut bonum universi non proveniat ex intentione
universalis agentis, sed quadam necessitate ordinis rerum. Si autem
bonum universi, quod in distinctione et ordine consistit partium, ex
intentione primi et universalis agentis procedit, necesse est quod ipsa
distinctio et ordo partium universi in intellectu primi principii
praeexistat. Et quia res procedunt ab eo sicut ab intellectivo
principio quod agit secundum formas conceptas, non oportet ponere quod
a primo principio, etsi in essentia sua sit simplex, procedat unum
tantum: et quod ab illo secundum modum suae compositionis et virtutis
procedant plura, et sic inde. Hoc enim esset distinctionem et ordinem
talem in rebus esse, non ex intentione primi agentis, sed ex quadam
rerum necessitate. Potest tamen dici, quod rerum distinctio et ordo
procedit quidem ex intentione primi principii, cuius intentio est non
solum ad producendum primum causatum, sed ad producendum totum
universum: hoc tamen ordine, ut ipse immediate producat primum
causatum, quo mediante alia per ordinem producat in esse. Sed cum sit
duplex modus productionis rerum: unus quidem secundum mutationem et
motum; alius autem absque mutatione et motu, ut supra iam diximus: in
eo quidem productionis modo qui per motum est, hoc manifeste videmus
accidere quod a primo principio alia procedunt mediantibus causis
secundis: videmus enim et plantas et animalia produci in esse per motum
secundum virtutes superiorum causarum ordinate usque ad primum
principium. Sed in eo modo producendi qui est absque motu, per
simplicem influxum ipsius esse, hoc accidere impossibile est.
Secundum enim hunc productionis modum, quod in esse producitur, non
solum fit per se hoc ens, sed etiam per se fit ens simpliciter, ut
dictum est. Oportet autem effectus proportionaliter causis
respondere: ut scilicet effectus particularis causae particulari
respondeat, effectus autem universalis universali causae. Sicut
igitur cum per motum aliquid fit per se hoc ens, effectus huiusmodi in
particularem causam reducitur, quae ad determinatam formam movet; ita
etiam cum simpliciter fit ens, per se et non per accidens, oportet
hunc effectum reduci in universalem essendi causam. Hoc autem est
primum principium, quod Deus est. Possunt igitur per mutationem vel
motum aliqua produci in esse a primo principio mediantibus causis
secundis; sed eo productionis modo qui fit absque motu, qui creatio
nominatur, in solum Deum refertur auctorem. Solo autem hoc modo
produci possunt in esse immateriales substantiae, et quorumcumque
corporum materia ante formam esse non potuit, sicut dictum est de
materia caelestium corporum, quae non est in potentia ad aliam formam.
Relinquitur igitur quod omnes immateriales substantiae et caelestia
corpora, quae per motum produci non possunt in esse, solum Deum sui
esse habent auctorem. Non ergo id quod est prius in eis est
posterioribus causa essendi. Adhuc. Quanto aliqua causa est
superior, tanto est universalior, et virtus eius ad plura se
extendit. Sed id quod primum invenitur in unoquoque ente, maxime
commune est omnibus. Quaecumque enim superadduntur, contrahunt id
quod prius inveniunt. Nam quod posterius in re intelligitur,
comparatur ad prius ut actus ad potentiam. Per actum autem potentia
determinatur. Sic igitur oportet ut id quod primum subsistit in
unoquoque, sit effectus supremae virtutis: quanto autem aliquid est
posterius, tanto reducatur ad inferioris causae virtutem. Oportet
igitur quod id quod primum subsistit in unoquoque, sicut in corporibus
materia et in immaterialibus substantiis quod proportionale est, sit
proprius effectus primae virtutis universalis agentis. Impossibile est
igitur quod ab aliquibus causis secundis aliqua producantur in esse non
praesupposito aliquo effectu superioris agentis. Et sic nullum agens
post primum totam rem in esse producit, quasi producens ens simpliciter
per se, et non per accidens, quod est creare, ut dictum est. Item.
Alicuius naturae vel formae duplex causa invenitur: una quidem quae
est per se et simpliciter causa talis naturae vel formae; alia vero
quae est causa huius naturae vel formae in hoc. Cuius quidem
distinctionis necessitas apparet, si quis causas consideret eorum quae
generantur. Cum enim equus generatur, equus generans est quidem causa
quod natura equi in hoc esse incipiat, non tamen est per se causa
naturae equinae. Quod enim per se est causa alicuius naturae secundum
speciem, oportet quod sit eius causa in omnibus habentibus speciem
illam. Cum igitur equus generans habeat eamdem naturam secundum
speciem, oporteret quod esset sui ipsius causa; quod esse non potest.
Relinquitur igitur quod oportet super omnes participantes naturam
equinam esse aliquam universalem causam totius speciei: quam quidem
causam Platonici posuerunt speciem separatam a materia, ad modum quo
omnium artificialium principium est forma artis, non in materia
existens. Secundum Aristotilis autem sententiam hanc universalem
causam oportet ponere in aliquo caelestium corporum: unde et ipse has
duas causas distinguens, dixit, quod homo generat hominem, et sol.
Cum autem aliquid per motum causatur, natura communis alicui
praeexistenti advenit per formam materiae advenientem vel subiecto.
Potest igitur sic per motum esse alicuius causa id quod particulariter
naturam illam habet, ut homo hominis, aut equus equi; cum vero non
per motum causatur, talis productio est ipsius naturae secundum se
ipsam. Oportet igitur quod reducatur in id quod est per se causa
illius naturae, non autem in aliquid quod particulariter illam naturam
participet. Assimilatur enim talis productio processui vel causalitati
qui in intelligibilibus invenitur, in quibus natura rei secundum se
ipsam non dependet nisi a primo, sicut natura senarii et eius ratio non
dependet a ternario vel binario, sed ab ipsa unitate. Non enim sex
secundum primam rationem speciei sunt bis tria, sed sex solum.
Alioquin oporteret unius rei multas substantias esse. Sic igitur cum
esse alicuius causatur absque motu, eius causalitas attribui non potest
alicui particularium entium, quod participat esse, sed oportet quod
reducatur in ipsam universalem et primam causam essendi, scilicet in
Deum, qui est ipsum esse. Amplius. Quanto aliqua potentia magis
distat ab actu, tanto maiori virtute indiget ad hoc quod in actum
reducatur; maiori enim virtute ignis opus est ad resolvendum lapidem
quam ceram. Sed nullius potentiae ad aliquam potentiam quantumcumque
indispositam et remotam est comparatio absque proportione: non entis
enim ad ens nulla est proportio. Virtus igitur quae ex nulla potentia
praeexistente aliquem effectum producit, in infinitum excedit virtutem
quae producit effectum ex aliqua potentia quantumcumque remota.
Infinita autem virtus aliorum quidem potest esse secundum quid, sed
simpliciter respectu totius esse infinita virtus non est nisi primi
agentis, quod est suum esse et per hoc est modis omnibus infinitum, ut
supra dictum est. Sola igitur virtus primi agentis potest effectum
producere nulla potentia praesupposita. Talem autem oportet esse
productionem omnium ingenerabilium et incorruptibilium, quae absque
motu producuntur. Oportet igitur omnia huiusmodi a solo Deo esse
producta. Sic igitur impossibile est ut immateriales substantiae a
Deo procedant in esse secundum ordinem quem dicta positio assignabat.
|
|