|
Primi quidem igitur philosophantium de rerum naturis sola corpora esse
aestimaverunt, ponentes prima rerum principia aliqua corporalia
elementa, aut unum aut plura. Et si unum, aut aquam, ut Thales
Milesius; aut aerem, ut Diogenes; aut ignem, ut Ephasius; aut
vaporem, ut Heraclitus. Et si plura; aut finita, sicut Empedocles
quatuor elementa, et cum his duo moventia, amicitiam et litem; aut
infinita, sicut Democritus et Anaxagoras: quorum uterque posuit
infinitas partes minimas esse omnium rerum principia; nisi quod
Democritus eas posuit genere similes, differre autem eas solum figura
et ordine et positione; Anaxagoras autem diversarum rerum quae sunt
similium partium, infinitas partes minimas prima rerum principia
aestimavit. Et quia omnibus inditum fuit in animo ut illud Deum
aestimarent quod esset primum rerum principium; prout quisque eorum
alicui corporum auctoritatem attribuebat primi principii, eidem etiam
divinitatis nomen et dignitatem attribuendam censebat. Quae quidem
ideo dicta sunt, quia his omnibus et eorum sequacibus nullas
substantias incorporeas esse videbatur, quas Angelos nominamus. Sed
Epicurei ex Democriti doctrinis originem sumentes, deos quosdam
ponebant, corporeos quidem utpote humana figura figuratos, quos
dicebant esse penitus otiosos, nihil curantes, ut sic perpetuis
voluptatibus fruentes possent esse beati. Unde haec opinio intantum
invaluit ut usque ad Iudaeos Dei cultores perveniret, quorum
Sadducaei dicebant non esse Angelum neque spiritum. Huic autem
opinioni triplici via antiqui philosophi restiterunt. Primo namque
Anaxagoras, etsi cum ceteris philosophis naturalibus materialia
principia corporalia poneret, posuit tamen primus inter philosophos
quoddam incorporale principium, scilicet intellectum. Cum enim,
secundum suam positionem, omnia corporalia in omnibus mixta essent,
non videbatur quod ab invicem corpora distingui potuissent, nisi
fuisset aliquod distinctionis principium, quod ipsum secundum se
penitus esset immixtum, et nihil cum natura corporali habens commune.
Sed eius opinio etsi in veritate alios praecesserit qui solum
corporalem naturam ponebant, invenitur tamen a veritate deficere in
duobus. Primo quidem quia, ut ex eius positione apparet, non posuit
nisi unum intellectum separatum, qui hunc mundum effecerat, commixta
distinguendo. Cum autem Deo attribuamus mundi institutionem,
secundum hoc etiam de substantiis incorporalibus, quas Angelos
dicimus, quae sunt infra Deum et supra naturas corporeas, ex eius
opinione nihil habere poterimus. Secundo, quia etiam circa
intellectum, quem unum ponebat immixtum, in hoc videtur deficere,
quod eius virtutem et dignitatem non sufficienter expressit. Non enim
aestimavit intellectum, quem posuit separatum, ut universale essendi
principium, sed solum ut principium distinctivum, non enim ponebat
quod corpora invicem commixta esse haberent ab intellectu separato, sed
solum quod ab eo distinctionem sortirentur. Unde Plato sufficientiori
via processit ad opinionem primorum naturalium evacuandam. Cum enim
apud antiquos naturales poneretur ab hominibus certam rerum veritatem
sciri non posse, tum propter rerum corporalium continuum fluxum, tum
propter deceptionem sensuum, quibus corpora cognoscuntur; posuit
naturas quasdam a materia fluxibilium rerum separatas, in quibus esset
veritas fixa; et sic eis inhaerendo anima nostra veritatem
cognosceret. Unde secundum hoc quod intellectus veritatem cognoscens
aliqua seorsum apprehendit praeter materiam sensibilium rerum, sic
existimavit esse aliqua a sensibilibus separata. Intellectus autem
noster duplici abstractione utitur circa intelligentiam veritatis. Una
quidem secundum quod apprehendit numeros mathematicos et magnitudines et
figuras mathematicas sine materiae sensibilis intellectu: non enim
intelligendo binarium aut ternarium aut lineam et superficiem, aut
triangulum et quadratum, simul in nostra apprehensione aliquid cadit
quod pertineat ad calidum vel frigidum, aut aliquid huiusmodi, quod
sensu percipi possit. Alia vero abstractione utitur intellectus noster
intelligendo aliquid universale absque consideratione alicuius
particularis; puta, cum intelligimus hominem, nihil intelligentes de
Socrate vel Platone aut alio quocumque; et idem apparet in aliis.
Unde Plato duo genera rerum a sensibilibus abstracta ponebat:
scilicet mathematica, et universalia, quae species sive ideas
nominabat. Inter quae tamen haec differentia videbatur: quod in
mathematicis apprehendere possumus plura unius speciei, puta duas
lineas aequales, vel duos triangulos aequilateros et aequales; quod in
speciebus omnino esse non potest, sed homo in universali acceptus,
secundum speciem est unus tantum. Sic igitur mathematica ponebat media
inter species seu ideas et sensibilia: quae quidem cum sensibilibus
conveniunt in hoc quod plura sub eadem specie continentur; cum
speciebus autem in hoc quod sunt a materia sensibili separata. In
ipsis etiam speciebus ordinem quemdam ponebat: quia secundum quod
aliquid erat simplicius in intellectu, secundum hoc prius erat in
ordine rerum. Id autem quod primo est in intellectu, est unum et
bonum: nihil enim intelligit qui non intelligit unum; unum autem et
bonum se consequuntur: unde ipsam primam ideam unius, quod nominabat
secundum se unum et secundum se bonum, primum rerum principium esse
ponebat, et hunc summum Deum esse dicebat. Sub hoc autem uno
diversos ordines participantium et participatorum instituebat in
substantiis a materia separatis: quos quidem ordines deos secundos esse
dicebat, quasi quasdam unitates secundas post primam simplicem
unitatem. Rursus, quia sicut omnes aliae species participant uno,
ita etiam oportet quod intellectus, ad hoc quod intelligat, participet
entium speciebus. Ideo sicut sub summo Deo, qui est unitas prima,
simplex et imparticipata, sunt aliae rerum species quasi unitates
secundae et dii secundi; ita sub ordine harum specierum sive unitatum
ponebat ordinem intellectuum separatorum, qui participant supradictas
species ad hoc quod sint intelligentes in actu: inter quos tanto
unusquisque est superior, quanto propinquior est primo intellectui,
qui plenam habet participationem specierum, sicut et in diis sive
unitatibus tanto unusquisque est superior, quanto perfectius participat
unitate prima. Separando autem intellectus a diis, non excludebat
quin dii essent intelligentes; sed volebat quod superintellectualiter
intelligerent, non quidem quasi participantes aliquas species, sed per
se ipsos; ita tamen quod nullus eorum esset bonus et unum nisi per
participationem primi unius et boni. Rursus, quia animas quasdam
intelligentes videmus; non autem convenit hoc animae ex eo quod est
anima (alioquin sequeretur quod omnis anima esset intelligens, et quod
anima secundum totum id quod est, esset intelligens) ponebat
ulterius, quod sub ordine intellectuum separatorum esset ordo
animarum; quarum quaedam, superiores videlicet, participant
intellectuali virtute, infimae vero ab hac virtute deficiunt.
Rursus, quia corpora videntur non per se moveri nisi sint animata,
hoc ipsum quod est per se moveri, ponebat corporibus accidere inquantum
participabant animam: nam illa corpora quae ab animae participatione
deficiunt, non moventur nisi ab alio. Unde ponebat animabus proprium
esse quod se ipsas moverent secundum se ipsas. Sic igitur sub ordine
animarum ponebat ordinem corporum; ita tamen quod supremum corporum,
scilicet primum caelum, quod primo motu movetur, participat motum a
suprema anima, et sic deinceps usque ad infimum caelestium corporum.
Sub his autem ponebant Platonici et alia immortalia corpora, quae
perpetuo animas participant, scilicet aerea vel aetherea. Horum autem
quaedam ponebant a terrenis corporibus esse penitus absoluta, quae
dicebant esse corpora Daemonum; quaedam vero terrenis corporibus
indita, quod pertinet ad animas hominum. Non enim ponebant, hoc
corpus terrenum humanum, quod palpamus et videmus, immediate
participare animam; sed esse aliud interius corpus animae
incorruptibile et perpetuum, sicut et ipsa anima incorruptibilis est;
ita quod anima cum suo perpetuo invisibili corpore est in hoc corpore
grossiori non sicut forma in materia, sed sicut nauta in navi. Et
sicut hominum quosdam dicebant esse bonos, quosdam autem malos, ita et
Daemonum. Animas autem caelestes et intellectus separatos et deos
omnes dicebant esse bonos. Sic igitur patet quod inter nos et summum
Deum quatuor ordines ponebant: scilicet deorum secundorum,
intellectuum separatorum, animarum caelestium, et Daemonum bonorum
seu malorum. Quae si vera essent, omnes huiusmodi medii ordines apud
nos Angelorum nomine censerentur. Nam et Daemones in sacra
Scriptura Angeli nominantur, ipsae etiam animae caelestium corporum,
si tamen sint animata, inter Angelos sunt connumerandae, ut
Augustinus definit in Enchiridion.
|
|