|
His autem rationibus moti Platonici posuerunt quidem omnium
immaterialium substantiarum et universaliter omnium existentium Deum
esse immediate causam essendi secundum praedictum productionis modum,
qui est absque mutatione vel motu; posuerunt tamen secundum alias
participationes bonitatis divinae ordinem quemdam causalitatis in
praedictis substantiis. Ut enim supra dictum est, posuerunt abstracta
principia secundum ordinem intelligibilium conceptionum: ut scilicet
sicut unum et ens sunt communissima, et primo cadunt in intellectu,
sub hoc autem est vita, sub qua iterum est intellectus, et sic inde;
ita etiam primum et supremum inter separata est id quod est ipsum ens et
ipsum unum, et hoc est primum principium, quod est Deus, de quo iam
dictum est, quod est suum esse. Sub hoc autem posuerunt aliud
principium separatum, quod est vita; et iterum aliud, quod est
intellectus. Si igitur sit aliqua immaterialis substantia quae sit
intelligens, vivens et ens, erit quidem ens per participationem primi
principii, quod est ipsum esse; erit autem vivens per participationem
alterius principii separati, quod est vita; erit autem intelligens per
participationem alterius separati principii, quod est ipse
intellectus: sicut si ponatur quod homo sit animal per participationem
huius principii separati quod est animal, sit autem bipes per
participationem secundi principii, quod est bipes. Haec autem positio
quantum ad aliquid quidem veritatem habere potest; simpliciter autem
vera esse non potest. Eorum enim quae accidentaliter alicui
adveniunt, nihil prohibet id quidem quod est prius, ab aliqua
universaliori causa procedere; quod vero est posterius ab aliquo
posteriori principio; sicut animalia et plantae calidum quidem et
frigidum ab elementis participant, sed determinatum complexionis modum
ad speciem propriam pertinentem obtinent ex virtute seminali per quam
generantur. Nec est inconveniens quod ab alio principio aliquid sit
quantum et album seu calidum. Sed in his quae substantialiter
praedicantur, hoc contingere penitus impossibile est. Nam omnia quae
substantialiter de aliquo praedicantur sunt per se et simpliciter unum.
Unus autem effectus non reducitur in plura prima principia secundum
eamdem rationem principii, quia effectus non potest esse causa
simplicior. Unde et Aristoteles hac ratione utitur contra
Platonicos: quod si esset aliud animal, et aliud bipes in principiis
separatis, non esset simpliciter unum animal bipes. Si igitur in
immaterialibus substantiis aliud esset id quod est esse et aliud quod
est vivere, et aliud quod est intellectivum esse, ita quod vivens
adveniret enti, vel intelligens viventi, sicut accidens subiecto, vel
forma materiae, haberet rationem quod dicitur. Videmus enim aliquid
esse causam accidentis quod non est causa subiecti, et aliquid esse
causam substantialis formae quod non est causa materiae. Sed in
immaterialibus substantiis id ipsum esse eorum est ipsum vivere eorum.
Nec est in eis aliud vivere quam intellectivum esse: unde a nullo alio
habent quod vivant et intellectiva sint, quam a quo habent quod sint.
Si igitur omnes immateriales substantiae a Deo habent immediate quod
sint, ab eo immediate habent quod vivant et intellectivae sint. Si
quid autem advenit eis supra eorum essentiam, puta intelligibiles
species, vel aliquid huiusmodi, quantum ad talia potest Platonicorum
opinio procedere: ut scilicet huiusmodi in inferioribus immaterialium
substantiarum inveniantur ordine quodam a superioribus derivata.
|
|