|
Non solum autem in substantia et ordine spiritualium substantiarum
aliqui erraverunt, ad modum inferiorum rerum de eis existimantes, sed
hoc etiam quibusdam accidit circa signationem et providentiam earumdem.
Dum enim spiritualium substantiarum intelligentiam et operationem ad
modum humanae intelligentiae et operationis diiudicare voluerunt,
posuerunt Deum et alias substantias immateriales singularium
cognitionem non habere, nec inferiorum et praecipue humanorum actuum
providentiam gerere. Quia enim in nobis singularium quidem sensus
est, intellectus autem propter sui immaterialitatem non singularium sed
universalium est; consequens esse existimaverunt ut intellectus
substantiarum spiritualium, qui sunt multo simpliciores nostro
intellectu, singularia cognoscere non possint. Non est autem in
substantiis spiritualibus, cum sint omnino incorporeae, aliquis
sensus, cuius operatio sine corpore esse non potest: unde videtur eis
impossibile quod spirituales substantiae aliquam de singularibus
notitiam habeant. Adhuc. In maiorem insaniam procedentes, aestimant
Deum nihil nisi se ipsum intellectu cognoscere. Sic enim videmus in
nobis quod intellectum est intelligentis perfectio et actus: per hoc
enim intellectus fit actu intelligens. Nihil autem aliud a Deo est eo
nobilius quod possit esse eius perfectio. Unde ex necessitate consequi
arbitrantur quod nihil aliud sit a Deo intellectum nisi eius essentia.
Amplius. Ea quae ex alicuius providentia procedunt, casualia esse
non possunt. Si igitur omnia quae in hoc mundo accidunt ex divina
providentia procedunt, nihil in rebus erit fortuitum et casuale.
Item. Utuntur ratione Aristotelis in sexto metaphysicae probantis,
quod si omnem effectum ponamus habere causam per se, et quod qualibet
causa posita necesse sit effectum poni, sequetur quod omnia futura ex
necessitate contingent: quia erit reducere quemlibet futurum effectum
in aliquam praecedentem causam, et illam in aliam, et sic inde
quousque veniatur ad causam quae iam est vel quae fuit. Haec autem iam
posita est ex quo in praesenti est vel in praeterito fuit. Si igitur
posita causa necesse est effectum poni, ex necessitate consequuntur
omnes futuri effectus. Sed si omnia quae in mundo sunt divinae
providentiae subduntur, omnium causa non solum est praesens vel
praeterita, sed ab aeterno praecessit. Non est autem possibile quin
ea posita effectus sequantur: non enim cassatur divina providentia
neque per ignorantiam neque per impotentiam providentis, in quem nullus
cadit defectus. Sequetur igitur omnia ex necessitate procedere.
Adhuc. Si Deus est ipsum bonum, oportet quod ordo providentiae eius
secundum rationem boni procedat. Aut igitur inefficax est divina
providentia, aut universaliter malum a rebus excludit. Videmus autem
in singularibus generabilium et corruptibilium multa mala contingere;
et praecipue inter homines, in quibus praeter naturalia mala, quae
sunt naturales defectus et corruptiones communes eis et aliis
corruptibilibus rebus, superadduntur insuper mala vitiorum et
inordinatorum eventuum: puta, cum iustis multotiens mala eveniunt,
iniustis autem bona. Propter hoc igitur aliqui aestimaverunt divinam
providentiam se extendere usque ad substantias immateriales et
incorruptibilia, et caelestia corpora, in quibus nullum malum
videbant: inferiora vero providentiae subdi dicebant vel divinae vel
aliarum spiritualium substantiarum quantum ad genera, non autem quantum
ad individua.
|
|