|
Sicut autem praedictae positiones, immaterialium substantiarum ordinem
considerantes, non immediate, sed ordine quodam earum processum a
primo principio tradiderunt; ita aliqui e converso, volentes salvare
immediatum earum processum a primo principio, totaliter ab eis naturae
ordinem sustulerunt; cuius positionis auctor invenitur Origenes
fuisse. Consideravit enim quod ab uno iusto auctore res diversae et
inaequales non possent procedere nisi aliqua diversitate praecedente.
Nulla autem diversitas praecedere potuit primam productionem rerum a
Deo, quae nihil praesupponit: unde ponebat omnes res a Deo primo
productas esse aequales. Unde, quia corpora incorporalibus
substantiis aequari non possunt, posuit in prima rerum productione
corpora non fuisse, sed postmodum rebus a Deo productis diversitas
intervenit ex diversitate motuum voluntatis immaterialium
substantiarum, quae ex sua natura habent arbitrii libertatem. Quaedam
igitur earum in suum principium ordinato motu voluntatis conversae, in
melius profecerunt, et hoc diversimode secundum voluntarii motus
diversitatem. Unde et inter eas quaedam sunt aliis superiores
effectae. Aliae vero inordinato motu voluntatis a suo principio sunt
aversae: et haec in deterius defecerunt, quaedam plus, quaedam
minus; ita ut haec fuerit corporum producendorum occasio, ut eis
immateriales substantiae ab ordine boni aversae alligarentur quasi usque
ad inferiorem naturam prolapsae. Unde et totam diversitatem corporum
dicebat procedere ex diversitate inordinationis voluntarii motus
immaterialis substantiae; ut quae minus a Deo aversae fuerant,
nobilioribus corporibus alligarentur, quae autem magis,
ignobilioribus. Huius autem positionis ratio vana est, et ipsa
positio impossibilis: cuius quidem impossibilitatis ratio accipi potest
ex his quae supra iam diximus. Dictum enim est supra, spirituales
substantias immateriales esse. Si igitur in eis sit aliqua
diversitas, oportet quod hoc sit secundum formalem differentiam. In
his autem quae formali differentia differunt, aequalitas inveniri non
potest. Oportet enim omnem formalem differentiam ad primam
oppositionem reduci, quae est privationis ad formam. Unde omnium
formaliter differentium natura unius imperfecta existens respectu
alterius, se habet ad ipsam habitudine privationis ad formam. Hoc
autem in diversitate specierum nobis notarum apparet. Sic enim
specierum differentiam in animalibus et plantis et metallis et elementis
invenimus secundum ordinem naturae procedere, ut paulatim ab
imperfectiori ad perfectissimum natura consurgat: quod etiam apparet in
speciebus colorum et saporum et aliarum sensibilium qualitatum. In his
vero quae materialiter differunt, eamdem formam habentibus, nihil
prohibet aequalitatem inveniri. Possunt enim subiecta diversa eamdem
formam participare aut secundum aequalitatem, aut secundum excessum et
defectum. Sic igitur possibile esset spirituales substantias omnes
aequales esse, si solum secundum materiam differrent, eamdem formam
specie habentes. Et forte tales eas esse Origenes opinabatur, non
multum discernens naturas spirituales et corporales. Quia vero
spirituales substantiae immateriales sunt, necesse est in eis ordinem
naturae esse. Adhuc. Secundum hanc positionem necesse est
spirituales substantias aut imperfectas aut superfluas esse. Non enim
inveniuntur multa aequalia in uno gradu naturae nisi propter
imperfectionem cuiuslibet eorum, vel propter permanendi necessitatem,
ut quae eadem numero permanere non possunt, multiplicata permaneant;
sicut inveniuntur in corruptibilibus rebus multa individua et aequalia
secundum naturam speciei: aut propter necessitatem alicuius
operationis, ad quam virtus unius non sufficit, sed oportet aggregari
virtutem multorum quasi ad unam perfectam virtutem constituendam, ut
patet in multitudine bellatorum et in multitudine trahentium navim.
Illa vero quorum est virtus perfecta et permanentia in ordine suae
naturae, non multiplicantur secundum numerum in aequalitate eiusdem
speciei. Est enim unus sol tantum, qui sufficit ad semper permanendum
et ad omnes effectus producendos qui sibi conveniunt secundum gradum
suae naturae: et idem apparet in ceteris caelestibus corporibus.
Substantiae autem spirituales sunt multo perfectiores corporibus etiam
caelestibus. Non igitur in eis inveniuntur multae in eodem gradu
naturae: una enim sufficiente, aliae superfluerent. Item.
Praedicta positio universitati rerum productarum a Deo subtrahit boni
perfectionem. Uniuscuiusque enim effectus perfectio in hoc consistit
quod suae causae assimiletur. Quod enim secundum naturam generatur,
tunc perfectum est quando pertingit ad similitudinem generantis.
Artificialia etiam per hoc perfecta redduntur quod artis formam
consequuntur. In primo autem principio non solum consideratur quod
ipsum est bonum et ens et unum, sed quod hoc eminentius prae ceteris
habet, et alia ad sui bonitatem participandam adducit. Requirit
igitur assimilatio perfecta universitatis a Deo productae ut non solum
unumquodque sit bonum et ens, sed quod unum superemineat alteri, et
unum moveat alterum ad suum finem: unde et bonum universi est bonum
ordinis, sicut bonum exercitus. Hoc igitur bonum universitati rerum
subtraxit praedicta positio, omnimodam aequalitatem in rerum
productione constituens. Amplius. Inconveniens est id quod est
optimum in universo, attribuere casui. Nam id quod est optimum,
maxime habet rationem finis intenti. Optimum autem in rerum
universitate est bonum ordinis: hoc enim est bonum commune, cetera
vero sunt singularia bona. Hunc autem ordinem qui in rebus nunc
invenitur, praedicta positio attribuit casui, secundum scilicet quod
accidit unam spiritualium substantiarum sic moveri secundum voluntatem,
et aliam aliter. Est igitur praedicta positio omnino abiicienda.
Ratio etiam positionis manifeste continet vanitatem. Non enim est
eadem ratio iustitiae in constitutione alicuius totius ex pluribus
partibus et diversis, et in distributione alicuius communis per
singula. Qui enim aliquod totum constituere intendit, ad hoc respicit
quod totum perfectum sit et secundum hoc diversas partes et inaequales
ad eius compositionem conducit. Si enim omnes essent aequales, iam
non esset totum perfectum: quod patet tam in toto naturali, quam in
toto civili. Non enim esset corpus hominis perfectum nisi membra
diversa et inaequalis dignitatis haberet; neque esset civitas perfecta
nisi inaequales conditiones et officia diversa in civitate existerent.
In distributione vero attenditur bonum uniuscuiusque, et ideo diversis
diversa assignantur secundum diversitatem in eis praecedentem, secundum
quam competunt eis diversa. In prima igitur rerum productione Deus
diversa et inaequalia in esse produxit, attendens ad id quod requirit
perfectio universi, non ad aliquam diversitatem in rebus
praeexistentem; sed hoc attendit in remuneratione finalis iudicii,
unicuique retribuens secundum quod meruit.
|
|