|
His igitur visis, facile est iam ad obiectiones supra positas
respondere. Non est enim necessarium quod prima ratio praetendebat,
intellectum Dei et Angelorum singularia non posse cognoscere, si
intellectus humanus ea cognoscere non potest. Et ut huius differentiae
evidentius appareat ratio, considerandum est quod cognitionis ordo est
secundum proportionem ordinis qui invenitur in rebus secundum esse
ipsarum. In hoc enim perfectio et veritas cognitionis consistit, quod
rerum cognitarum similitudinem habeat. In rebus autem talis ordo
invenitur quod superiora in entibus universalius esse et bonitatem
habent: non quidem ita quod obtineant esse et bonitatem solum secundum
rationem communem, prout universale dicitur quod de pluribus
praedicatur, sed quia quicquid in inferioribus invenitur, in
superioribus eminentius existit. Et hoc ex virtute operativa quae est
in rebus, apparet. Nam inferiora in entibus habent virtutes
contractas ad determinatos effectus; superiora vero habent virtutes
universaliter ad multos effectus se extendentes; et tamen virtus
superior etiam in particularibus effectibus plus operatur quam
inferior: et hoc maxime in corporibus apparet. Nam in inferioribus
corporibus ignis quidem per suum calorem calefacit, et semen huius
animalis vel plantae ita determinate producit individuum huius speciei,
quod non producit alterius speciei individuum ---. Ex quo patet
quod virtus universalis in superioribus entibus dicitur non ex hoc quod
non se extendat ad particulares effectus, sed quia se extendit ad
plures effectus, quam virtus inferior, et in singulis eorum
vehementius operatur. Per hunc igitur modum quanto virtus cognoscitiva
est altior, tanto est universalior: non quidem sic quod cognoscat
solum universalem naturam: sic enim quanto esset superior, tanto esset
imperfectior. Cognoscere enim aliquid solum in universali est
cognoscere imperfecte, et medio modo inter potentiam et actum. Sed ob
hoc superior cognitio universalior dicitur quia ad plura se extendit et
singula magis cognoscit. In ordine autem cognoscitivarum virtutum est
virtus sensitiva inferior, et ideo non potest cognoscere singula nisi
per species proprias singulorum. Et quia individuationis principium
est materia in rebus materialibus, inde est quod per species
individuales in organis corporeis receptas vis sensitiva singularia
cognoscit. Inter cognitiones autem intellectuales cognitio intellectus
humani est infima: unde species intelligibiles in intellectu humano
recipiuntur secundum debilissimum modum intellectualis cognitionis, ita
quod earum virtute intellectus humanus cognoscere non potest res nisi
secundum universalem naturam generis vel speciei: ad quam
repraesentandam in sola sui universalitate sunt determinatae et
quodammodo contractae ex hoc ipso quod a singularium phantasmatibus
abstrahuntur; et sic homo singularia quidem cognoscit per sensum,
universalia vero per intellectum. Sed superiores intellectus sunt
universalioris virtutis in cognoscendo, ut scilicet per intelligibilem
speciem utrumque cognoscant, et universale et singulare. Secunda
etiam ratio efficaciam non habet. Cum enim dicitur quod intellectum
est perfectio intelligentis, hoc quidem veritatem habet secundum
speciem intelligibilem, quae est forma intellectus inquantum est actu
intelligens. Non enim natura lapidis, quae est in materia, est
perfectio intellectus humani, sed species intelligibilis abstracta a
phantasmatibus, per quam intellectus intelligit lapidis naturam. Unde
oportet quod cum omnis forma derivata ab aliquo agente procedat, agens
autem sit honorabilius patiente, seu recipiente, quod illud agens a
quo intellectus speciem intelligibilem habet, sit perfectius
intellectu: sicut in intellectu humano apparet, quod intellectus agens
est nobilior intellectu possibili, qui recipit species intelligibiles
actu ab intellectu agente factas, non autem ipsae res naturales
cognitae sunt intellectu possibili nobiliores. Superiores autem
intellectus Angelorum, species intelligibiles participant vel ab ideis
secundum Platonicos, vel a prima substantia, quae Deus est,
secundum quod est consequens ad positiones Aristotelis, et sicut se
rei veritas habet. Species autem intelligibilis intellectus divini,
per quam omnia cognoscit, non est aliud quam eius substantia, quae est
etiam suum intelligere, ut supra probatum est per verba philosophi.
Unde relinquitur quod intellectu divino nihil aliud sit altius, per
quod perficiatur; sed ab ipso intellectu divino tanquam ab altiori
proveniunt species intelligibiles ad intellectus Angelorum; ad
intellectum autem humanum a sensibilibus rebus per actionem intellectus
agentis. Tertiam vero rationem solvere facile est. Nihil enim
prohibet aliquid esse fortuitum et casuale dum refertur ad inferioris
agentis intentionem, quod tamen secundum superioris agentis intentionem
est ordinatum: sicut patet si aliquis insidiose aliquem mittat ad locum
ubi sciat esse latrones vel hostes, quorum occursus est casualis ei qui
mittitur, utpote praeter intentionem eius existens, non est autem
casualis mittenti qui hoc praecogitavit. Sic igitur nihil prohibet
aliqua fortuito vel casualiter agi secundum ea quae pertinent ad humanam
cognitionem, quae tamen sunt secundum divinam providentiam ordinata.
Quartae vero rationis solutionem ex hoc accipere possumus quod
necessarius consecutionis ordo effectus ad causam accipiendus est
secundum rationem causae. Non enim omnis causa eadem ratione producit
effectum; sed causa naturalis per formam naturalem, per quam est
actu: unde oportet quod agens naturale, quale ipsum est, tale
producat et alterum. Causa autem rationalis producit effectum secundum
rationem formae intellectae, quam intendit in esse deducere: et ideo
agens per intellectum tale aliquid producit, quale intelligit esse
producendum, nisi virtus activa deficiat. Necesse est autem ut
cuiuscumque virtuti subiicitur productio generis alicuius, ad illius
etiam virtutem pertineat producere illius generis differentias
proprias; sicut si ad aliquem pertineat constituere triangulum, ad eum
etiam pertinet constituere triangulum aequilaterum vel isoscelem.
Necessarium autem et possibile sunt propriae differentiae entis. Unde
ad Deum, cuius virtus est proprie productiva entis, pertinet secundum
suam praecognitionem attribuere rebus a se productis vel necessitatem
vel possibilitatem essendi. Concedendum est igitur quod divina
providentia, ab aeterno praeexistens, causa est omnium effectuum qui
secundum ipsam fiunt, qui immutabili dispositione ab ipsa procedunt.
Nec tamen sic omnes procedunt ut necessarii sint, sed sicut eius
providentia disponit ut tales effectus fiant, ita etiam disponit ut
horum effectus quidam sint necessarii, ad quos causas proprias ex
necessitate agentes ordinavit, quidam vero contingentes, ad quos
causas proprias contingentes ordinavit. Ex his autem apparet quintae
rationis solutio. Sicut enim a Deo, cuius esse est per se et summe
necessarium, procedunt contingentes effectus propter propriarum
causarum conditionem, ita etiam ab eo qui est summum bonum procedunt
aliqui effectus qui quidem in eo quod sunt et a Deo sunt, boni sunt,
incidunt tamen in eis aliqui defectus propter conditionem secundarum
causarum, propter quos mali dicuntur. Sed et hoc ipsum bonum est quod
a Deo tales defectus permittantur evenire in rebus: tum quia hoc est
conveniens rerum ordini, in quo bonum universi consistit, ut effectus
sequantur secundum conditionem causarum, tum etiam quia ex malo unius
provenit bonum alterius, sicut in rebus naturalibus corruptio unius est
alterius generatio, et in moralibus ex persecutione tyranni consequitur
patientia iusti; unde per divinam providentiam non decuit totaliter
mala impediri.
|
|