|
Omnes autem praedictos errores Manichaeorum error transcendit, qui in
omnibus praedictis articulis graviter erraverunt. Primo namque rerum
originem non in unum, sed in duo creationis principia reduxerunt:
quorum unum dicebant esse auctorem bonorum, aliud vero auctorem
malorum. Secundo erraverunt circa conditionem naturae ipsorum.
Posuerunt enim utrumque principium corporale: auctorem quidem bonorum
dicentes esse quamdam lucem corpoream infinitam vim intelligendi
habentem; auctorem vero malorum dixerunt esse quasdam corporales
tenebras infinitas. Tertio vero erraverant per consequens in rerum
gubernatione, non constituentes omnia sub uno principatu, sed sub
contrariis. Haec autem quae praedicta sunt expressam continent
falsitatem, ut potest videri per singula. Primo namque penitus
irrationale est ut malorum ponatur esse aliquod primum principium,
quasi contrarium summo bono. Nihil enim potest esse activum nisi
inquantum est ens actu, quia unumquodque tale alterum agit, quale
ipsum est: rursumque ex hoc aliquid agitur quod actu fit. Unumquodque
autem ex hoc bonum dicimus quod actum et perfectionem propriam
consequitur; malum autem ex hoc quod debito actu et perfectione
privatur. Sicut vita est corporis bonum: vivit enim corpus secundum
animam, quae est perfectio et actus ipsius; unde et mors malum
corporis dicitur, per quam corpus anima privatur. Nihil igitur agit
neque agitur nisi inquantum bonum est. Inquantum vero unumquodque
malum est, intantum deficit in hoc quod perfecte agatur vel agat;
sicut domum malam fieri dicimus, si ad debitam perfectionem non
perducatur; et aedificatorem malum dicimus, si in arte aedificandi
deficiat. Neque igitur malum, inquantum huiusmodi, principium
activum habet, neque principium activum esse potest, sed consequitur
ex defectu alicuius agentis. Secundo vero impossibile est corpus
aliquod intellectum esse, aut vim intellectivam habere. Intellectus
enim neque corpus est neque corporis actus, alioquin non esset omnium
cognoscitivus, ut probat philosophus in tertio de anima. Si igitur
primum principium confitentur vim intellectivam habere, quod sentiunt
omnes qui de Deo loquuntur, impossibile est primum principium esse
aliquid corporale. Tertio vero manifestum est quod bonum habet finis
rationem: hoc enim bonum dicimus in quod appetitus tendit. Omnis
autem gubernatio est secundum ordinem in aliquem finem, secundum cuius
rationem ea quae sunt ad finem ordinantur in ipsum. Omnis igitur
gubernatio est secundum rationem boni. Non potest igitur esse nec
gubernatio nec principatus aliquis seu regnum mali inquantum est malum.
Frustra igitur ponunt duo regna vel principatus, unum bonorum, aliud
autem malorum. Videtur autem hic error provenisse, sicut et alii
supradicti, ex eo quod ea quae circa particulares causas
consideraverunt, conati sunt in universalem rerum causam transferre.
Viderunt enim particulares effectus contrarios ex contrariis
particularibus causis procedere, sicut quod ignis calefacit, aqua vero
infrigidat: unde crediderunt quod hic processus a contrariis effectibus
in contrarias causas non deficiat usque ad prima rerum principia. Et
quia omnia contraria contineri videntur sub bono et malo, inquantum
contrariorum semper unum est deficiens, ut nigrum et amarum; aliud
vero perfectum, ut dulce et album: ideo aestimaverunt quod prima
omnium activa principia sint bonum et malum. Sed manifeste defecerunt
in considerando contrariorum naturam. Non enim contraria omnino
diversa sunt, sed secundum aliquid quidem conveniunt, secundum aliquid
autem differunt. Conveniunt enim in genere, differunt autem secundum
specificas differentias. Sicut igitur contrariorum sunt contrariae
causae propriae, secundum quod specificis differentiis differunt, ita
eorum oportet esse unam causam communem totius generis in quo
conveniunt. Causa autem communis prior est et superior propriis
causis, quanto enim est aliqua causa superior, tanto virtus eius maior
et ad plura se extendens. Relinquitur igitur contraria non esse prima
rerum activa principia, sed omnium esse unam primam causam activam.
|
|