|
Sicut autem divinam cognitionem necesse est secundum praemissa usque ad
minima rerum extendere, ita necesse est divinae providentiae curam
universa concludere. Invenitur enim in rebus omnibus bonum esse in
ordine quodam, secundum quod res sibi invicem subserviunt et ordinantur
ad finem. Necesse est autem, sicut omne esse derivatur a primo ente,
quod est ipsum esse, ita omne bonum derivari a primo quod est ipsa
bonitas. Oportet igitur singulorum ordinem a prima et pura veritate
derivari: a qua quidem aliquid derivatur secundum quod in eo est, per
intelligibilem scilicet modum. In hoc autem ratio providentiae
consistit quod ab aliquo intelligente statuatur ordo in rebus quae eius
providentiae subsunt. Necesse est igitur omnia divinae providentiae
subiacere. Adhuc. Primum movens immobile, quod Deus est, omnium
motionum principium est, sicut et primum ens est omnis esse
principium. In causis autem per se ordinatis tanto aliquid magis est
causa, quanto in ordine causarum prior est, cum ipsa aliis conferat
quod causae sint. Deus igitur omnium motionum vehementius causa est
quam etiam singulares causae moventes. Non est autem alicuius causa
Deus nisi sicut intelligens, cum sua substantia sit suum intelligere,
ut per supra posita Aristotelis verba patet. Unumquodque autem agit
per modum suae substantiae. Deus igitur per suum intellectum omnia
movet ad proprios fines. Hoc autem est providere. Omnia igitur
divinae providentiae subsunt. Amplius. Sic sunt res in universo
dispositae sicut optimum est eas esse, eo quod omnia ex summa bonitate
dependent. Melius est autem aliqua esse ordinata per se quam quod per
accidens ordinentur: est igitur totius universi ordo non per accidens,
sed per se. Hoc autem requiritur ad hoc quod aliqua per se
ordinentur, quod primi intentio feratur usque ad ultimum. Si enim
primum intendat secundum movere et eius intentio ulterius non feratur,
secundum vero moveat tertium, hoc erit praeter intentionem primi
moventis. Erit igitur talis ordo per accidens. Oportet igitur quod
primi moventis et ordinantis intentio, scilicet Dei, non solum usque
ad quaedam entium procedat, sed usque ad ultima. Omnia igitur eius
providentiae subsunt. Item. Quod causae et effectui convenit,
eminentius invenitur in causa quam in effectu; a causa enim in effectum
derivatur. Quidquid igitur in inferioribus causis existens, primae
omnium causae attribuitur, excellentissime convenit ei. Oportet autem
aliquam providentiam Deo attribuere; alioquin universum casu
ageretur. Oportet igitur divinam providentiam perfectissimam esse.
Sunt autem in providentia duo consideranda: scilicet dispositio, et
dispositorum executio: in quibus quodammodo diversa ratio perfectionis
invenitur. Nam in dispositione tanto perfectior est providentia,
quanto providens magis singula mente considerare et ordinare potest:
unde et omnes operativae artes tanto perfectius habentur, quanto
quisque singula potest magis coniectare. Circa executionem vero tanto
videtur esse providentia perfectior, quanto providens per plura media
et instrumenta agens universalius movet. Divina igitur providentia
habet dispositionem intelligibilem omnium et singulorum; exequitur vero
disposita per plurimas et varias causas: inter quas spirituales
substantiae, quas Angelos dicimus, primae causae propinquiores
existentes, universalius divinam providentiam exequuntur. Sunt igitur
Angeli universales executores providentiae divinae: unde signanter
Angeli, idest nuntii, nominantur. Nuntiorum enim est (exequi)
quae a domino disponuntur.
|
|