|
Quia igitur ostensum est quid de substantiis spiritualibus praecipui
philosophi Plato et Aristoteles senserunt quantum ad earum originem,
conditionem naturae, distinctionem et gubernationis ordinem, et in quo
ab eis alii errantes dissenserunt; restat ostendere quid de singulis
habeat Christianae religionis assertio. Ad quod utemur praecipue
Dionysii documentis, qui super alios ea quae ad spirituales
substantias pertinent excellentius tradidit. Primum quidem igitur
circa spiritualium substantiarum originem firmissime docet Christiana
traditio omnes spirituales substantias, sicut et ceteras creaturas, a
Deo esse productas. Et hoc quidem canonicae Scripturae auctoritate
probatur. In Psalmo enim dicitur: laudate eum omnes Angeli eius,
laudate eum omnes virtutes eius; et enumeratis aliis creaturis
subditur: quia ipse dixit, et facta sunt: mandavit, et creata sunt.
Sed et Dionysius, quarto capitulo caelestis hierarchiae, hanc
originem subtiliter explicat, dicens: primum illud dicere verum est,
quod bonitate universali superessentialis divinitas eorum quae sunt
essentias substituens, ad esse adduxit; et post pauca subdit, quod
ipsae caelestes substantiae sunt primo et multipliciter in
participatione Dei factae; et in quarto capitulo de divinis nominibus
dicit, quod propter divinae bonitatis radios substiterunt
intelligibiles et intellectuales omnes et substantiae et virtutes et
operationes. Propter istos sunt et vivunt et vitam habent
indeficientem. Quod autem a Deo immediate productae sint omnes
spirituales substantiae, et non solum supremae, expresse in quinto
capitulo de divinis nominibus, sanctissimae, inquit, et
provectissimae virtutes existentes, et sicut in vestibulis
supersubstantialis Trinitatis collocatae, ab ipsa et in ipsa et esse
et deiformiter esse habent, et post illas subiectae, idest inferiores
supremis, subiecte, idest inferiori modo esse habent a Deo et
extremae, idest infimae, extreme, idest infimo modo, sicut ad
Angelos, sicut ad nos autem supermundane. Per quod dat intelligere
quod omnes spiritualium substantiarum ordines ex divina dispositione
instituuntur, non ex hoc quod una earum causetur ab alia. Et hoc
expressius dicitur in quarto capitulo caelestis hierarchiae: est,
inquit, omnium causae et super omnia bonitatis proprium ad communionem
suam ea quae sunt vocare, ut unicuique eorum quae sunt, ex propria
definitur analogia; unamquamque enim rem constituit in ordine qui
competit suae naturae. Similiter etiam Christianae doctrinae repugnat
quod spirituales substantiae ab alio et alio principio habeant bonitatem
et esse et vitam et alia huiusmodi quae pertinent ad earum
perfectionem. Nam in canonica Scriptura uni et eidem Deo attribuitur
quod sit ipsa essentia bonitatis, unde dicitur Matthaei XIX,
17: unus est bonus, Deus; et quod sit ipsum esse, unde Exodi
III, 14, Moysi quaerenti quod esset nomen Dei, respondit
dominus: ego sum qui sum. Et quod sit ipsa viventium vita: unde
dicitur Deut. XXX, 20: ipse est viventium vita. Et hanc
quidem veritatem expressissime Dionysius tradit quinto capitulo de
divinis nominibus, dicens quod sacra doctrina non aliud dicit esse
bonum, et aliud existens, et aliud vitam aut sapientiam; neque multas
causas et aliorum alias productivas deitates excedentes subiectas. In
quo removet opinionem Platonicorum, qui ponebant quod ipsa essentia
bonitatis erat summus Deus, sub quo erat alius Deus, qui est ipsum
esse, et sic de aliis, ut supra dictum est. Subdit autem: sed
unius, scilicet deitatis, dicit esse omnes bonos processus, quia
scilicet et esse et vivere et omnia alia huiusmodi a summa deitate
procedunt in res. Hoc etiam diffusius explicat in XI capitulo de
divinis nominibus, dicens: non enim substantiam quamdam divinam aut
angelicam esse dicimus per se esse quod est causa quod sint omnia.
Solum enim quod sint existentia omnia ipsum esse supersubstantiale,
scilicet summi Dei, est principium et substantia et causa.
Principium quidem effectivum, substantia autem quasi forma
exemplaris, causa autem finalis. Subdit autem: neque vitae
generativam aliam deitatem dicimus praeter superdeam vitam, causam
omnium quaecumque vivunt et ipsius per se vitae, quae scilicet
formaliter viventibus inhaeret: neque, ut colligendo dicamus, dicimus
principales existentium et creativas substantias et personas quas et
deos existentium et creatores per se facientes dixerunt. Ad hanc etiam
positionem excludendam signanter Dionysius: ab essentiali bonitate,
quam Platonici summum Deum esse ponebant, dicit in substantiis
spiritualibus procedere quod sunt et vivunt et intelligunt: et omnia
alia huiusmodi ad earum perfectionem pertinentia sortiuntur. Et idem
etiam replicat in singulis capitulis, ostendens quod ab esse divino
habent quod sint, et a vita divina habent quod vivunt, et sic de
ceteris. Est autem Christianae doctrinae contrarium ut sic dicantur
spirituales substantiae a summa deitate originem trahere, quod fuerint
ab aeterno, sicut Platonici et Peripatetici posuerunt; sed hoc habet
assertio Catholicae fidei quod coeperunt esse postquam prius non
fuerant. Unde dicitur Isaiae XL, 26: levate in excelsum oculos
vestros, et videte quis creavit haec, scilicet superiora omnia; et ne
intelligeretur de corporalibus solum, subdit: qui educit in numero
militiam eorum. Solet autem sacra Scriptura nominare militiam caeli
spiritualium substantiarum caelestem exercitum propter earum ordinem et
virtutem in exequendo voluntatem divinam: unde dicitur Lucae II,
13, quod facta est cum Angelo multitudo caelestis militiae. Datur
igitur intelligi, non solum corpora, sed etiam spirituales substantias
per creationem de non esse in esse fuisse eductas, secundum illud
Rom. IV, 17: qui vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt.
Unde et Dionysius dicit decimo capitulo de divinis nominibus, quod
non omnino et absolute ingenita et vere aeterna ubique sacra Scriptura
nominat aeterna; sed incorruptibilia et immortalia et invariabilia et
existentia eodem modo, scilicet nominat aeterna, sicut quando dicit:
elevamini portae aeternales, et similia, quod maxime videtur de
spiritualibus substantiis dictum; et postea subdit: oportet igitur non
simpliciter coaeterna Deo, qui est ante aevum, arbitrari aeterna
dicta. Sed quia sacra Scriptura in Genesi I in serie creationis
rerum, de spiritualium substantiarum productione expressam mentionem
non facit, ne populo rudi, quibus lex proponebatur, idolatriae
daretur occasio si plures spirituales substantias super omnes corporeas
creaturas introduceret sermo divinus, non potest ex Scripturis
canonicis expresse haberi quando creati fuerunt Angeli. Quod enim
post corporalia creati non fuerint, et ratio manifestat, quia non fuit
decens ut perfectiora posterius crearentur, et etiam ex auctoritate
sacrae Scripturae expresse colligitur. Dicitur enim Iob
XXXVIII, 7: cum me laudarent simul astra matutina et
iubilarent omnes filii Dei; per quos spirituales substantiae
intelliguntur. Arguit autem Augustinus in undecimo de civitate Dei:
iam ergo erant Angeli quando facta sunt sidera; facta sunt autem
quarto die. Numquid nam ergo die tertio factos esse dicimus? Absit.
In promptu est enim quid illo die factum sit, ab aquis utique terra
discreta. Numquid nam secundo? Ne hoc quidem: tunc enim firmamentum
factum est. Et postea subicit: nimirum ergo si ad istorum opera Dei
pertinent Angeli, ipsi sunt illa lux quae diei nomen accepit. Sic
igitur secundum sententiam Augustini simul cum corporalibus creata est
spiritualis creatura, quae significatur nomine caeli, cum in Gen.
I, I dicitur: in principio fecit Deus caelum et terram. Formatio
autem eius et perfectio significatur in lucis productione, ut
multipliciter prosequitur in II Lib. super Genesim ad litteram.
Sed, ut Damascenus dicit in secundo libro, quidam aiunt quod ante
omnem creationem, scilicet corporalis creaturae, geniti sunt Angeli:
ut Gregorius theologus dicit, primum quidem excogitavit angelicas
virtutes et caelestes, et excogitatio eius opus fuit. Et huic
sententiae ipse Damascenus consentit. Sed et Hieronymus, praedicti
Gregorii Nazianzeni discipulus, eamdem sententiam sequitur; dicit
enim super epistolam ad Titum: sex millia necdum nostri temporis
implentur annorum; et quantas prius aeternitates, quanta tempora,
quantas saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus Angeli,
throni et dominationes ceterique ordines servierunt Deo absque temporum
vicibus atque mensuris, et Deo iubente substiterunt? Neutrum autem
horum aestimo esse sanae doctrinae contrarium: quia nimis
praesumptuosum videretur asserere tantos Ecclesiae doctores a sana
doctrina pietatis deviasse. Sententia tamen Augustini magis videtur
competere suae positioni qua ponit in rerum productione non fuisse
temporis ordinem secundum dierum senarium quem Scriptura commemorat;
sed illos sex dies refert ad intelligentiam angelicam sex rerum
generibus praesentatam. Sententia vero Gregorii Nazianzeni,
Hieronymi et Damasceni convenientior est secundum eorum positionem qui
ponunt in rerum productione successionem temporis secundum sex dies
praedictos. Si enim creaturae non fuerunt omnes simul productae,
satis probabile est creaturas spirituales omnia corpora praecessisse.
Si vero quaeratur ubi creati sunt Angeli, manifestum est quod
quaestio ista locum non habet si sunt creati ante omnem corpoream
creaturam, cum locus sit aliquid corporale, nisi forte pro loco
accipiamus spiritualem claritatem qua illustrantur a Deo. Unde
Basilius dicit in secundo Hexaemeron: arbitramur quia si fuit
quidpiam ante institutionem sensibilis huius et corruptibilis mundi,
profecto in luce fuit. Neque enim dignitas Angelorum nec omnium
caelestium militiae, vel si quid est nominatum aut inappellabile aut
aliqua rationalis virtus vel ministrator spiritus degere posset in
tenebris; sed in luce et laetitia decentem sibi habitum possidebat: de
qua re neminem puto contradicturum. Si vero simul cum corporali
creatura creati fuerint Angeli, quaestio locum potest habere, eo
tamen modo quo Angelis competit esse in loco, de quo infra dicetur.
Et secundum hoc quidam dixerunt in quodam supremo caelo splendido
Angelos esse creatos, quod Empyreum nominant, idest igneum, non ab
ardore sed a splendore; et de hoc caelo Strabus et Beda exponunt quod
dicitur in principio Gen.: creavit Deus caelum et terram; quamvis
haec expositio ab Augustino et aliis antiquioribus Ecclesiae
doctoribus non tangatur.
|
|